[41] Itaque neutiquam uobis, filii, pro ainore et indulgentia nostra consuluero, ut cum rebus non solum desperatis sed et desperationi deuotis fortunas uestras misceatis. Verum, filii, tempus fugit, dum capti amore et rerum et uestrum circumuectaumr, ac omnia mouemus, et initiationem hanc uestram, instar Aprilis aut ueris cuiusdam ad congelationem omnem et obstinationem soluendam et aperiendam esse cupimus. Restat signum certissimum de modis. Modi enim faciendi sunt potentia res ipsae ; et prout bene aut praue institutae fuerint, ita res et effecta se habent. Itaque si modi huius uestrae philosophiae condendae nec debiti sint nec probabiles, non uidemus quam spem foueatis nisi credulam et leuem. Atque certe, filii, si obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi fortasse aut huiusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus tentarent ; annon eos helleboro opus habere cogitaretis? quod si numerum operariorum augerent, atque hoc modo se ualere posse confiderent, annon tanto magis ? quod si etiam delectum adhiberent, et imbecilliores separarent, et robustis tantum et uigentibus uti uellent, et hinc demum se uoti compotes fore praesumerent, aut ne hoc quidem contenti, etiam artem athleticam consulerent, ac omnes cum manibus et lacertis et neruis ex arte bene unctis et medicatis adesse iuberent; annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaretis? Et tamen simili homines malesano impetu feruntur in intellectualibus, dum intellectum ueluti nudum applicant, et ab ingeniorum uel multitudine uel excellentia magna sperant, uel etiam dialecticis, quae mentis quaedam athletica censeri possit, ingeniorum neruos roborant ; neque machinas adhibent, per quas uires et singulorum intendantur et omnium coeant. [42] Atque ut menti debita auxilia non subministrant ; ita nec naturam rerum debita obseruantia prosequuntur. Quid enim dicemus? an nihil aliud est philosophiam condere, quam ex paucis uulgaribus et obuiis experimentis de natura iudicium facere, ac dein tota saecula in meditationibus uolutare? Atque, filii, nesciebam nos tam naturae fuisse familiares, ut ex tam leui et perfunctoria salutatione ea nobis aut arcana sua patefacere, aut beneficia impertire dignaretur. Certe nobis perinde facere uidentur homines, ac si naturam ex longinqua et prae-alta turri despiciant et contemplentur; quae imaginem eius quandam, seu nubem potius imagini similem, ob oculos ponat : rerum autem differentias (in quibus res hominum et fortunae sitae sunt), ob earum minutias et distantiae interuallum, confundat et abscondat. Et tamen laborant et nituntur, et intellectum tanquam oculos contrahunt, eiusdemque aciem meditatione figunt, agitatione acuunt, quinetiam artes argumentandi ueluti specula artificiosa comparant, ut istiusmodi differentias et subtilitates naturae mente comprehendere et uincere possint. Atque ridicula certe esset et praefracta sapientia et sedulitas, si quis ut perfectius et distinctius cerneret, uel turrim conscendat uel specula applicet uel palpebras adducat, cum ei liceat absque uniuersa ista operosa et strenua machinatione et industria fieri uoti compos per rem facilem, et tamen ista omnia beneficio et usu longe superantem : hoc est, ut descendat et ad res propius accedat. Atque certe in intellectus usu similis nos exercet imprudentia. [43] Neque, filii, postulare debemus ut natura nobis obuiam eat : sed satis habemus, si accedentibus nobis, idque cultu debito, se conspiciendam det. Quod si cui in mentem ueniat opinari tale quippiam : etiam antiquos atque ipsum Aristotelem proculdubio a meditationum suarum principio magnam uim et copiam exemplorum siue particularium parauisse, atque eandem uiam, quam nos ueluti nouam indicamus et signamus, reuera iniisse et confecisse, adeo ut actum agere uideri possimus : certe, filii, haec de ilIis cogitare non est integrum ; formam enim et rationem suam inquirendi et ipsi profitentur et scripta eorum imaginem expressam prae se ferunt. Illi enim statim ab inductionibus nullius pretii ad conclusiones maxime generales, tanquam disputationum polos, aduolabant, ad quarum constantem et immotam ueritatem reliqua expediebant. Verum scientia constituta, tutu demum siqua controuersia de aliquo exemplo uel instantia mota esset, ut positis suis refragante, non id agebant ut positum illud emendaretur ; sed, posito saluo, huiusmodi instantias quae negotium faciebant, aut per distinctionem aliquam subtilem et sapientem in ordinem redigebant, aut per exceptionem plane (homines non mali) dimittebant. Quod si instantiae aut particularis rei, non contradictoriae reconciliatio, sed obscurae ratio, quaereretur, eam ad speculationes suas quandoque ingeniose accommodabant, quandoque misere torquebant : quae omnis industria et contentio res sine fundamento nobis uidetur. [44] Itaque nolite commoueri, quod frequens alicubi inter nonnulla Aristotelis scripta inueniatur exemplorum et particularium mentio. Noueritis enim, id sero et postquam decretum fuisset factum fuisse. Illi enm mos erat non liberam experientiam consulere, sed captiuam ostentare ; nec eam ad ueritatis inquisitionem promiscuam et aequam, sed ad dictorum suorum fidem sollicitatam et electam adducere. Neque rursus tale aliquod uobiscum cogitate, eam quam nos tantopere desideramus differentiarum subtilitatem in distinctionibus philosophorum scholasticorum haberi, atque adeo elucescere : neque enim existimetis, ab hac praepostera subtilitate primae negligentiae et festinationi et temeritati subuentum esse. Longe abest, filii, ut hoc fieri possit ; quin credite mihi, quod de fortuna dici solet id de natura uerissimum est, eam a fronte capillatam, ab occipitio caluam esse. Omnis enim ista sera subtilitas et diligentia, postquam uerum tempus obseruationis praeterierit, naturam prensare aut captare potest, sed nunquam apprehendere aut capere. [45] Equidem satis scio, idque uos non ita multo post experiemini, postquam uerae et natiuae rerum subtilitati, et differentiis in experientia signatis et expressis et sensui subiectis aut saltem per sensum in lucem extractis, paululum insueuistis ; continuo subtilitatem illam alteram disputatïonum et uerborum, quae cogitationes uestras non sine magna admiratione occupauit et tenuit, quasi pro re ludicra et larua quadam et incantatione habituri sitis. Quare missis istis philosophiis abstractis, uos et ego, filii, rebus ipsis nos adiungamus: neque ad sectae condendae gloriam animum adiiciamus ; sed utilitatis et amplitudinis humanae curam serio suscipiamus ; atque, inter mentem et naturam connubium castum et legitimum (pronuba misericordia diuina) firmemus; precati etiam Deum, cuius numine et nutu haec fiunt, quique ut hominum et rerum, ita luminum et consolationum pater est, ut ex illo connubio non phantasiae monstra, sed stirps heroum quae monstra domet et extinguat, hoc est inuenta salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum fieri datur) debellandas et releuandas, suscipiatur. Hoc epithalamii uotum sit.