[0] COGITATA ET VISA DE INTERPRETATIONE NATURAE, SIVE DE SCIENTIA OPERATIVA. [1] Franciscus BACON sic cogitauit; Scientiam in cuius possessione genus humanum adhuc uersatur, ad certitudinem et magnitudinem operum non accedere. Medicos siquidem morbos complures insanabiles prouuntiare, et in reliquorum cura saepius errare et deficere: Alchimistas in spei suae amplexibus senescere et immori : Magorum opera fluxa, nec fructuosa : Mechanicas artes non multum lucis a philosophia petere, sed experientiae telas, lentas sane ac humiles, paulatim continuare : Casum, authorem rerum proculdubio utilem ; sed qui per longas ambages et circuitus donaria sua in homines spargat. Itaque uisum est ei, Inuenta hominum quibus utimur admodum imperfecta et immatura censeri : Noua uero, hoc scientiarum statu, nonnisi per saeculorum spatia expectari ; eaque ipsa quae hactenus humana exhibuit industria, Philosophiae haud attribui. [2] Cogitauit et illud ; in his rerum humanarum angustiis, id maxime et ad praesens deploratum et in futurum ominosum esse ; quod homines, contra bonum suum, cupiunt ignorantiam ignominiae eximere, et sibi per inopiam istam satisfieri. Medicus enim praeter cautelas practicae suae (in quibus ad existimationem Artis tuendam haud parum praesidii est), hanc generalem ueluti totius Artis cautelam aduocat ; quod Artis suae infirmitatem in Naturae calumniam uertit, et quod Ars non attingit, id ex arte impossibile in Natura supponit. Neque certe damnari potest Ars, cum ipsa iudicet. Etiam Philosophia ex qua medicina ista (quam in manibus habemus) excisa est, habet et illa et in sinu nutrit quaedam posita aut placita, in quae si seuerius inquiratur, hoc omnino persuaderi uolunt, Nil arduum aut in natura imperiosum ab arte uel ope humana expectari debere. Ab hoc fonte illud : Calorem Astri siue Solis et calorem Ignis toto genere differre : et illud, Compositionem opus hominis, at Mistionem opus solius naturae esse, et similia: quae si diligentius notentur, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria sed etiam experiendi aleas abiiciat, et omnis industriae stimulos et neruos incidat ; dum de hoc tantum soliciti sunt, ut Ars perfecta censeatur, et gloriae uanissimae et perditissimae dant operam, scilicet ut quicquid inuentum non sit, id nec inueniri posse credatur. Alchimista uero, ad Artis suae subleuationem, errores proprios reos substituit ; secum accusatorie reputando, se aut Artis et Authorum uocabula non satis intellexisse, unde ad traditionum et ore tenus eloquiorum susurros animum applicat ; aut in practicae scrupulis, proportionibus et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta felicioribus (ut putat) auspiciis in infinitum repetit : ac interitn, cum inter experimentorum uertiginosas ambages in Inuenta quaedam aut ipsa facie noua, aut utilitate non contemnenda impingat, huiusmodi pignoribus animum pascit, eaque in maius ostentat et celebrat, reliqua spe sustentat. Magus, cum nonnulla supra naturam (pro suo nimirum captu) prorsus effici uideat ; postquam uim semel naturae factam intelligit, imaginationi alas addit, remque magis et minus recipere uix putat ; quare maximarum rerum sibi adeptionem spondet; non uidens esse subiecta certi cuiusdam et fere definiti generis, in quibus Magia et superstitio per omnes nationes et aetates potuerit et luserit. Mechanicus autem, si ei contigerit iam prīdem inuenta subtilius polire, uel ornare elegantius ; aut quae separatim obseruauerit componere et simul repraesentare ; aut res cum usu rerum commodius et felicius copulare ; aut opus maiore aut etiam minore quam fieri consueuit mole et uolumine exhibere ; se demum inter rerum Inuentores numerat. Itaque satis constabat ei, hommes rerum Inuentionem ut conatum irritum fastidire ; uel credere, extare quidem Inuenta nobilia, sed inter paucos summo silentio et religione quadam cohiberi ; uel huc descendere, ut minores istas industrias et Inuentorum additamenta pro nouis Inuentis aestiment ; quae omnia eo redeunt, ut animos hominum a legitimo et constanti labore, et a nobilibus et genere humano dignis Inuentorum pensis auertant. [3] Cogitauit et illud ; homines cum operum uarietatem et pulcherrimum apparatum, quae per artes Mechanicas ad cultum humanum congesta sit, oculis subiiciant ; eo inclinare, ut potius ad opulentiae humanae admirationem quam ad inopiae sensum accedant ; minime uidentes, primitiuas hominis obseruationes et Naturae operationes quae animae aut primi motus instar ad omnem illam uarietatem sint, nec multas nec alte petitas esse : caetera ad patientiam hominum, et subtilem et ordinatum manus uel instrumentorum motum tantum pertinere: atque in hac parte officinam cum Bibliotheca mire congruere, quae et ipsa tantam librorum uarietatem ostentet, in quibus si diligentius introspicias, nil aliud quam eiusdem rei infinitas repetitiones reperias, tractatu nouas, inuentione praeoccupatas. Itaque uisum est ei, opinionem copiae inter causas inopiae poni : et tum opera tum doctrinas ad intuitum numerosa, ad examen pauca esse. [4] Cogitauit et illud ; eas quas habemus doctrinas ea ambitione et affectatione proponi, atque in eum modum efformatas ac ueluti personatas in conspectum uenire, ac si singulae artes omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae. Huiusmodi enim methodis et iis partitionibus tradi, quae omnia prorsus quae in illud subiectum cadere possunt tractatu complecti et concludere uideantur. Atque licet membra illa male impleta et quod ad uiuidum aliquem rerum succum attinet destituta sint, Totius tamen cuiusdam formam et rationem prae se ferre : eoque rem perduci, ut pauca quaedam, neque illa ex optimo delectu recepta Authorum scripta, pro integris ipsis et propriis Artibus habeantur. Cum tamen primi et antiquissimi ueritatis inquisitores, meliore fide ac euentu, Scientiam quam ex rerum contemplatione decerpere et in usum condere statuebant, in Aphorismos fortasse siue breues easdemque sparsas nec methodis reuinctas sententias, coniicere solerent: quae cum et rerum inuentarum nuda simulachra, et rerum non inuentarum manifesta spatia et uacua indicarent, minus fallebant ; atque hominum ingenia et meditationes ad iudicandum et ad inueniendum simul excitabant. At nunc scientias iis modis exhiberi quae fidem usurpent, non iudicium solicitent, et authoritate tristi laetis Inuentionum conatibus intercedant: Adeo ut omnis successio et deuolutio disciplinarum personas Magistri et auditoris complectatur, non Inuentoris et eius qui Inuentis addat : unde necessario euenire, ut Scientiae suis haereant uestigiis, nec loco omnino moueantur; quod et per multa iam saecula usuuenit ; eousque, ut non solum assertio maneat assertio, sed etiam quaestio maneat quaestio, et eodem plane statu alatur. Quare uisum est ei, Columnas non ultra progrediendi magnopere fixas esse; et mirum minime esse id haud obtineri, cuius adipiscendi homines nec spe nec desiderio teneantur. [5] Cogitauit et illud ; quae de hominum tum desperatione tum fastu dicta sunt, quod ad plerosque scientiarum sectatores attinet, nimis alte petita esse. Turbam enim longe maximam prorsus aliud agere : Doctrinam siquidem uel animi et delectationis causa petere, uel ad usum et emolumentum professorium, uel etiam ad ornamentum et existimationis suae adminiculum : Quae si ut fines scientiarum proponantur, tantum abest ut homines id uelint, ut ipsa doctrinarum massa augmentum sumat ; ut ex ea quae praesto est massa, nil amplius quaerant quam quantum ad usum destinatum uertere et decoquere possint. Si quis autem in tanta multitudine scientiam affectu ingenuo et propter se expetat ; inuenietur tamen rerum potius uarietatem quam ueritatem aucupari : Quod si et ueritatis sit inquisitor seuerior, illa ipsa tamen ueritas erit huiusmodi, quae res iam in lucem proditas subtilius explicet ; non quae nouam lucem excitet. Sin adhuc studium cuiuspiam in tantum expandatur, ut et nouam lucem ambiat; eam scilicet lucem adamabit, qua ex longinquo contemplationes speciosas ostentet, non quae ex propinquo opera et Inuenta nobilia demonstret. Quare uisum est ei, eodem rursus referri ; scilicet mirum non utique esse curriculum non confici, cum homines ad huiusmodi minora deflectant : multo magis, cum nec ipsa meta adhuc ulli quod sciat mortalium posita sit et defixa : Metam autem non aliam esse, quam ut genus humanum nouis operibus et potestatibus continuo dotetur.