[238,0] EPISTOLA CCXXXVIII. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM PRIMA. [238,1] Amantissimo Patri et domino, Dei gratia summo Pontifici EUGENIO, BERNARDUS Clarae-Vallis uocatus abbas, modicum id quod est. 1. Auditum est in terra nostra, et celebri sermone uulgatum uerbum hoc, quod factum est de uobis a Domino. Presseram stilum hactenus, rem tacitus considerabam. Exspectabam enim litteras uestras, et praeueniri a uobis in benedictionibus dulcedinis. Exspectabam uirum fidelem, qui ueniret a latere tuo, qui diceret cuncta per ordinem: quid, quomodo, uel qualiter actum esset. Exspectabam si quis forte de filiis meis reuerteretur, qui leniret dolorem patris, qui diceret: Ioseph filius tuus uiuit; et ipse dominatur in tota terra Aegypti. Hinc est quod litterae istae non sunt uoluntatis, sed necessitatis, et amicorum extortae precibus, quibus negare non possum modicum illud quidquid residuum est uitae meae. Iam enim de reliquo breues erunt dies mei, et solum mihi superest sepulcrum. Quia tamen semel coepi, loquar ad dominum meum. Iam enim filium dicere non audeo, quia filius in patrem, pater mutatus est in filium. Qui post me uenit, ante me factus est: sed non inuideo, quia quod mihi deerat, in eo me habere confido, qui non solum post me, sed etiam per me uenit. Nam si dignaris, quodammodo per Euangelium ego te genui. Quae est ergo spes nostra, et gaudium nostrum et corona gloriae? Nonne uos ante Deum? Denique filius sapiens gloria est patris. Amodo tamen non uocaberis filius, sed uocabitur tibi nomen nouum, quod os Domini nominauit. Haec est mutatio dexterae Excelsi, et multi in mutatione ista gaudebunt. Nam quemadmodum olim Abram in Abraham. Iacob in Israel; et, ut de tuis magis praedecessoribus tibi proponam, sicut Simon in Cepham, Saulus in Paulum : sic filius meus Bernardus in patrem meum Eugenium, laeta prorsus et utili, ut speramus, translatione promotus est. Digitus Dei est iste, suscitans de puluere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. [238,2] 2. Superest ut, facta hac mutatione tui, ipsa quoque quae tibi commissa est, Domini tui sponsa mutetur in melius, et iam nequaquam Sarai, sed Sarra de caetero nominetur. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum. Si amicus sponsi es, ne dixeris dilectam eius. Principem meam; sed, Principem: nil tuum in ea uindicans, nisi quod pro ea, si oportuerit, etiam animam dare debes. Si Christus te misit, aestimabis te non ministrari, sed ministrare uenisse: et ministrare non solum substantiam, sed ipsam quoque animam, sicut praefatus sum. Verus successor Pauli dicet cum Paulo: Non quia dominamur fidei uestrae, sed adiutores sumus gaudii uestri. Petri haeres audiet Petrum dicentem: Neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis. Sic enim iam non ancilla, sed libera etiam et formosa speciosissimi sponsi per te in desideratos adsciscetur amplexus. Alioquin per quem alium haec tam debita libertas sperabitur, si et tu (quod absit) in Christi haereditate quaeras quae tua sunt, qui iam et ante didiceras, non dico tua non retinere, sed nec tuus esse? [238,3] 3. Ergo fiduciam talem habens in te, qualem in nullo praedecessorum tuorum a multis retro temporibus uisa est habuisse, exsultat merito ubique et gloriatur in Domino omnis Ecclesia sanctorum: sed specialiter illa, cuius uterus te portauit, et cuius ubera tu suxisti. Quid ergo? Nonne et mihi licet gaudere cum gaudentibus? nunquid non ero unus de numero laetantium? Exsultaui, fateor, sed cum tremore: exsultaui, sed in ipso exsultationis meae articulo timor et tremor uenerunt super me. Ego enim etsi nomen patris deposui, sed non timorem, sed non anxietatem, postremo nec affectum, nec uiscera patris. Considero gradum, et casum uereor: considero fastigium dignitatis, et intueor faciem abyssi iacentis deorsum. Attendo celsitudinem honoris, et e uicino periculum reformido, pro eo quod scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit.Quod quidem ad causam magis, quam ad tempus arbitror esse referendum: ut sic intelligatur dictum, cum in honore esset, non intellexit, ac si diceretur, Honor absorbuit intellectum. [238,4] 4. Et quidem elegeras abiectus esse in domo Dei tui, et recumbere in nouissimo loco in conuiuio eius; sed placuit dicere ei qui te inuitauit: Amice, ascende superius. Itaque ascendisti in altum; noli altum sapere, sed time, ne forte contingat sero miserabilem illam emittere uocem: A facie irae et indignationis tuae, eleuans allisisti me. Altiorem quippe locum sortitus es, sed non tutiorem; sublimiorem, non securiorem. Terribilis prorsus, terribilis est locus iste. Locus, inquam, in quo stas, terra sancta est; locus Petri est, locus Principis Apostolorum, ubi steterunt pedes eius. Locus illius est, quem constituit Dominus dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Si forte declinaueris a uia Domini, sepultus est in eodem loco, ut sit tibi contra te in testimonium. Merito tali pastori, tali nutritio commissa est Ecclesia, cum adhuc tenera, cum adhuc in cunabulis esset; cuius edocta magisterio et exemplo educata, omnia terrena calcaret: utpote qui excusserat manus suas ab omni munere, qui dicebat de corde suo et conscientia bona: Argentum et aurum non est mihi. Haec hactenus. [238,5] 5. Caeterum causa, quare ante tempus scripserim uobis, haec est. Wintoniensis episcopus et Eboracensis archiepiscopus non gradiuntur uno spiritu cum Cantuariensi archiepiscopo: sed incedunt sibi ex aduerso, et haec uetus est de legatione querela. Verumtamen quis est ille, et qui sunt illi? Nonne Eboracensis ipse est, cui te praesente, cum adhuc esses quasi unus ex nobis, fratres tui restiterunt in faciem, eo quod reprehensibilis erat? Sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum, et praeualuit in uanitate sua. Certum est tamen quod non intrauit per ostium in ouile ouium, sed ascendit aliunde. Si pastor fuisset, diligendus erat; si mercenarius, tolerandus: nunc autem cauendus et repellendus, utpote fur et latro. Quid dicam de domino Wintoniensi? Opera quae ipse facit, testimonium perhibent de eo. Porro archiepiscopus Cantuariensis, cui aduersantur, uir religiosus est, et suaueolentis opinionis. Pro ipso petimus, ut respondeat ei iustitia sua. Verum illorum iniquitas super eos, ut sit sicut scriptum est: Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. Cum acceperis tempus, secundum opera manuum illorum retribues illis, ut sciant prophetam esse in Israel. [238,6] 6. Quis mihi det, antequam moriar, uidere Ecclesiam Dei, sicut in diebus antiquis; quando apostoli laxabant retia in capturam, non in capturam argenti uel auri, sed in capturam animarum? Quam cupio illius te haereditare uocem, cuius adeptus es sedem! Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem. O uox tonitrui! o uox magnificentiae et uirtutis! ad cuius terrorem confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion! Hoc uehementer exspectat et omnino expetit a te mater tua; hoc filii matris tuae, pusilli cum maioribus desiderant, hoc suspirant: ut omnis plantatio, quam non plantauit Pater coelestis, tuis manibus eradicetur. Ad hoc enim constitutus es super gentes et regna, ut euellas, et destruas; et aedifices, et plantes. Multi audito hoc uerbo dixerunt apud se: Iam securis ad radicem arborum posita est. Multi dicunt in corde suo: Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis aduenit, in quo sarmenta sterilia recidentur, ut ea quae praeualent, uberius fructum afferant. [238,7] 7. Confortare igitur, et esto robustus: manus tuae in ceruicibus inimicorum tuorum. Vindica tibi animi constantia et uigore spiritus partem, quam dedit extra fratres tuos tibi omnipotens Pater, quam et tulit de manu Amorrhaei in gladio et arcu suo. In omnibus tamen operibus tuis memento te esse hominem, et timor eius qui aufert spiritum principum, semper sit ante oculos tuos. Quantorum in breui Romanorum Pontificum mortes tuis oculis aspexisti! Ipsi te praedecessores tui tuae certissimae et citissimae decessionis admoneant; et modicum tempus dominationis eorum paucitatem dierum tuorum nuntiet tibi. Iugi proinde meditatione inter huius transeuntis gloriae blandimenta, memorare nouissima tua: quia quibus successisti in sedem, ipsos sine dubio sequeris ad mortem.