[46] Certe, filii, facultates artium et scientiarum omnium consensu aut empiricae aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc uidere non Iicuit. Empirici enim, formicae more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio media est, quae materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate uertit et digerit. Neque absirnile uerae, philosophiae opificium est, quae ex historia naturali et experimentis mechanicis praebitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque huiusmodi mellis coelestia dona sperate : neque dicite cum pigro, "Leo est in uia" : sed uincla quae uos premunt excutite, et uos recipite. Atque sane, post uirtutem uestram propriam, nihil animos uobis magis addiderit, quam si industriam et felicitatem et facinora aetatis nostrae cogitetis. Nos nostrum "plus ultra" antiquorum "non ultra" haud uane opposuimus. Nos iidem, contra antiquorum "non imitabile fulmen" esse, "imitabile fulmen" esse, minime dementes sed sobrii, ex nouarum machinarum experimento et demonstratione pronuntiamus. Quin et coelum ipsum imitabile fecimus. Coeli enim est, circuire terram: quod et nostrae nauigationes peruicerunt. Turpe autem nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum uidelicet et marium, nostris temporibus in imrnensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines, inter ueterum inuenta et angustias steterint. [47] Neque paruo inter se nexu deuincta et coniugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas nauigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quai nouam sapientiae et scientiae humanae lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et coniecturas experimento regere. Eadem duo, non ratione solum sed etiam uaticinio, coniuncta uidentur. Nam eo prophetae oraculum haud obscure spectare uidetur, ubi de nouissimis temporibus loquutus, illud subiungit, "Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia", ac si orbis terrarum pertransitus siue peragratio, et scientiarum augmenta siue multiplicatio, eidem aetati et saeculo destinarentur. [48] Praesto etiam est Imprimendi artificium ueteribus incognitum, cuius beneficio singulorum inuenta fulguris modo transcurrere possint et subito communicari, ad aliorum studia excitanda et inuenta miscenda. Quare utendum est aetatis nostrae praerogatiua, neque committendum, ut cum haec tanta uobis adsint uobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum uestrorum praeparatione auspicati, in reliquis uobis non deerimus. Probe enim nouimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In his non alia inscripseris nisi priora deleueris, in illis priora aegre deleueris nisi noua inscripseris. [49] Itaque rem in longum non differemus: illud itidem uos monentes, ne tanta uobis de nostris inuentis polliceamini, quin meliora a uobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus (neque uanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis) ; illius enim res gestae recenti memoria ut portentum accipiebantur ; ita enim loquitur unus ex aemulis oratoribus, "Nos certe uitam humanam non degimus ; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta praedicent" ; sed postquam deferbuisset ista admiratio atque homines rem attentius introspexissent, operae pretium est animaduertere, quale iudicium de eo faciat scriptor Romanus, "Nil aliud quam bene ausus est uana contemnere". Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui iam facti, et proprias uires experti, initia nostra magnis interuallis superauerint. In quo sane iudicio, illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant quae humilitati debentur: humilitati (inquam) et priuationi cuidam istius humanae superbiae, quae uniuersa perdidit, quaeque uolucres quasdam meditationes loco diuinae in rebus signaturae consecrauit. Hac enim ex parte reuera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere hmnano meritos esse existiminus, quod ostendimus quid uera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi uiderint. Nos certe nos nostraque uobis debemus. [50] Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et nominis humani oratio uisa est, et tamen libertati quam arrogantiae propior. Ita autem inter se colloquebantur: se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cnm minus uideant quam prius ; sed cum certa et laeta spe facultatis melioris. Tum ille qui haec narrabat ; tu uero quid ad ista dicis? inquit. Grata sunt (inquam) quae narrasti. Atque (inquit) si sunt ut dicis grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum inuenias ubi haec inseras, neque peregrinationis nostrae fructus perire patiaris. Aequum postulas, inquam, neque obliuiscar.