[19] Cogitauit et illud ; rem quam agit, non opinionem, sed opus esse ; eamque non sectae alicuius aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensae fundamenta iacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par est cura) cogitationem suspiciendam esse. Reperit autem homines in rerum scientia quam sibi uidentur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famae et ostentationi seruire : quin et eos potissimum qui minus solida proponunt, solere ea quae afferunt obscura et ambigua luce uenditare, ut facilius uanitati suae uelificare possint. Putare autem, se id tractare quod ambitione aliqua aut affectatione polluere minime dignum sit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum ualde imperitus esset, et non explorato uiam inire uellet) ut satis meminerit, inueteratos semper errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte et ingenio subuerti, ui et contentione efferari. Itaque prudentia ac morigeratione quadam utendum (quanta cum simplicitate et candore coniungi potest), ut contradictiones ante extinguantur quam excitentur. Ad hunc finem parare se de naturae interpretatione atque de natura ipsa opus, quod errores minima asperitate destruere, et ad hominum sensus non turbide accedere possit ; quod et facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem praebiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus ciuilibus plus quam uellet immistus esset, id longum uideri : praesertim cum incerta uitae cogitaret, et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in uulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia uisum est ei, Tabulas Inueniendi, siue legitimae Inquisitionis formulas in aliquibus subiectis, proponi tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere uisibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut uera uiae aut errorum deuia in clariore luce ponere, aut ea quae afferuntur nihil minus quam uerba esse euidentius demonstrare possit : neque etiam quod magis fugiendum esset ab homine qui aut rei diffideret aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet. Tabulis autem propositis et uisis, non ambigere quin timidiora ingenia subitura sit quaedam haesitatio et fere desperatio de similibus Tabulis in aliis materiis siue subiectis conficiendis; atque ita sibi in exemplo gratulaturos ut etiam praecepta desiderent. Plurimorum autem studia ad usum Tabularum supremum et ultimum, et clauem ipsam interpretationis poscendam arrecta fore : ac multo ardentius ad nouam faciem naturae saltem aliqua ex parte uisendam, quae per huiusmodi clauem resignata sit et in conspectum data. Verum sibi in animo esse, nec proprio nec aliorum desiderio seruienti, sed rei conceptae consulenti, Tabulis cum aliquibus communicatis, reliqua cohibere, donec tractatus qui ad populum pertinet edatur. Et tamen animo prouidere, ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque maioribus auxiliis, ab oblatis monitos, reliqua ex se et speraturos et potituros esse. Fere enim se in ea esse opinione, nempe (quod quispiam dixit) prudentibus haec satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Se nihilominus de cogitatis nil intermissurum. Quod autem ad tabulas ipsas attinet, uisum est nimis abruptum esse ut ab ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quaedam praefari oportuisse ; quod et iam se fecisse arbitratur, nec uniuersa quae hucusque dicta sunt alio tendere. Hoc insuper uelle homines non latere, nullis inueniendi formulis (more nunc apud homines et artes recepto) necessitatem imponere ; sed certe omnibus pertentatis, ex multo usu et nonnullo ut putat iudicio, eam quam probauit et exhibuit inquirendi formulam uerissimam atque utilissimam esse. Nec tamen se officere quominus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi iam erunt, aut maioris etiam et altioris sunt ingenii, rem in potius perducant ; nam et ipsum statuere, artem inueniendi proculdubio cum inuentis adolescere. Ad extremum auteur uisum est ei, si quid in his quae dicta sunt aut dicentur boni inueniatur, id tanquam adipem sacrificii Deo dicari, et hominibus, ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus.