[11] Nos uero primo illud interrogamus, an ob illud uir magnus Aristoteles, quod utrumque tempus traxerit ? Certe magnus : Itane ? At non maior quam impostorum maximus. Imposturae enim, atque adeo Principis Imposturae Antichristi, haec praerogatiua singularis est. Veni (inquit ueritas ipsa) in nomine patris mei, nec recipitis me : si quis uenerit nomine suo, eum recipietis. Audistisne filii ? sensu non proprio certe, sed pio et uero, qui in nomine paternitatis aut antiquitatis uenerit non receptum iri ; qui autem priora prosternendo, destruendo, authoritatem sibi usurpauerit et in nomine proprio uenerit, eum homines sequi. Atque si quis unquam in philosophia in nomine proprio uenit, id est Aristoteles, per omnia sibi author, quique antiquitatem ita despexit, ut neminem ex antiquis uel nominare fere dignetur, nisi ad confutationem et opprobrium. Quin et disertis uerbis dicere non erubescit (bene ominatus certe etiam in maledicto), uerisimile esse maiores nostros ex terra aliqua aut limo procreatos fuisse, ut ex opinionibus et institutis eorum stupidis et uere terreis coniicere licet. [12] Neque tamen illud uerum est, antiquorum philosophorum opera, postquam Aristoteles de iis ex authoritate propria triumphasset, statim extincta fuisse. Videmus enim qualis fuerit opinio de prudentia Democriti post Caesarum tempora, "Cuius prudentia monstrat, Magnos posse uiros, et magna exempla daturos, Veruecum in patria, crassoque sub aere nasci". Atque satis constat, sub tempora excultiora imperii Romani plurimos antiquorum Graecorum libros incolumes mansisse. Neque enim tantum potuisset Aristoteles (licet uoluntas ei non defuerit) ut ea deleret, nisi Attila et Gensericus et Gothi ei in hac re adiutores fuissent. Tum enim postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabula ista Aristotelicae philosophiae, tanquam materiae alicuius leuioris et minus solidae, seruata est, et extinctis aemulis recepta. [13] At quod de consensu homines sibi fingunt, id et infidum et infirmum est. An uos, filii, temporis partus habetis numeratos et descriptos in fastis, eos inquam qui perierunt, latuerunt, aut aliis orbis partibus innotuerunt ? An et abortus qui nunquam in lucem editi sunt? Itaque desinant homines angustias suas mundo et saeculis attribuere et imponere. Quid si de suffragiis ipsis litem moueamus, et negemus uerum et legitimum consensum esse, cum homines addicti credunt, non persuasi iudicant ? Transierunt, filii, ab ignorantia in praeiudicium: haec demum est illa coitio potius quam consensus. Postremo, si de isto consensu non diffiteamur, sed eum ipsum ut suspectum reiiciamus, an nos inter morbum istum animorum grassantem et epidemicum sanitatis poenitebit? Pessimum certe, filii, omnium augurium est de consensu in rebus intellectualibus ; exceptis diuinis, cum ueritas descendit coelitus. Nihil enim multis placet, nisi aut imaginationem feriat, ut superstitio, aut notiones uulgares, ut doctrina sophistarum: tantumque consensus iste a uera et solida authoritate abest, ut etiam uiolentant praesumptionem inducat in contrarium. Optime enim Graecus ille, Quid peccaui ? cum complauderent. [14] Quod si is esset uir qui putatur esse AristoteIes, tamen nullo modo uobis author sim, ut unius hominis cogitata et placita instar oraculi recipiatis. Quae enim, filii, est ista uoluntaria seruitus ? tantone auditoribus monachi illius ethnici deteriores estis, ut illi suum "Ipse dixit" post septennium deponerent, uos illud post annos bis mille retineatis? Atque nec istum ipsum praeclarum authorem habuissetis, si antiquitatis studium ualuisset : et tamen eadem in illum lege et conditione uti ueremini. Quin, si me audietis, dictaturam istam, non modo huic homini sed et cuiuis mortalium qui sunt, qui erunt, in perpetuum negabitis ; atque homines in recte inuentis sequemini, ut uidentes lucem, non in omnibus promiscue, ut caeci ducem. Neque certe uos uirium poeniteat, si experiamini : neque enim Aristotele in singulis, licet forte in omnibus, inferiores estis. Atque quod caput rei est, una certe re illum longe superatis, exemplis uidelicet et experimeutis et monitis temporis. Nam ut ille (qood narrant) librum confecerit in quo ducentarum quinquaginta quinque ciuitatum leges et instituta collegerit, tamen non dubito quin unius reipublicae Romanae mores et exempla plus ad prudentiam et militarem et ciuilem contulerint quam omnia illa. Similia etiam et in naturali philosophia euenerunt. Itane uero animati estis, ut non tantum dotes uestras proprias, sed etiam temporis dona proiiciatis ? Itaque uindicate uos tandem, et uos rebus addite, neque accessio unius hominis estote. [15] De Platone uero ea nostra sententia est ; illum, licet ad rempublicam non accessisset sed a rebus ciuilibus aclministranclis quodammodo refugisset propter temporum perturbationes, tamen natura et inclinatione omnino ad res ciuiles propensum, uires eo praecipue intendisse ; neque de philosophia naturali admodum solicitum fuisse, nisi quatenus ad philosophi nomen et celebritatem tuendam, et ad maiestatem quandam moralibus et ciuilibus doctrinis addendam et aspergendam sufficeret. Ex quo fit, ut quae de natura scripsit nil firmitudinis habeant. Quinetiam naturam theologia, non minus quam Aristoteles dialectica, infecit et corrupit. Optima autem in eo signa (si caetera consensissent), quod et formarum cognitionem ambiret, et inductione per omnia, non tantum ad principia sed etiam ad medias propositiones uteretur : licet et haec ipsa duo uere diuina, et ob quae nomen diuini non dico tulit sed meruit, corruperit et inutilia reddiderit, dum et formas abstractas prensaret, et inductionis materiam tantum ex rebus obuiis et uulgaribus desumeret ; quod huiusmodi scilicet exempla (quia notiora) disputationibus potius conuenirent. Itaqne cum ei diligens naturalium rerum contemplatio et obseruatio deesset, quae unica philosophiae materia est, nil mirum si nec ingenium altum nec modus inquisitionis felix magnopere profecerint. Verum nos ex signorum consideratione nescio quo modo in res ipsas prolabimur : non enim facile separari possunt, neque ea ingrata uobis auditu fuisse arbitramur.