De uita et moribus Domini Francisci Petracchi de Florentia secundum Iohannem Bochacii de Certaldo Franciscus Petracchi poeta, uir illustris ac uita moribusque et sciencia clarus, sedente Benedicto XII pontifice maximo gloriosissima fama per orbem floruit uniuersum. Hic aput Aritium XII kalendas augusti ex ser Petracco patre, Letta uero matre natus est post ?tamen? christianorum iubileum XIII anno IIII; sed postmodum aput Florentiam, opulentissimam Etrurie ciuitatem, ex qua parentes eiusdem longis fuerant retro temporibus oriundi in copiosa fortuna, a Musarum, ut puto,fuit uberibus educatus. Sed cum causa seditionum multiplicium florentinorum ciuium nobiles aliqui, ser Petracco amicitia atque consanguinitate coniuncto, tamquam hostes rei publice exilio damnarentur, idem ser Petraccus, una cum filio puero et uxore sua ac pariter tota domo, sibi suisque proscriptionem uoluntariam ascribendo, relicta patria Alpes transabiit appeninas Auinionique secessit, quo Franciscus ab ipsa pueritia celebri fultus ingenio in liberalibus artibus studuit didicitque. Demum, cum etate iam esset adultus, Bononiam, Lombardie nobilem studiisque florentem petiit ciuitatem, ibique sub diuersis doctoribus iura ciuilia audiuit. In quibus dum assiduo studio laboraret, Apollo, prescius sui uatis futuri, eiusdem mentis archanum lepido Pyeridum cantu carminibusque cepit demulcire diuinis, ob quam causam, legibus iam neglectis, ad Parnasi culmen cepit dirigere gressus suos. Quod dum pater referentibus pluribus audisset, nati futuram gloriam ex ceptis debite non repensans, cum eciam animo quam eterna temporalia pocius affectaret, nequiquam astris auidus obuiare, indignans quodammodo ipsum ad lares proprios reuocauit, et, cum illum studiorum talium obiurgatione multimoda momordisset, aiendo: «Studium quid inutile tentas? Meonides ipse nullas reliquit opes», eum suo imperio oneratum leges auditurum secundo Montem misit illico Pesulanum. Sed, iubentibus fatis, quibus de facili non obstatur, Pyeridum corus egregius illum indissolubilibus amplexibus circumdauit, egreque ferens ab infantia educarat, et cui per ipsum fama candidior seruabatur, eidem a legum perplexitate uitabili et rabidi fori latrabilibus iurgiis raperetur, Cesarum sanciones ac iurium consultorum tabulas indignanter abstulit ab eodem, suis luminibus e uestigio apponendo quid Smirneus uates impellente Apolline de Ulixe Graysque reliquis plectro mirifico demonstrarit; quid Terentius Culleus placida infestante Talya meretricum lenonum iuuenum et seruorum actus describendo reliquerit; quid Maro diuino dotatus ingenio, pastorum scenicos ludos, aruorum necessarios cultus, Troadum clades et arma uictosque Penates et lacrimas morientis Elysse cantando narrauerit; quid Flaccus lirica suauitate ac acerbitate satyrica decantarit; quid Naso Elycona spirante fingendo peregerit; quid Lucanus urgente Calliope feruida tuba altisona clangendo perflauerit; quid Statius, quid Iuuenalis, quid eciam alii plures mirto edera lauroque conspicui, uirtute pariter ac fama mirabiles, heroyco cantu reliquerint discedendo. Ipse quidem nec abiecta studio reuocauit, nec apposita, studendo efficaciter, uilipendit, sed iam dicto accipiens auctores ac in suos doctores eciam et magistros, sic totus ardore castalio inflammatus, se poesi patre eciam ignorante donauit, ut nichil uel modicum aliud cogitaret; in qua qualis euaserit, uerbis explicare non opus, eo quod ipsa ipsius opera luce clarius manifestant. Que quidem talem tantumque perhibent, nisi fallor, quod, si opinio phylosophi samiensis ueris posset rationibus sustineri, animas hominum scilicet reuerti ad alia corpora, iterato in hoc Virgilium omni imbutum dogmat rediisse, non dubito dicerent qui cognoscunt. Hinc uero morales est phylosophos diligenti studio imitatus, et maxime M. Tullium Ciceronem et egregium Senecam cordubensem in tantum quod iam locutione et moribus alterum istorum possit merito iudicari. Sed hic uates dolciloquus, suum post hec cupiens ingenium exercitare et operibus eciam experiri, dum adhuc iuueniles anni feruescerent, humana uitans consortia cepit solitudine delectari, petiitque inter montes arduos umbrisque arborum perpetuis occupatos, uallem quandam quam incole nec immerito “Vallem Clausam” nominant ab antiquo, que non hominum artificio sed nature magisterio multis est delectabilibus exornata, quod ipsemet heroyco carmine caliopeo modulamine mensurat fratri Dyonisio de Burgo theologie magistro describit pulcerrime politeques; ibique a fonte perpetuo limpidis undis fluens amplissime Sorgia fluuius summit originem emanando. Hoc igitur loco hic poeta egregius, ne de infossi talenti culpa redargueretur a posteris, plura opuscula tam metrica quam prosaica eleganter ac floridissime decantauit, et inter alia memoratu dignissima opus suum illud magnum et mirabile cui Affrica nomen imposuit, eo quod maioris Affricani gesta in eodem heroyco metro monstrentur, ingenio diuino pocius quam humano, creditur compilasse. Attamen ne hominum notitia solitudine nimia priuaretur, determinatis temporibus se ad romanam curiam conferebat, in qua amicitia summorum pontificum, regum atque procerum tam Gallorum quam eciam Ytalorum aliorumque quamplurium usus est, et potissime Benedicti pape XII, Petri de Columna cardinalis et Roberti Ierusalem et Sicilie regis, et Azonis de Corigio militis. Cum quo, patre iam mortuo, Neapolim, Campanie urbem, ueniens, eius opere primo ad predictum Robertum regem aditum habere dignatus est; in conspectu cuius tam eleganter suam et poetarum priorum scienciam commendauit, ut, cum summam incliti regis graciam acquisisset, eidem auido laudabilia cuncta noscendi, omnibus aliis theologie phylosophieque studiis derelictis, poetarum studium quod ante uilipendebat assummeret, sibique in preceptorem ipsum Franciscum dummodo ibidem uellet remanere instantissime postulauit. Sed ipse, cum ad maiora iam animum direxisset, honestissima tanti officii renuntiatione premissa, a predicto rege clam primo, secundario uero coram suis proceribus in facultatibus uariis esset examinatus, in poetica gratissime et cum omnium intelligentium audientiumque assensu approbatus existeret, cum Azone amico suo iam dicto ad inclitam Romam citato uenit itinere, quo a senatu populoque romano gloriossime iam receptus, non minus sua operante uirtute, quam hoc preces pro eodem rege exponente, in poetam egregium a senatoribus est assumptus. Quorum alter, dominus uidelicet Ursus de Ursinis, miles ac Anguillarie comes clarissimus, V Idus Aprilis, anno uero incarnationis dominice MCCCXLI, inditione autem VIIII et etatis sue anno XXXVII, in urbe romana celsoque Capitolio coram omni clero et populo, florida ab eodem ac prolixa in exaltatione Musarum mirifica, ac a predicto domino Urso in laureandi poete laudes sermocinatione premissa, eum in poetam laurea corona solemniter coronauit, eique tam sue clarissime professionis quam eciam romane ciuilitatis priuilegium multa ac integra dicacitate completum et bulla aurea suis signis, olim toto orbi metuendis pariter et uerendis, insculpta prout decuit roborauit. Quod quidem ibidem fieri non ante contigerat a coronatione dignissima Statii Pampinei Surculi tolosani qui anno ab urbe condita DCCCXXXIIII sub Domitiano Cesare creditur coronatus . Cum quanta hoc romanorum ciuium letitia tam nobilium quam eciam plebeiorum factum contigerit, non opus est uerbis: facile quidem potest ab unoquoque presummi; ipse id nempe omnibus uisum puto, iam multo ante lapsa felicia tempora ac regna saturnia rediisse; ipse tamen, quamuis tenuissime respectu ueritatis, ne sui ipsius laudes rescribere uidererur, Iohanni Barili[s] de Neapoli[m] militi in quadam epistola metrica designauit. Habita igitur laureatione predictus cum Azone de Corrigio Parmam iuit, ibique secum integra amicitia iunctus, per aliquale tempus commoratus est, et moratur usque in hodiernum. Insuper iste Franciscus quantumcunque sciencia sit excellens, non minus morum claritate refulget. Nam, quamquam solitudine, ut iam supra monstrauimus, delectetur, quod ipsemet in quadam egloga sua, cui nomen Argus , testatur amplissime, se pastorem soliuagum ac eciam Siluium uocitando, fuit tamen et est homo moribus ciuilis et loquentia, et unucuique iuxta sui conditionem amicabilis, placabilis et communis; habitu uero honestissimus, et ut hoc iuxta sui uolitum plenius et commodius uteretur, ac aptius posset mundanarum rerum sollicitudines euitare, uitam assumpsit et habitum clericalem, usus tamen ilaruis et modicis ac ab animarum cura solutis beneficiis, maxima a summis pontificibus sibi beneuolis ac eadem illi offerentibus renuendo, et potissime presulatus, ne forsan Scillam fugiens assumendo, o amplectens nimia rueret in Caribdim. Statura quidem procerus, forma uenustus, facie rotunda atque decorus, quamuis colore etsi non candidus, non tamen fuit obscurus, sed quadam decenti uiro fuscositate permixtus. Oculorum motus grauis, intuitus letus et acuta perspicacitate subtilis; aspectu mitis, gestibus uerecundus quamplurimum; risu letissimus, sed nunquam cachino inepto concuti uisus; incessu moderatus, prolatione placidus et iocosus, sed rara locutione utitur nisi interrogatus, et tunc uerba debita grauitate pensata sic interrogantibus profert in patulo, ut ad audiendum attrahat eciam ydiotas, et eosdem, per longissima spatia durante sermone, sine tedio ymo cum delectatione multiplici, ut ita loquar, teneat irretitos, in tantum ut sint qui hunc audiendo concedant uerum a cantibus syrenarum sotiorum ducis Naritii naues fuisse summersas, dum se a dulcedine prolationis istius quodammodo comperiant fore captos. Et alii sunt qui firma teneant fide, quod dudum eedem apes que Platoni Ambroxioque dormientibus paruulis melle labra delinirunt, huic tymo cyrrensi sature eciam paruulo delinissent, si hoc potest, ut uidentur homines credere, argumentum esse future dulcedinis in loquendo. Et ultra, quod est mirabile dictu, in tantum aliis sua preualet affabilitas inter cunctos, ut que ceteris solet famosis sue fame presentia derogare, huic auget, ut apparet eo quod de eo contrarium euenisse quampluries iam est uisum. Nam nonnulli probissimi, quod ipsemet propriis auribus audiui, fide interposita iuramenti, firmarunt nichil de hoc homine, respectiue ueritate pensata, famam per orbem gerulonum oribus reportare. Quid de ipsius ingenio referam? Nil ei ambiguum, nil obscurum, sed omnia illi patent clara, lucida et aperta; si uera loquor sui testificentur effectus. Memoria uero illum diuinum potius quam humanum autumo esse reputandum: nam ab ipsa prothoplasti creatione primeua usque ad hodiernum, quicquid et per quoscumque reges, principes, populos seu gentes et ubicumque actum sit, tamquam sibi presentia cognouisse ac memorasse demonstrat. Phylosophorum uero doctrinas morales, naturales atque theologas ut sumpserit teneatque ipsius gesta, uerba, scriptaque iam pandunt. Cibo et potu temperatus, nam uulgaribus semper usus est. Mundiciis corporalibus magis ne uideretur ab aliis deuiare uiuentibus, quam appetitu concupiscibili impulsus, decoratus est. In musicalibus uero, prout in fidicinibus et cantilenis, et nondum hominum tantum sed eciam auium, delectatus ita ut ipsemet se bene gerat et gesserit in utrisque. Patiens tamen extat et, posito raro ac ultra terminos rationis irascatur, cito quidem reuertitur. Veridicus plurimum et fidelis; religione christianissimus et in tantum, ut uix nisi ab expertis et cognitis crederetur. Libidine sola aliqualiter non uictus in totum, sed multo potius molestatus; sed si quando ipsum contingit succumbere, iuxta mandatum Apostoli, quod caste nequiuit explere, caute peragendo compleuit. Et quamuis in suis quampluribus uulgaribus poematibus in quibus perlucide decantauit, se Laurettam quandam ardentissime demonstrarit amasse, non obstat: nam, prout ipsemet et bene puto, Laurettam illam allegorice pro laurea corona quam postmodum est adeptus accipiendam existimo. Quid opus est uerbis? Nichil enim potest de uirtutibus et sciencia huius poete respectiue ad ueritatem meus calamus explicare. Scripsi quidem magis audax quam discretus, et ideo reliqua, muito magis maiora quam posita, cum hiis que eciam exoti[di]ce demonstraui, uiro sufficientiori ac stilo pariter altiori scribenda relinquo. Gloriosus iste poeta usque in hodiernum diem plura composuit opera memoratu dignissima. Nam primo et principaliter opus illud egregium compilauit, in quo heroyco carmine ac oratione arte multiplici admiranda Scipionis primi gesta in Cartaginienses potissime et Annibalem eorum ducem Penosque reliquos mira cum uirtute tam animi quam corporis operando tractauit, cui eo nomen imposuit Affrica, quia de Affricani[s] et in Affrica rebus gestis loquatur ut plurimum, intitulauitque illud Roberto regi amico suo de quo supra iam diximus; et quamuis predicti libri adhuc ab eo nemini copia concedatur, tamen, a multis uisus, homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosaice tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut apparest liquido nil eum quod Tullius Arpinas nouerit latuisse. Demum eglogam quandam composuit cui nomen est Argus, in qua morte predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Siluium nominando, tangendo eciam ueras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in Bucolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. o Ultra eciam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terentii uestigia persecutum, timeo ne, dum omnibus palam erit, que, adhuc modicis uisa, latet, ductori ductum legentes extiment et merito preponendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis uiro probissimo, que eciam multis aliis diuersis de causis et ad semet ipsum composuerit opuscula, quibus libri titulum non donauit, conarer exprimere, «ante diem clauso componet uesper Olimpo»: et idcirco, ne tedeat prolixitas in dicendo, que desunt scrutantibus honestius credidi relinquendum.