[1,3] GRADUS TERTIUS. Ex consideratione orbis terrae. Caput I. Ut in terra corpus nostrum ita solo Deo mens nostra quiescere potest. Considerauimus mundum corporalem in uniuersum: nunc partes eius principales considerare aggredimur, ut ex iis scalam nobis ad contemplandum opificem, qualem possumus, erigamus. Prima se offert terra, quae quamuis infimum locum teneat, et minor caeteris elementis esse uideatur, tamen reuera non est minor quam aqua, et dignitate ac pretio superat elementa omnia. Hinc enim in Scripturis Sanctis passim legimus, Deum fecisse coelum et terram, quasi partes mundi praecipuas, quibus caeterae seruiant ; coelum enim fecit, quasi palatium Dei et angelorum, terram, quasi palatium hominum: Coelum coeli Domino, inquit Propheta, terram autem dedit filiis hominum". Atque ea causa est, cur coelum plenum sit stellis fulgentibus, et terra abundet immensis diuitiis metallorum, lapidum pretiosorum, herbarum, arborum, animalium multorum generum; cum aqua solis piscibus abundet, aer et ignis egena ac paene uacua sint elementa. Sed his omissis, orbis terrae tria quaedam habet consideratione dignissima, per quae ad Deum, si mens uigilet, non difficulter ascendere possumus. Primum terra fundamentum est firmissimum mundi totius, quod nisi haberemus, non posset homo neque ambulare, neque quiescere, neque operari, nec uitam ullo modo ducere: Firmauit, inquit Dauid, orbem terrae, qui non commouebitur ; et: Fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi. Deinde terra, quasi bona nutrix hominum et animantium caeterorum, assidue producit herbas, fruges, fructus, gramina, poma, et alia id genus innumerabilia. Sic enim Deus loquitur: Ecce dedi uobis omnem herbam afferentem semen super terram, et uniuersa ligna, quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint uobis in escam et cunctis animantibus terrae. Tertio producit terra lapides et ligna ad aedificandas domos, et metalla aeris et ferri in uarios usus, et aurum atque argentum, quibus cuduntur pecuniae, instrumenta uidelicet ad uitae humanae omnia necessaria facillime comparanda. Ac prima quidem illa terrae proprietas, quod uidelicet sit locus, in quo corpora nostra quiescant, cum in aquae uel aere uel igne quiescere nequeant, symbolum conditoris est, in quo solo anima humana locum quietis inuenire potest: Fecisti, inquit S. Augustinus, nos Domine ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Salomon rex, si quis alius quaesiuit requiem in imperio, in diuitiis, in uoluptatibus, obtinuit regnum amplissimum et paccatissimum ita ut, Scriptura teste, haberet in ditione sua omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminos AEgypti, offerentium sibi munera et seruientium ei omnibus diebus uitae eius. Habuit praeterea diuitias incomparabiles, ita ut aleret quadraginta millia praesepia equorum currilium et duodecim millia equestrium; et, ut legimus eodem libro, classis Salomonis ex Ophir adferebat aurum et gemmas pretiosas in tanta copia, ut argentum nihili fieret, et tanta esset argenti copia in Hierusalem, quanta lapidum platearum. Voluptates autem tantas ipse sibi parauit, ut incredibile uideatur; nam cum mulieres deperiret, accepit sibi uxores quasi reginas septingentas et concubinas trecentas, ut legimus in eodem libro. Sed ipsum de se loquentem audiamus: Magnificaui, inquit, opera mea, aedificaui mihi domos et plantaui uineas, feci hortos et pomaria et conseui ea cuncti generis arboribus, et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigantem siluam lignorum germinantium; possedi seruos et ancillas multamque familiam habui; armenta quoque et magnos ouium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Hierusalem; coaceruaui mihi argentum et aurum, et substantias regum ac prouinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad uina fundenda; et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Hierusalem. Et sapientia quoque perseuerauit mecum, et omnia quae desiderauerunt oculi mei non negaui eis nec prohibui cor meum, quin omni uoluptate frueretur et oblectaret se in his, quae praeparaueram; et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo. Haec ille, qui certe quietem maximam habuit, si ulla in rebus creatis haberi potest. Nihil enim illi defuit, non regnum, non diuitiae, non deliciae, non ipsa quae maximi fieri uidetur humana sapientia, non denique pax et tranquillitas in tantis bonis longo tempore possidendis et retinendis. Interrogemus nunc, an in tantis rebus quietem inuenerit, et an ista capacitatem animae implere potuerint: Cum, inquit, me conuertissem ad uniuersa opera quae fecerant manus meae, et ad labores, quibus frustra sudaueram, uidi in omnibus uanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Non ergo quietem inuenit Salomon in tantis diuitiis et deliciis et sapientia et honoribus, nec inuenire potuisset, etiamsi multo plura et maiora fuissent; quoniam animus humanus immortalis est, ista uero mortalia sunt nec possunt diu permanere sub sole, nec fieri potest, ut animus, capax infiniti boni, satietur bonis finitis. Quemadmodum igitur non potest corpus humanus in aere, quantumuis latissimo, nec in aquis, quamuis profundissimis requiesquere, quia centrum eius terra est, non aer, uel aqua: sic animus humanus nunquam requiescet in aereis dignitatibus, uel luteis diuitiis, uel aqueis, id est, mollibus et sordidis uoluptatibus, nec in humanae scientiae falso splendore, sed in solo Deo, qui centrum animorum, et uerus ac solus locus requietis eorum est. O quam uere et quam sapienter exclamauit pater Salomonis, cum ait: Quid est mihi in coelo, et a te quid uolui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum ; ac si dicere uoluisset: nihil inuenio nec in coelo, nec in terra, nec in alia re creata ulla, quae sub coelo aut super terram sit, quod mihi ueram quietem possit adferre; tu solus Deus cordis mei, id est, tu solus petra solida es cordi meo -uox enim, Deus, in hebraico textu petram significat hoc loco tu ergo solus petra firmissima es cordi meo, in te uno quiescam, tu solus pars mea, haereditas mea, omne bonum meum, caetera nihil sunt et nihil ad me replendum et satiandum ualent atque hoc non per unum uel alterum diem uel annum, sed in aeternum; tu unus mihi sufficis in aeternum, caetera nec ad unum diem sufficerent uniuersa. Agnoscisne adhuc, anima mea, solum Deum esse petram tuam, in qua requiescas, caetera uanitatem et afflictionem spiritus, quae non existentia, sed apparentia sint, et non solentur, sed affligant, quoniam acquiruntur cum labore, possidentur cum dolore? Despice ergo, si sapis, omnia quae transeunt, ne te secum abripiant, et in uno permane illique inhaere uinculo charitatis, qui manet in aeternum; leua cor tuum ad Deum in coelum ne putrescat in terra; disce ueram sapientiam a multorum stultitia, quorum nomine loquitur Sapiens et dicit: Ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis; ambulauimus uias difficiles, uiam autem Domini ignorauimus; lassati sumus in uia inaequitatis et perditionis: quid nobis profuit superbia, aut diuitiarum iactantia quid contulit nobis? transierunt illa omnia tanquam umbra, et nos in malignitate nostra consumpti sumus. Caput II. In Deo fundati securi sumus. Sed est etiam alia ratione petra firmissima symbolum Domini Dei nostri, quod symbolum explicauit nobis Sapientia Dei in Euangelio suo, ubi dixit, domum aedificatam super firmam petram immobilem permanere, si desuper descendant pluuiae et a latere irruant uenti et a parte inferiori percutiant flumina; domum uero aedificatam super arenam nihil horum sustinere posse, sed a primum impetum pluuiae aut uenti aut fluminis prosterni, et fieri ruinam domus illius magnam. Domicilium tuum, o anima, quod ex uariis potentiis et uirtutibus quasi cubiculis et aulis constat, si in Deo tanquam in petra fundetur, id est, si firmissime credas Deo, si tota fiducia tua sit in Deo, si sis in charitate Dei radicata et fundata, ut cum Apostolo dicere posis: Quis nos separabit a charitate Christi? 15 secura esto, quia neque spirituales nequitiae, quae supra nos sunt, neque carnales concupiscentiae, quae sunt infra nos, neque domestici hostes nostri, qui a latere nos oppugnant, cognati uidelicit et amici, contra te unquam suis machinis praeualebunt. Magnae quidem sunt uires et magna calliditas spiritualium potestatum; sed maior est potestas et maior sapientia Spiritus Sancti, qui praesidet illi domui, quae in Deo fundata est. Vehementer omnino contra spiritum pugnat caro, et carnales concupiscentiae fortissimos quosque debellare solent; sed amor Dei amorem carnis facile superat, et timor Dei timorem mundi facile prosternit. Denique inimici hominis domestici eius , et ipsi quoque peruersis consiliis ad consortium peccatorum animas trahunt; sed anima, quae Dominum et patrem et fratrem et sponsum in coelo se habere confidit, non magno labore carnales amicos et consanguineos non solum contemnere, sed etiam odisse nouit, et potest dicere cum Apostolo: Certus sum, quod neque mors, neque uita, neque creatura alia poterit me separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Sed illa uere misera anima est, cuius domus in arena fundata non potest diu subsistere, et fiet breui ruina illius magna: quippe cum credat mendacio, et confidat in baculo arundineo, et eius Deus aut uenter aut pecunia aut fumus honoris sit, quae omnia uelocissime transeunt et pereunt, et animam illis inhaerentem in exitium sempiternum trahunt. Caput III. Nutrit terra corpus uirtute Dei, qui solus est nutritor totius hominis. Iam uero altera terrae proprietas in eo posita est, quod terra tanquam bona nutrix herbas et fructus caeteros large profundat in escam hominum et animantium caeterorum. Atqui haec ipsa proprietas ad conditorem, ut uerum nutritium, nos deducit; non enim terra, sed Deus in terra omnia bona producit. Sic enim loquitur Spiritus Sanctus per os Dauid: Qui producit in montibus foenum, et herbam seruituti hominum, et rursus: Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore: dante te illis colligent, aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate ; et Dominus in Euangelio: Respicite uolatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater uester coelestis pascit illa ; et Apostolus: Et quidem non sine testimonio semetipsum Deus reliquit benefaciens de coelo, dans pluuias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra 21 . Nec tamen falsum est, quod initio libri Genesis dicitur: Germinet terra herbam uirentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum. Vere enim terra germinat herbas et ligna pomifera; sed ex uirtute, quam ei Deus attribuit et ipso Deo per ipsam producente et conseruante et incrementum dante. Itaque Dauid ubi res omnes creatas inuitat ad laudem Conditoris, addit cum caeteris ligna fructifera et omnes cedros ; et tres pueri apud Danielem exhortantur cum caeteris creaturis omnia germinantia in terra, ut benedicant Dominum et laudent et superexaltent eum in saecula. Et cum omnia suo modo Deum laudent, quanto affectu deberes tu, anima, Deum pro his omnibus beneficiis, quibus assidue frueris, benedicere et laudare, agnoscens in eis occultam Dei manum omnia largientem, et non occultum, sed clarissime patentem et sese ostendentem paternum et purissimum Dei tui amorem, qui numquam cessat tibi de coelo benefacere et in rebus omnibus prouidere! Sed parum est hoc in oculis Domini Dei tui; ipse est enim, qui in te ut in spirituali agro suo producit germen nobilissimum charitatis. Charitas enim non ex mundo, sed ex Deo est , ut dilectissimus discipulus loquitur in epistola sua. Ex charitate autem, ut ex arbore diuina atque coelesti, prodeunt flores candidissimi et odorati cogitationum sanctarum, folia uirentia uerborum utilium ad salutem gentium, et fructus operum bonorum, quibus Deus glorificatur et proximi adiuuatur, et merita colliguntur et seruantur in uitam aeternam. Vae autem illis, qui more iumentorum insipientium fructibus terrae satiare desiderant eosque auidissime colligunt et recondunt, et de auctore non cogitant, neque illi gratias agunt, et quorum animae similes sunt terrae, cui maledixit Deus, quae spinas et tribulos germinat! Quid enim cogitant illi, in quibus Deus non seminat casta consilia, nisi fornicationes, adulteria, homicidia, sacrilegia, furta, proditiones et alia id genus? Et quid isti loquuntur nisi blasphemias, periuria, maledicta, haereses, conuitia, contumelias, falsa testimonia, mendacia et alia id genus, quae a patre suo diabolo didicerunt? Et quos postremo fructus producunt, nisi uenenatos illos fructus, quos ab ipsis cogitari assidue diximus, et qui ab Apostolo opera carnis 26 nominantur? Istae nimirum spinae sunt, quae primo pungunt animos germinantium eas punctionibus amarissimis timorum et sollicitudinum, deinde pungunt famam et corpora et animos proximorum laesione grauissima et saepe irreparabili, ex qua postea plurima et grauissima ad alios detrimenta perueniunt. Sed his omissis, tu anima mea, si hortulus es coelestis agricolae, caue ne spinae, uel tribuli unquam inueniantur in te, sed omni sollicitudine foue arborem charitatis et lilia castitatis et nardum humilitatis; caue ne unquam tibi subrepat, ut a te esse existimes coelestia ista germina uirtutum, et non a Domino Deo tuo, qui est Dominus uirtutum, seminator casti consilii; sed et conseruationem et incrementum et maturitatem fructuum bonorum operum non tibi attribuas, sed illi commenda, et ad illum sit semper fortitudo tua. Caput IV. Thesauri terrae uelut umbra aeternorum bonorum Dei. Restat ultima terrae laus, quod uidelicet aurum et argentum et lapides pretiosos intra sinum suum contineat. Sed certe non uirtute sua producit terra tam pretiosas rerum species, sed ille, qui per Aggaeum dicit: Meum est aurum, et meum est argentum27 . O amator hominum, itane hoc etiam placuit dulcedini tuae, ut non solum produceres humano generi lapides et ligna et ferrum et aes et plumbum, et alia id genus necessaria ad domos et naues aedificandas et instrumenta uaria construenda; sed etiam aurum et argentum et lapides pretiosos ad ornatum et decorem? Et si haec tribuis peregrinantibus in terra, et saepe etiam inicimis tuis blasphemantibus nomen tuum: quid dabis dilectis tuis, te benedicentibus et tecum regnantibus in coelo? Dabis utique non frustula auri uel argenti, nec pauculas gemmas pretiosas, sed ciuitatem illam de qua loquitur Ioannes apostolus in Apocalypsi, cum ait: Et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa uero ciuitas aurum mundum, et fundamenta muri ciuitatis omni lapide pretioso ornata, et duodecim portae duodecim margaritae sunt. Nec uero existimamus, ciuitatem illam supremam Ierusalem coelestem ex auro et gemmis et margaritis, quales hic sunt, constructam esse uel ornatam; scimus enim Spiritum Sanctum his uocibus uti, quoniam ad nos loquitur, qui meliora uel maiora non uidimus. Sed sine dubitatione ulla multo excellentior erit uita illa, quae est patria electorum Dei, omnibus ciuitatibus peregrinationis huius, quanto ciuitas aurea et gemmata praestaret omnibus rusticorum pagis, qui ex luto et paleis constant. Erige ergo, anima mea, oculos mentis ad coelum, et cogita quanti sint facienda bona, quae illic sunt, cum species auri et argenti et lapidum pretiosorum, quae hic tanti fiunt, illis bonis comparatae uix luti et palearum nomine censeantur! Adde, quod aurum et argentum et margaritae, quae hic habentur in pretio, corruptibilia sunt, quae autem in coelesti illa ciuitate micant, incorruptibilia et sempiterna sunt. Sed si per manus pauperum hoc ipsum corruptibile aurum et argentum, quod hic habes, ad coelestem ciuitatem transferre uolueris, quod utique si sapis omnino facies, et ipsum incorruptibile fiet et tibi manebit in aeternum. Non enim mentiri potest Veritas, quae dicit: Vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo ; et alio loco: Vendite quae possidetis et date eleemosynam; facite uobis sacculos, qui non ueterascunt, thesaurum non deficientem in coelo, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. O incredulitas filiorum hominum! Promittit homo mendax decem pro centum et sortem integram mutuanti se repraesentaturum, et creditur ei; promittit, qui mentiri non potest Deus, danti eleemosynam thesaurum in coelo, imo etiam centum pro uno et uitam aeternam se redditurum: et trepidat auarus homo, nec facile adduci potest, ut credat, et mauult thesaurum suum abscondere, ubi aerugo consumit et fures effodiunt et furantur, quam in coelo reponere, quo fur non appropiat, neque aerugo consumit. Sed etiam si aliquando neque fures auferant, neque tinea uel aerugo corrumpat: quae tanto labore parasti et conseruasti, o homo infelix, cuius erunt? Tua certe non erunt, cuius tamen esse poterant, si per manus pauperum in coelester thesauros transtulisses. Usus quidem docet, ea quae auari diuites collegerunt, ad haeredes prodigos peruenire, qui multo breuiore tempore profundunt, quam auari parentes collegerant; atque interim peccatum auaritiae manet aeternumque manebit, et uermis conscientiae non morietur, et ignis inferni non extinguetur. Ergo, anima mea, aliorum insipientia te erudiat et audi Dominum et magistrum tuum concionantem: Videte, et cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his, quae possidet. Auarus congregat et conseruat, ut habeat, unde diu uiuat, sed contra accidit; nam quando minus cogitat, moritur et substantia, auare congregata et conseruata, generat uermem, qui non morietur, et excitat ignem qui non extinguetur. O auare infelix, ergone tam sollicite aggregasti pecunias, ut fomentum parares igni gehennae, quo numquam extinguatur? Audi B. Iacobum in extrema epistola sua: Agite, inquit, nunc diuites, plorate, ululantes in miseriis uestris, quae aduenient uobis: diuitiae uestrae putrefactae sunt; et uestimenta uestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum uestrum aeruginauit, et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestra sicut ignis 34 . Vos quidem, inquit B. Iacobus, quia diuites estis, beati existimamini et dicimini; sed re uera miseri estis et egenis omnibus miseriores, et materiam magnam habetis lugendi et ululandi propter ingentes miserias, quae certe aduenient uobis: diuitiae enim superuacaneae, quas conseruastis et quas putrefieri siuistis, cum eas pauperibus erogare deberetis, et uestimenta uestra quae superflua possidetis et potius a tineis comedi, quam pauperes inde uestiri patimini, et aurum, et argentum, quod ab aerugine consumi uultis potius, quam illud in cibos pauperum erogetis, haec, inquam, omnia contra uos in die iudicii testimonium dicent; et tineae ac aerugo diuitiarum uestrarum in ignem urentem conuertentur, qui aeterno tempore carnes uestras deuorabit et nunquam consumet, ut ignis non extinguatur et dolor non finiatur. Ergo cum propheta regio concludamus: Beatum dixerunt, stulti, populum cui haec sunt, diuitiae uidelicet exuberantes; re autem uera: Beatus populus, cuius Dominus Deus eius.