[17] Cogitauit et illud ; quae de finis excellentia dicta sunt, posse uotis similia uideri. Itaque uidendum sedulo, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat : ac curandum, ne rei optimae ac pulcherrimae amore capti, seueritatem iudicii amittamus aut minuamus. Consentaneum enim esse, prudentiam ciuilem in hac parte adhibere, quae ex praescripto diffidit, et de humanis in deterius coniicit. Leuiores igitur spei auras reiiciendas : eas autem quae aliquid firmitudinis habere uidentur discutiendas. Atque auguria rite capienti, primo illud occurrebat, hoc quod agitur, ob boni naturam eminentem, manifeste a Deo esse ; atque in operibus diuinis tenuissima quaeque principia euentum trahere. Etiam ex natura temporis bene ominabatur: omnium enim consensu ueritatem Temporis filiam esse. Summae igitur infirmitatis esse, authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque omnis authoritatis, Tempori, ius suum denegare. Neque solum de Temporis communi iure, sed et de nostrae aetatis praerogatiua bene sperabat. Opinionem enim quam homines de Antiquitate fouent negligentem esse, ac uix uerbo ipsi congruam. Antiquitatem enim proprie dici, Mundi ipsius senium, aut aetatem prouectiorem. Atque reuera consentaneum esse, quemadmodum maiorem rerum humanarum notitiam et maturius iudicium ab homine sene expetamus quam a iuuene, ob experientiam, et eorum quae uidit et audiuit et cogitauit multitudinem : eodem modo, et a nostra aetate (si uires suas nosset, et experiri et intendere uellet) maiora quam a priscis temporibus sperari par esse ; utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et obseruationibus cumulata et aucta. Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas illas nauigationes et peregrinationes quae nostra aetate increbuerunt, plurima in natura patuerunt quae nouam philosophiae lucem affundere possint. Quin et turpe hominibus esse, si Globi Materialis tractus, terrarum uidelicet, marium, astrorum, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint; Globi autem Intellectualis fines intra ueterum inuenta et angustias steterint. Etiam Temporum conditionem in Europa, ciuilium rerum respectu non alienam esse ; aucta Anglia, pacata Gallia, lassata Hispania, immota Italia et Germania : Itaque libratis regum maximorum potentiis, et inconcusso nationum nobilissimarum statu, res ad pacem, quae Scientiis instar tempestatis serenae et benignae est, inclinare. Neque ipsum rei literariae statum hisce temporibus incommodum esse: sed et quandam opportunitatem prae se ferre ; tum ob Imprimendi artem, antiquis incognitam, cuius beneficio singulorum inuenta et cogitata fulguris modo transcurrere queant ; tum ob religionis controuersias, quarum taedio fortasse homines ad Dei potestatem, sapientiam, et bonitatem in operibus suis contemplandum facilius animum adiicere possint. Si quis autem sit, qui consensu et temporis diuturnitate in ueterum placitis moueatur, is si in res acutius introspiciat, ductores admodum paucos, reliquos sectatores tantum et plane numerum esse reperiet; homines nimirum, qui ab ignorantia ad praeudicium transierunt, neque in uerum consensum (qui interposito iudicio fit) unquam coierunt. Atque ipsam temporis diuturnitatem recte consideranti in angustias paruas redigi. Nam ex uiginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria hominum fere uersatur, uix quinque centurias seponi, quae scientiarum prouentui utiles et feraces fuerint ; easque ipsas longe maxima ex parte aliis scientiis, non illa de natura, satas et cultas fuisse. Tres enim doctrinarum reuolutiones et periodos numerari : unam apud Graecos; alteram apud Romanos; ultimam apud occidentales Europae nationes : reliqua mundi tempora bellis et aliis studiis occupata, et quoad scientiarum segetem sterilia et uasta inueniri. Atque de tempore sic cogitabat. Etiam ex casus ui et natura huiusmodi diuinationem sumpsit. Casum nimirum proculdubio multis Inuentis principium dedisse, sumpta ex natura rerum occasione. Nam ideo in ignis inuento Prometheum nouae Indiae ab Europaeo dissensisse, quod apud eos silicis non est copia. Itaque in his quae praesto sunt, casum largius inuenta exhibere ; in iis quae ab usu quotidiano semota sunt, parcius ; sed utcunque, omnibus saeculis parturire et parere. Neque enim causam uideri, cur casus consenuisse putetur, aut effoetus iam factus. Igitur ita cogitabat, si hominibus non quaerentibus et aliud agentibus multa inuenta occurrant, nemini sane dubium esse posse, quin eisdem quaerentibus, idque uia et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat quod magno conatu scrutantem antea fugit, tamen in summa rerum proculdubio contrarium inueniri. Casum enim operari raro, et sero, et sparsim ; Artem contra constanter, et compendio, et turmatim. Etiam ex inuentis ipsis quae iam in lucem prodita sunt, de iis quae adhuc latent coniecturam rectissime capi putabat. Eorum autem nonnulla eius esse generis, ut antequam inuenirentur haud facile cuiquam in mentem uenisset de iis aliquid suspicari. Solere enim homines de nouis rebus ad exemplum ueterum, et ad phantasiam ex iis praeceptam hariolari : quod opinandi genus fallacissimum est ; quandoquidem ea quae ex rerum fontibus petuntur, per riuulos consuetos non utique fluunt. Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inuentionem, rem per effectus descripsisset, atque ita dixisset, Inuentum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo interuallo quaterentur et deiicerentur; homines sane de uiribus tormentorum et machinarum per pondera et rotas et similia multiplicandis, multa et uaria commentaturos fuisse; de uento autem igneo uix unquam imaginationem aliquam occursuram fuisse ; ut cuius exemplum non uidissent, nisi forte in terrae motu aut fulmine, quae ut non imitabilia reiecissent. Eodem modo si ante fili bombycini inuentionem quispiam huiusmodi sermonem iniecisset : Esse quoddam fili genus ad uestium et supellectilis usum, quod filum lineum aut laneum longe tenuitate ac nihilominus tenacitate ac etiam splendore et mollitie excelleret, homines statim aut de serico aliquo uegetabili, aut de alicuius animalis pilis delicatioribus, aut de auium plumis et lanugine, aliquid opinaturos fuisse: de uermis autem alicuius textura, eaque tam copiosa et anniuersaria, nil cogitaturos : quod si quis etiam de uermi uerbum aliquod emisisset, ludibrio certe futurum fuisse; ut qui nouas aranearum operas somniaret. Quare eandem et eorum quae in sinu naturae adhuc recondita sunt magna ex parte rationem esse, ut hominum imaginationes et commentationes fugiant et fallant. Itaque sic cogitabat ; si cuius spem de nouis inuentis cohibeat, quod sumpta ex his quae praesto sunt coniectura, ea aut impossibilia aut minus uerisimilia putet ; eum scire debere se non satis doctum ne ad optandum quidem commode et apposite esse. Sed rursus cogitabat, esse ex iam inuentis alia diuersae et fere contrariae naturae, quae fidem faciant, posse genus humanum nobilia inuenta etiam ante pedes posita praeterire et transmittere. Utcunque enim pulueris tormentarii, uel fili bombycini, uel acus nauticae, uel sacchari, uel uitri uel similium inuenta occultis (ut existimantur) rerum proprietatibus niti uideantur ; Imprimendi certe artem nihil habere, quod non sit apertum et fere obuium, et ex antea notis conflatum. Solere autem mentem humanam, in hoc inuentionis curriculo, tam laeuam et male compositam esse, ut in nonnullis primo diffidat, et non multo post se contemnat : atque primo incredibile uideri, aliquid tale inueniri posse ; postquam autem inuentum sit, rursus incredibile uideri, id homines tam diu fingere potuisse. Atque hoc ipsum quoque ad spem trahebat, superesse nimirum adhuc magnum inuentorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex iam cognitis transferendis et applicandis deduci possit. Etiam illa auspicia ut bona et laeta accepit, quae in artibus Mechanicis obseruauit, atque eorum successu, praesertim ad philosophiam comparato. Artes enim Mechanicas, ut aurae cuiusdam uitalis participes, quotidie crescere et perfici ; Philosophiam uero statuae more adorari et celebrari, nec moueri. Atque illas in primis authoribus rudes et fere informes ac onerosas se ostendere : postea nouas uires et commoditates adipisci. Hanc autem in primo quoque authore maxime uigere, ac deinceps declinare. Neque aliam huius contrarii successus causam ueriorem esse, quam quod in Mechanicis multorum ingenia in unum coeunt ; in Philosophia autem, singulorum ingenia ab uno quopiam destruuntur. Nam postquam dedititii facti sunt, amplitudinem non addere ; sed in uno ornando aut stipando seruili offïcio occupari. Quare omnem philosophiam ab experientiae radicibus ex quibus primum pullulauit et incrementum cepit auulsam, rem mortuam esse. Atque hac cogitatione arrectus, etiam illud notauit; facultates Artium et Scientiarum aut Empiricas, aut Rationales siue Philosophicas, omnium consensu esse : has autem geminas se non bene adhuc commistas et copulatas uidere. Empiricos enim formicae more congerere tantum et uti; Rationales autem aranearum more telas ex se conficere. Apis uero rationem mediam esse, quae materiam ex floribus tam horti quam agri eliciat, sed eam etiam propria facultate uertat et digerat. Neque absimile uerae Philosophiae opificium esse ; qua ex Historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Neque se nescire, esse ex Empiricorum numero, qui se non mere Empiricos haberi uolunt ; et ex Dogmaticis, qui se in experientia industrios et perspicaces uideri ambiunt : uerum haec fuisse et esse quorundam hominum artificia, existimationem quandam, ut alteruter in sua secta excellere uideatur, captantium. Reuera autem harum facultatum diuortia et fore odia, semper ualuisse. Quare ex arctiore earum et sanctiore foedere omnia fausta et felicia portendi putabat. Etiam illud libenter uidit : Intuebatur nempe infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis (si quis uere iudicet) inutilibus collocant ; quarum pars quota si ad sana et solida uerteretur, nullam non diflicultatem superare posset. Neque esse quod homines particularium multitudinem reformident, cum Artium phaenomena manipuli instar sint, ad ingenii commenta semel ab euidentia rerum disiuncta et distracta. Atque haec quae dicta sunt singula, impulsum quendam ad spem faciendam habere. Ante omnia autem certissimam spem esse, ex praeteriti temporis erroribus; atque (quod quispiam de ciuili statu non prudenter administrato dixit) quod ad praeterita spectando pessimum, id ad futura optimum esse. Cessantibus enim huiusmodi erroribus (ad quod ipsa monita primum gradum praestant) maximam rerum conuersionem fore. Quod si homines per tanta annorum spatia uiam tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent, ne spem quidem ullam subesse potuisse. Tunc enim manifestum fuisse, difficultatem in materia et subiecto (quae nostrae potestatis non sunt), non instrumento (quod penes nos est) ; hoc est, in rebus ipsis earumque obscuritate, non in animo humano et eius adoperatione esse. Nunc auteur apparere, uiam non aliqua mole aut strue imperuiam, sed ab humanis uestigiis deuiam esse : itaque solitudinis metum paulisper offundere, nec ultra minari. Postremo et illud statuit, si spei multo imbecillior et obscurior aura ab isto nouo continente spirauerit, tamen experiundum fuisse. Non enim pari periculo rem non tentari, et non succedere : cum in illo ingentis boni, in hoc pusillae humanae operae iactura uertatur. Verum ex dictis et non dictis uisum est ei, spei abunde esse, non tantum homini industrio ad experiendum, sed etiam prudeuti et sobrio ad credendum.