[41] Non te remorabor, commemorando quales habemus domus pro conficiendis uino, sicera, ceruisia et aliis potibus, aut pro panibus omnimodis conficiendis, aut culinas in quibus conficiuntur et praeparantur iura, cibi rari et inusitati ad effectus speciales. Vina habemus ex uuis, potus item ex aliis succis fructuum, decoctionibus granorum et radicum et mixturis mellis, sacchari,mannae fructuum multorum - sicut in uuis faciunt - passorum, etiam ex lachrymis arborum et medullis arundinum. Potus autem isti sunt aetatum diuersarum nonnulli usque ad anum quadragesimum seruati. Habemus etiam potus medicatos ex infusionibus et mixturis diuersarum radicum, herbarum, aromatum, quin et addictis quandoque carnibus, ouis, lacticiniis, et aliis esculentis ex quibus nonnulli sunt instar cibi et potus coniunctim, adeo ut complures praesertim aetate decrepita ex illis solis uiuant cum exiguo aut nulla usu cibi aut panis. Atque ante omnia contendimus ut potus tenuissimarum partium conficiamus, quo facilius in corpus se insinuent sed absque omni mordacitate, acrimonia, aut corrosione. Adeo ut nonnulli eorum super dorsum manus impositi post exiguam moram insensibiliter ferme ad palmam penetrabunt, qui tamen linguam aut palatum non mordebunt. Habemus etiam aquas quas ita maturamus ut nutritiuae plane fiant et in potus excellentes euadant, unde complures alio potu uti nolint. Panes habemus ex diuersis granis, radicibus, nucibus et glandibus, aliquos etiam ex carnibus et piscibus aquaris cum fermentorum et salidonum generibus uariis. Quorum alii, mirum in modum, appetitum excitant, alii ita nutritiui sunt ut ex iis solis absque alio cibo complures uiuant qui tamen longaeui plerunque sunt. Cibos habemus quos ita tundimus, inteneramus et mortificamus, sed tamen absque aliquo gradu putredinis, ut calor stomachi debilis eos facile in chylum bonum uertat, non minus quam calor stomachi fortis operari possit in cibos communes, genera quaedam cibi panis et potus habemus quae sumta, diutius quam pro consueto, ieiunium tolerare facient; alia item, quibus qui insuescunt, carne fiunt duriore et solidiore quam antea, tum et robur ipsorum ad motum quemlibet augetur et intenditur. [42] Habemus etiam dispensatoria uel officinas pharmacorum in quibus facile est existimare cum nos tanta copia et uarietate plantarum et animalium prae uobis in Europa abundamus. (Etenim satis nouimus quid apud uos inueniatur.) Implicia item, pharmaca et ingredientia ad medicinas tanto debere esse magis uaria et multiplicia. Ibi quoque pharmaca habemus aetatum diuersarum et fermentationis diuturnae. Quantum uero ad medicinarum praeparationes non solum distillationes omnigenas exquisitas et separationes habemus, praecipue autem per calores lenes et percolationes per diuersa lintea, lanea, ligna, imo et substantias solidiores sed multo magis componendi modos excellentes, per quos compositorum incorporationem talem assequimur, ut uideantur ferme simplicia naturalia. [43] Habemus etiam artes complures mechanicas uobis incognitas et materias per eas confectas, ueluti papyros, lintea, serica, textilia, consuta ex plumis elegantissime splendoris mirabilis, tincturas et infectiones colorum pulcherimas et alia complura. Quin et officinas etiam aliquarum artium praedictarum tam earum, quae in usum communem receptae non sunt, quam earum quae sunt. Etenim scire debes, ex iis quae iam recensui complura per uniuersam terram in usu esse, quamuis si ab inuentione nostra fluxerint, eorum quandoque exemplaria tanquam primigenia et optime elaborata in domo nostra retinemus. [44] Habemus etiam fornaces ualde diuersis, quaeque gradus calorum diuersos exhibent et seruant, coloris scilicet acris et celeris, robusti et pertinacis, lenis et moderati, sufflati, tranquilli, humidi, sicci, et similium. Sed ante omnia calores ministramus ad imitationem caloris solis et caelestium qui pertranseunt inaequalitates multiplices et ueluti orbes, progressus et periodos, per quas opera mirabilia educimus; necnon habemus imitationes caloris fimorum et uentrium animalium atque sanguinis et corporum ipsorum; foenorum et herbarum dum humidae sunt congestarum et conclusarum; calcium uiuarum et rerum aliarum. [45] Item habemus instrumenta quae calorem excitant per motum tantum, atque insuper loca ad insolationes fortes et rursus loca subterranea, quae uel natura uel arte, calores excitant. Hos calores diuersos exhibemus prout natura operationis quam designamus postulat. [46] Habemus etiam domus perspectiuae, ubi experimenta exhibemus omnium quoque colorum, atque ex corporibus diaphanis et incoloratis repraesentamus colores singulos, non in forma gliscentes, ut sit in gemmis et prismatibus, sed per se simplices et constantes. Praeterea exhibemus omnem radiorum multiplicationem, adeo ut lumen eiaculemur ad distantias magnas; illique eam uirtutem et fortitudinem indimus, ut per huiusmodi lumen cerni possint lineae et puncta tenuissima. Exhibemus omne genus luminum tinctorum et coloratorum, atque omnes elusiones et deceptiones uisus in figuris, magnitudinibus, motibus, coloribus; omnes demonstrationes umbrarum et imaginum in aere uolitantium. [47]Inuenimus quoque media complura, apud uos ignota, luminis originales producendi ex diuersis corporibus. Rursus artificia inuenimus per quae obiecta ualde remota in oculos incurrant, ueluti in caelo et aliis locis remotis. Imo etiam quae prope sunt tanquam ex longinquo ostendimus et quae ex longinquo tanquam prope fictas ad libitum exhibentes distantias. Praeterea habemus oculorum adminucula, quae bisoculis uestris et speculis usu longe praestant. Habemus etiam artificia et perspicilla quibus corpora minuta et pusilla distincte et perfecte cernimus, ueluti membra et colores, muscarum exiguarum et uermium, grana et glacies in gemmis alias non uisibiles, plurima in urinis et sanguine, alias item non uisibilia. Porro exhibemus artificiales irides, halones, circulos, uibrationes et trepidationes luminis. Denique exhibemus omnes modos reflectionis, refractionis et conduplicationis obiectorum. [48] Habemus etiam gemmas omnium generum, multasque earum pulcherimas et uobis incognitas. Item chrystalla et uitra diuersorum generum inter ea autem quaedam ex metallis uitrificatis et nonnullis materiis aliis praeter eas ex quibus apud uos uitra conficiuntur. Tum complura etiam fossilia quae uos non habetis. Magnetes item uirtutis prodigiose et lapides alios raros tam naturales quam artificiales. [49] Habemus etiam domus sonorum, ubi experimus et demonstramus sonos omnes eorumque generationes. Habemus harmonias quae apud uos in usu non sunt, miscentes non tantum beta illud acutum et molle, ut uos, sed quadrantes sonorum et sonos tremulos aliquos dulcissimos. Habemus instrumenta musica quae uobis nondum innotuerunt, aliqua eorum melodiam exhibentia suauiorem quam uestra. Campanas quoque et tintinnabula soni iucundissimi. Exhibemus sonos exiles tanquam magnos et graues, graues similiter tanquam extenuatos et acutos. Dein fingimus trepidationes plurimas ex sonis qui in ortu suo primo integri sunt. Exhibemus atque imitamur sonos omnes articulatos et literas, item uoces et cantus quadrupedum et auium. Habemus quoque adminicula auditus quae, auribus imposita, maiorem in modum sensum ipsum et sonorem delationem promouent. Habemus uocem reflexiones, quas Echo dicitis, complures mirabiles et artificiales, uocem non tantum multipliciter repercutientes et iactantes, sed earum alias uocem augentes alias extenuantes. Nonnullas autem earum uocem articulatam reddentes differentem ab originali. Habemus ultimo modos deferendi sonos in tubis et concauis aliis ad magnam distantiam atque in lineis tortuosis. [50] Habemus etiam domus suffitum et odorum, ubi et experimenta saporum adiungimus. Odores ibi, quod mirum uideri possit, multiplicamus et fortificamus. Imitamur odores naturales efficientes ut odores omnigeni ex aliis mixturis expirent quam ex genuis. Similiter etiam sapores imitamur, ita ut gustum, quamuis accuratum, plane fallant. In domo hac continentur insuper confectionarium ubi conficimus bellaria, placentas et huiusmodi alia tam humida quam sicca. Imo et condimus ea cum rebus aliis dulcibus gratissimis praeter saccharum et mel. Vina ibi conficimus iucundissima, lacticinia, iura, salsamenta et acetaria grata certe ad gustum et uobis minime in usu.