[0] DIALOGUS DE BELLO SACRO. INTERLOCUTORES. EUSEBIUS. ZEBEDAEUS. GAMALIEL. MARTIUS. EUPOLIS. POLLIO. CHARACTERES HARUM PERSONARUM. ZEBEDAEUS, Romano-catholicus, feruidus, et zelotes. GAMALIEL, in religione reformata, feruidus item, et zelotes. EUSEBIVS, theologus orthodoxus, et moderatus. MARTIUS, uir militaris. EUPOLIS, politicus. POLLIO, aulicus. Omnes praeter GAMALIELEM Romano-catholici. [1] CONVENERUNT Parisiis, in domo Eupolidis, Eusebius, Zebedaeus, Gamaliel, et Martius ; singuli eorum, uiri egregii, sed multum inter se differentes. Aderat etiam Eupolis ipse : atque, dum sederunt colloquentes, interuenit ab aula Pollio : ac quamprimum eos uidit, more suo ingenioso, et faceto, dixit. POLLIO. Video quatuor hic praesentes, qui mundum egregium, arbitror, constituere possint: tantum enim ab inuicem discrepatis, quantum quatuor elementa, et nihilo secius concordes estis. Quantum uero ad Eupolidem, quia moderatus est, et placidus, illum loco quintae essentiae ponere libet. EUPOLIS. Si nos quinque, Pollio, mundum constituimus maiorem, unicus tu mundum minorem constituere possis ; siquidem omnia et profitearis, et connitaris, ad teipsum solum referre. POLLIO. At quid illi, qui hoc agunt, sed minime profitentur ? EUPOLIS. Sunt illi quidem minus animosi, sed magis metuendi. Verum age, et nobiscum sermones conferas : etenim inter nos de praesenti orbis Christiani statu loquebamur; in quo libenter etiam opinionem tuam audiremus. POLLIO. Domini mei, iter hoc mane confeci ; iamque aestus diei ingruit : itaque sermones uestri, opus est, aures meas admodum delectent, quo ab oculis impetrent, ut somno abstineant. Attamen si permittetis, ut uos excitem, si quando sermones uestri mihi uideantur obdormiscere, quantum potero somnum abigam. EUPOLIS. Imo gratum nobis feceris, si hoc praestiteris. Illud tantum metuo, ne uniuersum, quod tractamus, argumentum instar insomnii cuiusdam, haud penitus insulsi et uani, sed insomnii tamen, tibi uidebitur. Etenim optata bona, absque spe effectus, nedum tentandi copia, non multum illis praestant : uerum ne te diutius detineamus, cum ingrediebaris, Martius hic et attentiones nostras excitauit, et, animos affecit oratione sua, quam inchoauit tantum : neque male cedit haec res ad somnolentiam tuam discutienam : uidebatur enim sermo eius quasi ad bellum classicum canorum. Si placet igitur, Marti, de integro sermonem renoues : nam et sermo ipse dignus erat qui repetatur ; atque mehercle, corona auditorum ista non mediocriter dignitate aucta est per praesentiam Pollionis. MARTIUS. Cum modo ingressus es, Pollio, libere animi mei sensum hisce dominis meis aperui : me obseruasse, quod per dena iam annorum lustra, proxime elapsa, minus nobile quiddam spirarunt (si mihi fas sit dicere) orbis Christiani bella, et expeditiones militares. Ecce bella cum subditis, similis litibus quidem proteruis in foro ; in quo pertinaciter lege agitur pro iure suo recuperando; quod melius forsan placido et quieto mere obtineri po- euh. Ecce pusillas oppidi cuiuspiam, aut portiunculae territorii, debellationes : quales esse solent rusticorum acquisitiones agelli, aut anguli terrae, commode adiacentis. Quod si etiam bella pro regno Neapolitano, aut ducatu Mediolanensi, aut regnis Lusitaniae, aut Bohemiae, suscepta fuerint; tamen et haec ipsa, tanquam bella ethnicorum (Atheniensium, Lacedaemoniorum, Romanorum) pro secularibus quidem commodis, et ambitione dominationis, gesta sunt ; nec militia Christiana censeri debent digna. At ecclesia missiones suas in extremos fines gentium et insularum facit, nobili opera et instituto ; uerum hoc sonat tantum : "Ecce unus gladius hic." Reges et principes Christian merito accusandi, quod fidei Christianae propagationi, armis et opibus suis, non inuigilent. Attamen Dominus noster, qui in terra manens dixit apostolis : "Ite et praedicate" ; dixit etiam, de coelo, Constantino : "In hoc signo uince". Quis miles Christianus pia aemulatione non commoueatur, cum uiderit ordinem quendam, societatis Iesu, aut sancti Francisci, aut sancti Augustini, tot et tanta, pro religionis Christianae propagatione, sustinere et perficere, ordinem uero sancti Iacobi, aut sancti Michaelis, aut sancti Georgii, nil aliud fere perpetrare, neque maiora meditari, quam ut uestes solennes induant, festa patronorum suorum anniuersaria celebrent, et caeteros ritus ac caeremonias ordinis sui obseruent ? Quin et mercatores ipsi in iudicio surgent contra principes et proceres Europae : illi enim uiam in mari latam strauerunt et triuerunt, usque ad ultimos orbis fines ; classes et copias nauales Hispanorum, Anglorum, Belgarum, instruendo et mittendo, quantae Indias quidem, et Chinam, terrefacere et concutere possint : haec autem omnia propter margaritas scilicet, aut gemmas, aut aromata, suscepta sunt : at propter margaritam illam regni coelorum, aut gemmas coelestis Hierusalem, aut aromata horti sponsi, malum quidem nauis ne unum erectum uidimus. Illud interim pro nihilo ducunt, sanguinem Christianum, in partibus tam remotis, inter se praeliantes, effundere ; sed ne guttam quidem in causa Christi. Verum, ne immemor uidear rerum praeclararum, in hoc genere gestarum, fateor intra spatium illud quinquaginta annorum (de quo loquor) aut paulo plus, tres susceptas esse actiones memorabiles, a Christianis, contra infideles ; in quibus Christiani inuasores fuere. Cum enim bellum defensiuum sit, necessitatis potius bellum iudico, quam pietatis. Prima fuit celebris illa et felix expeditio naualis, quae uictoria apud insulas Cursolares terminata est ; quae hamum inseruit naribus Ottomanni usque ad diem hodiernum. Quod opus praecipue instructum et animatum fuit ab eximio illo principe, papa Pio quinto ; quem miror successores eius inter sanctos non retulisse. Secunda fuit nobilis illa (licet calamitosa) expeditio Sebastiani, Lusitaniae regis; in Africam ; quae ab illo solo, absque aliorum ope, suscepta fuit ; ita solo, ut aliis se postea excusandi necessitatem imponeret. Pro ultima numero memorabiles illas incursiones, a Sigismundo principe Transyluaniae factas : cuius felicitatis filum a Christianis ipsis abscissum fuit ; contra monita egregia et paterna papae Clementis octaui. Plures mihi non occurrunt. POLLIO. Pace tua, quid dicis de exstirpatione Maurorum Valentiae ? Ad quam subitam quaestionem Martius paululum obticuit : Gamaliel autem, sermonem arripiens, dixit. GAMALIEL. Plane censeo, Martium recte actionem illam praeteriisse : etenim, mea sententia, damnanda prorsus est. Imo uidetur factum illud Deo displicuisse. Cernitis enim regem, sub cuius imperio hoc factum est (quem uos Catholici pro sancto et immaculato principe habetis) in ipso aetatis suae flore sublatum, auctorem autem et suasorem rigoris eius (cuius fortuna super rupem aedificata putabatur) corruisse ; quin et opinantur plurimi, rationes eius facti nondum esse transactas, sed reddendis Hispaniam adhuc esse obnoxiam : eo magis, quod ingens Maurorum illorum numerus (exilio iam probati) constanter in fide perseuerant, et ueros se Christianos in omnibus praestant, praeterquam quod appetitu uindictae in Hispanos flagrent. ZEBEDAEUS. Noli, obsecro, Gamaliel, de actione illa magna temere iudicare ; quae instar uentilabri Christi fuit in regionibus illis ; nisi forte monstrare poteris, pactum aliquod Hispanorum cum illis populis, quale Iosua fecit cum Gibeonitis : quo cautum esset, ut execrabilis illa generatio sedes antiquas retineret. Quinetiam uides, edicto regio hoc executioni mandatum fuisse, non tumultuarie : gladius enim manibus plebis neutiquam commissus est. EUPOLIS. Arbitror equidem Martium illud omisisse, non quod iudicio in alterutram partem inclinaret ; sed quia cum actionibus belli haud bene congruebat ; siquidem cum subditis tantum res fuit ; neque armis contra itum est. Verum permittamus (si placet) Martium in oratione procedere ; loquebatur enfin (ut mihi uidetur) tanquam theologus amis indutus. MARTIUS. Fateor, Eupoli, me in iis, quae loquor, pietatem et religionem praecipue mihi ante oculos proponere : nihilominus, si loquendum mihi esset ut homini animali tantu:n, eadem consulerem. Neque enim reperiri hodie potest expeditio aliqua, aut actio, etiam respectu secularis amplitudinis, et honoris terreni, quae cum bello contra infideles comparetur. Neque in hoc, quod assero, nouitatem aliquam, aut uentosum quidpiam propono ; sed quod in exemplis recentibus eiusdem generis se ostendit ; licet fortasse minus arduis. Castiliani, seculo superiore, orbem nouum aperuerunt ; atque regnum Mexicanum, Peruuiam, Chilen, et alias Indiae occidentalis regiones, subegerunt, et plantarunt. Videmus quam ingentes opum fluctus in Europam, ex ea re, inundarunt ; adeo ut orbis Christiani census in decuplum, imo in uicecuplum, iam aucti sint. Verum est, aurum, tempore inuasionis primae, in iis regionibus congestum fuisse, et accumulatum ; sed argenti uenae adhuc perpetuo scatent. Ex eodem etiam auso infinita territorii et imperii facta est accessio. Neque enim unquam antehac orbis christianus in duplum creuit ; quod uere asseri possit iam esse factum, si computes id, quod iamdudum acquisitum est, cum eo, quod in posterum acquiri possit per occupationem et culturam earum partium ulteriorem. Neque tamen affirmari uere possit (si ingenue loquamur) fidei Christianae propagationem nauigationum illarum et plantationum causam praecipuam extitisse ; sed aurum, argentum, opes, et gloriam. Ita ut; quod in Dei prouidentia primum fuerit, in hominum appetitu et intentione secundas tantum partes obtinuit. Similia praedicari possint de nauigationibus et expeditionibus praeclaris Immanuelis Lusitaniae regis ; cuius arma Africam et Asiam cingere coeperunt ; atque ad se trahere non solum commercium aromatum, lapidum pretiosorum, moschi, et pharmacorum, sed sedes et imperia in partibus illis orientis extremis. Neque enim in his ipsis religio Christiana praecipue ante oculos obuersabatur, sed amplificatio et prolatio imperii et diuitiarum. Accidit autem iam, ex duobus istis praeclaris facinoribus, cum orientales et occidentales Indiae modo sub Hispaniae ditione unitae sint, id quod magniloquus quidam dixit : "Solem in imperio Hispanorum nunquam occumbere, sed aliquam eius partem semper irradiare". Quod (si uerum dicendum est) radius quidam est gloriae; non dico corpus solidum gloriae, in quo monarchia Hispaniae reliquis omnibus monarchiis superior sit. Quamobrem, ut concludam, uidere est in hisce expeditionibus contra ethnicos et infideles, honorem et utilitatem, tam spiritualem, quam temporalem, in una, tam intentione, quam prosecutione, coiuisse. POLLIO. At, ut mihi uidetur, pace tua, Marti, meminisse debueras homines syluestres, et mere barbaros, similes esse bestiis et auibus, que ferae sunt naturae ; quarum proprietas (qualis esse potest) possessionem sequitur, et occupanti oonceditur : sel in populis ciuilibus hoc non tenet. MARTIUS. Ego certe nil tale discriminis agnosco inter animas rationales; sed contra sentio, quicquid in ordine sit ad bonum populi alicuius maius, et latius, actionem posse iniustitia absoluere, concesso quod populus sit, siue magis, siue minus, cultus et ciuilis. Verum, non facile tibi concedam, Pollio, populos, Peruuianum, aut Mexicanum, ita penitus fuisse barbaros, uel feros, ut oratio tua innuit : aut quod talis poni debeat differentia inter illos, et alios infideles, qui hodie in locis plurimis degunt. In Peruuia, lice nudi fuissent, temperatura fortasse climatis hoc postulante : et consuetudines nonnullae admodum barbarae apud eos inualuissent ; attamen administrationi certe Incarum, in aliquibus, humanitas et ciuilitas non defuerunt. Reduxerant nationes illas, ab idolorum omnigenum adoratione, ad adorationem salis. Atque (quantum memini) liber "Sapientiae" gradus idololatriae distinguit : constituens idolorum uilium et despicabilium cultum magis caecum et detestandum esse, quam simplicem cultum creaturae. Et similiter (nisi fallor) faciunt quidam ex prophetis ; ponentes cultum idolorum; per metaphoram, tanquam turpissimam et maxime bestialem fornicationem. Insuper Peruuiani, sub imperio Incarum, magnifica habuerunt templa superstitionis suae ; iustitiae administratio apud eos uiguit : obedientiam et fidelitatem constantissimam regibus suis exhibebant : etiam contra hostes eum iustitia quadam militari procedebant, ac si ius fecialium nouissent; legem suam, tanquam meliorem, iis offerentes, antequam gladiurn stringerent. Neque absimilis erat politia regni Mexicani, quod monarchia electiua, non haereditaria, erat. Quatenus uerto ad populos Indiae orientales (Goae, Calecuti, Malacae), erant illi populi delicati et lauti ; frugi certe, cum quadam elegantia, etsi parum bellicosi. Ita ut si aequa lance res ponderetur, imperium Turcarum censeri possit magis barbarum, quam horum quoduis. Tyrannis crudelissima, polluta sanguine imperatorum suorum in successionibus singulis ; mancipiorum et uassallorum massa ; sine nobilibus; sine generosis ;- sine ingenuis; haereditates nullae ; nullae stirpes antiquae ; gens sine "affectibus naturalibus"; quaeque (ut ait Scriptura) "non mouetur desideriis mulierum" ; immisericors, et incuriosa erga liberos proprios; gens sine institutionibus moralibus ; sine literis, artibus, et scientiis ; quae uix iugerum agri, aut horam diei mensurare norit ; sordida, et immunda in aedificiis, uictu, et similibus : atque (ut uerbo dicam) opprobrium merum generis humani. Ista tamen natio hortum mundi in eremum uertit. Nam (ut recte habetur in prouerbio) : "Ubi equus Ottomanni pedem ponit, populus uix crescet". POLLIO. Veruntamen, in medio inuectiuae tuae, Marti, Turcas iure suo non priues, eos neutiquam pro idololatris habendos esse. Etenim, si (ut ipse modo dixisti) discrimen haud paruum sit, inter cultores idolorum uilium, et solis ; maius se offert discrimen, inter cultum creaturae et Creatoris. Agnoscunt enim Turcae Deum patrem, creatorem caeli et terrae, primam in Trinitate personam, etsi reliquas duas negant. Ad quem sermonem cum Martius conticuisset, occurrit Zebedaeus, uultu commotiore, et reprehensionem spirante, et dixit. ZEBEDAEUS. Cauendum sedulo, Pollio, ne in haeresin Immanuelis Comneni, imperatoris Graeciae, imprudentes labamur ; qui asseruit Mahometis Deum, uerum esse Deum : quae haeresis a synodo non solum reiecta et damnata est, sed imperatori imputata, ueluti insaniae species quaedam : quam etiam ei exprobrauit episcopus Thessalonicensis, uerborum acerbitate minime repetenda. MARTIUS. Ingenue fateor, me in illa opinione esse, bellum contra Turcas plus iustitiae et meriti habere, quam contra alios quoscunque gentiles, aut barbaros, qui aut fuerunt, aut nunc sunt, tam religionis intuitu, quam honoris : licet facilitas forsan, et spes perficiendi, ad aliam magis electionem inuitare possit. Verum antequam ulterius progredior, tum et ipse libenter respirarem ; tum etiam dominationes uestras obnixe rogarem, ut sermonis uices excipiatis, qui melius eas sustinere potestis; sed et praecipue hoc mihi occurrit, quoniam in conuentu nostro hic aliquos uideo, qui egregii legis diuinae interpretes sunt, etsi dogmatibus nonnullis dissentientes. Ipse autem, non sine ratione, iudicio meo diffido, tum quod in seipso infirmum sit, tum quod zelo et ardore in hac causa abripi possit : itaque uitio mihi uerti possit, si plura de hac re dissererem, priusquam fundamenta solide iacta uideam, quae iustitiam actioni huic asserant, ab iis, qui in iustitia causae discutienda meipso magis uersantur, et peritiores sunt. EUPOLIS. Magna certe laetitia afficior, Marti, cum intueor in uiro militari tantam animi moderationem ; quandoquidem in re, quae sanguinem excalefaciat, atque insuper speciem habeat sanctitatis, non abripiaris ad praetermittendam, aut pro concesso admittendam, considerationem iustitiae. Atque quoniam (ut mihi uidetur) colloquium hoc nostrum feliciter procedit, si dominationes uestrae annuant, nonnulla de distributione argumenti in partes proponam. Cui rei cum omnes assensissent, Eupolis dixit. EUPOLIS. Mihi certe non incongruum uidetur, si Zebedaeum exoraremus, ut quaestionem hanc discutiat ; utrum bellum propter fidei Christianae propagationem, absque alia aliqua hostilitatis causa, iure suscipi possit ; et in quibus casibus. Fateor insuper, libenter me audire uelle dissertationem de iure ; non solum permissiuo, sed etiam utrum non obligentur principes Christiani, et respublicae, ad huiusmodi bellum inferendum ? Quam partem si Gamalieli placuerit in se recipere, quaestio de iure, smpliciter accepta, plene discussa fuerit. Superest quaestio comparatiua ; nempe, dato, quod haec res aut legitima, aut obligatoria sit, utrum tamen aliae res eam praeuertere non debeant ; ueluti, extirpationes haeresium ; schismatum reconciliationes ; morum reformationes ; prosecutiones titulorum et iurium pro temporalibus dominiis, et uindictis ; et huiusmodi : atque insuper; in quantum bellum illud sacrum caeteras illas res uel praestolari debeat ; uel cum iis pari passu incedere ; uel illas compescere, et in ordinem redigere, tanquam se inferiores ? Quoniam autem haec pars late patet, atque Eusebius adhuc silentium tenuit (si dominationes uestrae iubeant) illam, per uiam mulctae, ei imponemus. Interim uereor, ne Pollio, qui perspicacia et acumme pollet ad distinguendum quid sit in rebus solidum et graue, quidque rursus speciosum et phantasticum, haec omnia nihil aliud esse existimaturus sit, quam impossibilia, et aquilas (ut dicitur) in nubibus : itaque eum rogabimus, ut argumentum hoc totis uiribus stringat et premat : ut ab eo moniti et edocti, rem aut reiiciamus, si inueniatur tumida et inflata, a.ut saltem ab ea separemus quicquid insit inane, et minime sperabile. Atque quia ingenue fateor me in alia opinione esse (etsi cum Pollione dimicare dura sit prouincia), tamen quantum in me est probare connitar rem hanc perfici, et ad exitum perduci posse : atque ostendam quibus modis impedimenta omnia et obstacula, uel tolli, uel superari, queant. Tum uero tempestiuum erit Martio (si rem prius non deposuerimus) sermonis partes resumere ; tam quoad suasoriam, quam quoad consultatoriam ; quibus scilicet mediis, apparatibus, caeterisque denique, quae ad actiuam partem conducant, administrari possit : uerum haec, quae dixi, pro tenuitate iudicii mei in medium adduxi ; dominationes uestrae rem melius disponent. Uniuersi non solum distributionem probarunt, sed etiam suis partibus acquieuerunt. Verum, quia inclinabat dies, colloquium in mane crastinum differre consenserunt. Solummodo Pollio dixit. POLLIO. Sane, Eupolis, de me recte coniicis. Plane enim sentio, nisi orbem Christianum ueluti pistillo contundatis, et nouam inde massam conficiatis, de bello sacro spem nullam reliquam esse. Atque semper hoc apud me statui, lapidem philosophicum, et bellum sacrum, diuerticula tantum esse cerebrorum nonnihil laesorum ; et eorum, qui plumas in capite gestant, non in pileo. Veruntamen, pro humanitate uestra, mihi credite ; si uos quinclue contraria senseritis, praesertim postquam ea, quae in ammo mihi sunt, recensuerim, par' atus ero cum Hippocrate renunciare : "Athenienses insanire, solum autem Democritum sanum esse". Atque, ne me a negotio penitus abhorrere iudicetis, ab initio iam aliquid contribuam. Vos proculdubio uaria et egregia comminiscemini ; sed facite quod iubeo. Papa, qui nunc sedet, decrepitus est, et mors eius quotidie exspectatur, non secus quam si campana iam pulsaret. Date operam, ut post eum eligatur papa, minime senex, annorum quasi inter quinquagesimum et sexagesimum : assumat autem sibi nomen Urbani; quia eius nominis papa primo cruciatam instituit, et tanquam tuba sacra expeditionem in terram sanctam excitauit. EUPOLIS. Bene ais. Sed esto, si placet, paulo plus serius in hoc colloquio. Die sequente iidem conuenerunt, prout constituerant ; cumque consedissent, et aliquid a Pollione facetiarum inspersum esset ; qui sic ludebat; bellum iamdudum inchoatum esse ; se enim, per totam noctem, nihil aliud, quam de Ianisariis, et Sultanis, et Tartans, somniasse ; Martius dixit. MARTIUS. Distributio colloquii, quae ab Eupolide heri facta est, et a nobis approbata, sane uidetur omnino perfecta et absoluta, praeterquam una in parte : loquor autem, non de numero partium, sed de earundem ordine et collocatione. Ita enim dispositum est colloquium, ut Pollio et Eupolis possibilitatem aut impossibilitatem actionis uentilarent, antequam ego mediorum et apparatuum declarationem explicauerim. Ipse autem saepius animaduerti in deliberationibus ingressum propinquiorem in considerationem modi rei gerendae siue exsequendae opinionem prius conceptam de possibilitate aut impossibilitate penitus subuertisse : adeo ut quae primo intuitu possibilia uidebantur, inquirendo in modos perficiendi, impossibilitatis conuicta fuerint : et e contrario, quae impossibilia quis primo putasset, mediorum rursus explicatione (tanquam lumine a dorso rerum posito, et affulgente), se ostenderint possibilia; quae antea imperuia putabantur, peruiis factis. Hoc autem non eo dico, quo ordinem interloquendi immutarem, sed solummodo ut a Pollione et Eupolide impetrarem, ne quid peremptorie et conclusiue pronuncient, donec me de executionis modis disserentem audierint : atque deinde ad replicandum sine praeiudicio se reseruent, postquam ante oculos ueluti modulum quendam rei gerendae contemplati sunt. Pergraue istud, et sobrium Martii monitum, et cautio, plurimum a reliquis collaudata : unde Eupolis dixit. EUPOLIS. Cum Martius aliquid corrigere inceperit in eo, quod heri decretum est, licebit et mihi (praesertim in propositione quadam, quam ipse intuli) omissionis alicuius meminisse : quae plus est quam collocatio partium praepostera. Quantum enim coniicio, addenda, et inserenda erat quaestioni de iure haec appendix ; quousque bellum sacrum sit prosequendum ? Nempe ; utrum usque ad eradicationem et exterminium populorum ? Atque insuper, utrum res ad hoc deducenda sit, ut fides noua armis compellatur ; religio falsa ui et suppliciis uindicetur ; an potius, ut regiones et populi solummodo subiugentur ; unde per gladium secularem uia aperiatur ad gladium spiritualem, qui persuasione, instructione, et huiusmodi remediis, quae ad salutem animarum, et informationem conscientiarum, propria sunt, penetret ? Sed fieri potest, ut, hoc, quod tanquam omissum noto, seorsum in partem constitui opus non sit ; quia Zebedaeus, pro ea qua pollet prudentia, in eam sponte incidet ; tanquam annexum quoddam quaestionis de iure ; quae discuti et determinari non potest, absque distinctionibus, et limitationibus. ZEBEDAEUS. Confirmatior certe reddor, Eupolis, cum uideam iudicio tuo (quod tanti aestimo) id probari, quod ipse apud me facere institueram. Quemadmodum enim Martius bene notauit, rem esse laxiorem de possibilitate disserere, priusquam modi ipsi conficiendi in medium adducantur ; similiter se habet, de iustitia definire, absque recensione et consideratione casuum particularium. A principio itaque casus distinguam : etsi ueniam mihi dabitis, si eos seorsum singulos nimis praecise non discutiam : nam et prolixum hoc foret ; ac rursus, non in artibus aut methodis occupati iam sumus, sed in colloquio deliberatiuo. Primum igitur in genere quaeritur (sicut Eupolis antea memorauit), utrum principibus Christianis, bellum inuasiuum inferre liceat, solummodo et simpliciter propter propagationem fidei, sine alia quapiam hostilitatis causa ? Secundo, quaeritur, posito in partem casus, quod regiones illae olim Christianae, et ecclesiae membra erant, ubi "candelabrum aureum steterat"; etsi iam plane defecerint, neque reliquiae ullae sint Christianorum ; utrum licitum non sit, bellum inferre, ut illae ecclesiae denuo reuniantur, tanquam uetus Christi patrimonium ? Tertio quaeritur, addito in partem casus ulteriorem, multitudinem adhuc Christianorum magnam in illis locis degere; utrum licitum non sit, bellum inferre,. ad illos a iugo infidelium liberandos ? Quarto, utrum bellum inferri iuste non possit, ad recuperandum et expurgandum loca sacra et solennia, modo polluta et prophanata ; qualia sunt ciuitas, et sepulchrum, sancta ; et hudusmodi loca, ubi adoratio, et deuotio, se imprimis exercuerunt ? Quinto, utrum bellum licite geri non possit, ad ultionem capiendam de blasphemiis, et contumeliis, uero Deo et Seruatori nostro illatis ; aut de effusione sanguinis Christiani, quamuis multis retro seculis facta ; quandoquidem iudicia diuina cancellis temporum minime concludi, et multoties peccatorum tantum maturitatem exspectare, constet ? Sexto, in considerationem uenit (id quod modo proposuit Eupolis) utrum bellum sacrum (quod, sicut causae dignitate, ita et prosecutionis iustitia, aliis omnibus praecellere debet) urgeri licite possit usque ad expulsionem et internecionem populorum, uim conscientiis inferendam atque huiusmodi acerbitates exercendas : uel qualis adhibenda sit moderatio, et limitatio ; ne, dum Christianos nos esse meminerimus, alios homines esse obliuisci uideamur. Interuenit tamen articulus quidam, qui hos uniuersos praecedere debeat ; et fere missos faciat, quantum ad hoc particulare bellum contra Turcas : qui in mentem mihi forsitan non uenisset, nisi Martium heri, tyrannidem Turcarum, tam ad uiuum, oratione sua depingentem, audissem ; quam tu, Pollio, iuuectiuam appellasti, licet reuera iusta esset et debita contestatio ; et quanto in animo magis reuoluo, tanto plus in opinione illa confirmor ; arma scilicet pro imperio illo debellando, etsi religionis causam seponamus, licite sumi posse. Postquam Zebedaeus ista dixisset, aliquantisper respirauit, si quid forte caeteri in eam rem iniecissent : sed postquam nil aliud, quam silentium, et attentionis signa obseruauerat, ad ea, quae dicturus erat, hoc modo perrexit. ZEBEDAEUS. Dominationes uestrae, in hac quaastione, de iure belli sacri contra Turcas, non exspectabunt a me tractatum iustum ; sed sermonem tantum, qualis deliberationi conueniat : atque ad huiusmocli breuitatem, et modum dicendi, me componam. Primum hoc concedam ; sicut belli causa iusta esse debet ; ita eius causae iustitia oportet ut sit liquida ; non obscura, aut scrupulis implicata. Etenim, omnium legum consensu, in causis capitalibus, probationes requiritur plenas esse et euidentes. Quod si hoc postulandum sit ubi unius uita periclitatur, quid de bello dicemus, ubi semper in innumeros mortis sententia fertur ? Cauendum itaque imprimis., ne immolando cruorem hominum, per bellum iniustum, beatissimum Seruatorem nostrum, ad similitudinem Moloch, aut idoli ethnici, adoremus. Iustitia actionis cuiuscunque consistit ; in mentis causae ; in legitima iurisdictionis auctoritate ; atque in prosequendi modo debito : quantum enim ad intentionem interiorem, eam curiae coeli relinquo. De his separatim, prout referri possint ad subiectum praesens belli sacri contra infideles, et nominatim contra potentissimum illum, et maxime formidabilem fidei hostem, Turcam. Equidem teneo, et confido me liquido probaturum (quantum per summam quandam, et capita tantum rerum, probatio haberi possit) bellum contra Turcam iustum esse, et legitimum, tam iure naturali, quam iure gentium ; necnon iure diuino, quod illorum duorum est perfectio. Quatenus uero ad legem positiuam, et ciuilem, uel Romanorum, uel aliorum quorumcunque ; machinae sunt illae certe nimis exiles, quae tantae quaestionis pondus regant. Itaque, meo iudicio, multi ex recentioribus scholasticis (etsi homines alias egregii) non recta quidem insistunt uia ad quaestionem illam discutiendam ; nisi forte donum Nauii nacti sint, ut cotem nouacula scindere queant. Primo, quantum ad legem naturae : Aristoteles philosophus, non malus eius legis interpres, multorum ingenia exercuit, scito illo ingenioso ; de natura domino, et natura seruo. Affirmando, disertis uerbis, et peremptorie, usque a natalitiis res aliquas natas esse ad regendum, aliquas ad parendum : quod oraculum secundum uarios sensus acceptum fuit. Acceperunt illud nonnulli pro sermone iactantiae ; ut Graecorum in barbaros imperandi ius assereret ; quod thema defensum melius fuit a discipulo eius Alexandro. Alii acceperunt ueluti modulum quendam speculatiuum ; quod natura et ratio hoc uolunt et poscunt, ut meliores imperent ; sed neutiquam ut iure hoc uindicare possint : uerum ego, nec pro uerborum iactantia, nec pro uoto quodam aut optato, illud accipio ; sed pro assertione uera, quemadmodum ab illo definitur, et limitatur. Sic enim asserit. Si inueniri possit disparitas talis et inaequalitas inter hominem et hominem, qualis inter hominem et brutum cernitur, aut inter animam et corpus, ius plane imperandi inducit : quod uidetur potius suppositio impossibilis, quam sententia ueritatis expers. Verum, mea quidem opinione, et sententia recta est, et suppositio possibilis ; atque eius naturae, quae locum habuit, et habet, tum in uiris aliquibus, tum in nationibus. Sed antequam ad reliqua pergamus, ambigua quaedam, et a sensu uero sermonis nostri multum aberrantia, ne interpellant, abigamus et relegemus. Si quis asserat, eos, qui magis ingenio pollent, et meritis praecellunt, ius tale ad imperandum obtinere, ut minus dignos per uim subiicere, et sibi in seruitutem redigere, licitum sit, nugae merae sunt : suffragia hominum nunquam in eo coibunt, ut declaretur, quis sit dignior. Etenim, si ordinem naturae spectes, non solum ei dominium debetur, qui intellectu eminet, ut Aristoteles asserit ; sed non minus ad imperium requiruntur, fortitudo, ad protegendum ; et ante omnia, probitas et rectitudo, ad abstinendum ab iniuria. Ita ut perplexa plane res sit, definire, quis ad imperandum habilis magis sit. Alii siquidem uiri, aliae gentes, in his praeponi debent ; alii in illis. Itaque thesis, quam adduco, non tenet in comparatiuo : nempe ut prudentior, aut fortior, aut iustior natio regere debeat ; sed in priuatiuo : hoc scilicet uolumus ; sicubi reperiatur eiusmodi cumulus aut congeries populi (etsi forsan regnum uel imperium uocetur) omnino indigni qui imperent, iusta belli causa oritur, ut ii subiugentur a natione alia ciuili, et ad imperandum habili : imo licet hoc a Cyro quopiam, aut Caesare, qui Christiani non fuerunt, fieri supponatur. Secundus error, quem exulare uolo, hic est : ne quis hoc a me dici putet de tyrannide aliqua personali ; sicut imperium Romanum fuit sub Caligula, aut Nerone, aut Commodo : numnam populus, quaeso, plecti debeat ob id, in quo iamdudum plectitur ? Sed ubi ipsa status constitutio, et consuetudines, et leges eius fundamentales (si modo leges appellari mereantur), ius naturae et gentium plane conuellunt : tum (inquam) bellum contra eos iustum censeri debet. Quaestionem autem istam in tres Partes diuidam. Primo, utrum existere possit natio aliqua, uel hominum coetus, quibus iustum sit bellum inferre, absque iniuria aliqua praecedente, quae uindicanda sit, aut prouocatione ? Secundo, quae tandem sint illae iuris naturae, et gentium, uiolationes et impugnationes, quae omni iure ad regendum spoliant et priuant ? Tertio, utrum huiusmodi legis naturae et gentium uiolationes inueniuntur hodie in aliqua gente ; et nominatim in imperio Ottomanorum ? Quantum ad primam ; nullo modo affirmare haesitauerim, gentes tales, aut coetus hominum, existere posse. Huius rei fundamenta poni non possunt magis solida, quam si in donationem imperii originalem et primitiuam inspiciamus. Obserua igitur uerba donationis illius ; praecipue praefationem. Dixit Deus : "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et dominetur piscibus maris, et uolatilibus coeli, et bestiis terrae". Hinc Franciscus de Victoria, et alii nonnulli, egregie inferunt, atque extrahunt uerissimum et plane diuinum aphorismum ; non fundatur dominium nisi in imagine Dei. Hic habemus chartam donationis omnis dominii. Facilius itaque erit de causis reuocationis aut amissionis eiusdem iudicare. Imaginem si deleas, ius una cessat. At imago haec quid est, aut quomodo deletur ? Pauperes Lugdunenses, et huiusmodi spiritus fanatici, respondebunt, imaginem Dei esse puritatem ; id autem, quod delet, esse peccatum. Verum hoc ad euersionem imperii omnis spectat. Neque peccatum Adami, aut maledictio illud secuta, eum iure dominii sui priuauit, sed in creaturis rebellionem tantum, et reluctationem excitauit. Itaque (si diligenter attendas) cum charta ista Noacho et filiis, post diluuium, renouaretur, non fit per uerba restitutionis dominii, qualia erant prima : "Dominamini"; etc. Sed : "Terror uester, ac tremor uester erit super cuncta animalia terrae, et super omnes uolucres coeli, cum uniuersis, quae mouentur super terram" ; imperium minime de nouo concedendo, quod ratum manebat, sed contra reluctationem illud protegendo. Interpretes igitur saniores hanc imaginem interpretantur esse rationem naturalem ; quae si in toto, aut maxima ex parte, deformetur, ius imperii exstinguitur : atque si interpretum omnium sententias diligenter perpendas, de casu dubitant, non de lege. Sed hoc proprie tractandum ueniet cum de secunda parte disseremus ; quae ipsas imaginis deformationes explicabit. Verum pergamus. Hoseas propheta, in persona Dei, de Iudaeis dicit : "Ipsi regnauerunt, et non ex me ; principes constituerunt, et non cognoui". Qui locus aperte indicat dominia quaedam esse, quorum Deus se auctorem negat. Etsi enim occulta eius prouidentia ordinentur, uoluntate tamen eius reuelata minime agnoscuntur. Neque hoc de gubernatoribus malis, aut tyrannis, intelligi potest (illi enim, Scripturis, saepenumero auctoritate muniuntur, et stabiliuntur, tanquam potestates legitimae), sed de peruersitate aliqua, et totali defectione, in gente, aut populo ipso : quod ex eo liquido colligitur, quandoquidem propheta loquitur de dominio in abstracto, non de persona domini. Licet autem nonnulli ex iis, quos diximus, haeretici textu hoc abusi sint, eumque male distorserint ; sol tamen in trangitu per cloacas non inquinatur. Atque insuper, si quis inferat ex uerbis prophetae sequentibus (quae hanc reiectionem ob idololatriam eorum factam declarant) interpretatione ista omnium na-tionum idololatricarum destrui dominia (quod perspicue falsum est,) hoc meo iudicio non sequitur : idololatria enim Iudaeorum, eo tempore, atque idololatria ethnicorum, quae tum fuit, et hodie inuenitur, peccata sunt naturae inter se multum discrepantis, respectu foederis specialis, et manifestationis clarioris, quibus Deus seipsum nationi illi deuinxit, et exhibuit. Haec imperii nullitas, et dominii priuatio, quam in nationibus aliquibus reperiri dicimus, significantius adhuc a Mose exprimitur in cantico suo, sub persona Dei, Iudaeos alloquentis : "Ipsi me prouocastis in eo, qui non est Deus ; et ego uos prouocabo in eo, qui non est populus". Tales (proculdubio) erant populi Cananaeorum, et reliqui, post donationem terrae promissionis Israelitis factam. Ab eo enim tempore ius eorum in terram illam corruit, etsi in locis compluribus armis subiugati non fuerint, sed in possessione manserint. Ex hoc uidere licet, nationes quasdam nomine tenus existere, quae nationes iure non sunt ; sed multitudines tantum et examina populorum. Quemadmodum enim homines quidam sunt, quos ex leges appellamus ; proscripti scilicet per leges ciuiles diuersarum regionum : ita etiam nationes quaedam sunt, ex leges factae, et proscriptae per iura naturae et gentium, aut per mandatum Dei immediatum. Sicut etiam reges quidam sunt de facto, et non de iure, respectu nullitatis tituli eorum ; ita nationes quaedam reperiuntur, terras et possessiones suas de facto, et non de iure, occupantes, respectu nullitatis politiae, aut regiminis sui. Sed recipiamus exempla aliqua in medium probationum nostrarum ; etenim sic disposita, non minus probabunt, quam si in finem reiiciantur ; tum uero illustrabunt magis. Indubitatum semper fuit, bellum contra piratas iuste geri posse per nationem quamcunque, licet ab iis minime infestatam aut laesam. An quia certas sedes, aut lares, non habent ? At in piratico bello, a Pompeio Magno gesto (quodque reuera inter bella, quae gessit, ei maxime honorificum et gloriosum fuit) piratae nonnullas urbes tenuerunt, portus quamplurimos, etiam magnam prouinciae Ciliciae partem : atque piratae, qui hodie sunt, Iulia Caesarea receptum habent. Bestiae non ideo minus ferae, quia speluncas habent. An quia periculum ab iis, tanquam nubes, uolitat et uoluitur, ut nesciamus in quam partem erupturum sit ; adeo ut omnium, sine discrimine, res agatur ? Ratio certe haec posterior bona ; illi tamen non insunt omnia; neque profecto ea est, quae ut plurimum allegatur. Vera enim causa huius rei haec est ; quod piratae communes humani generis hostes sint ; quos idcirco omnibus nationibus persequi incumbit, non tam propter metus proprios, quam respectu foederis inter homines socialis. Sicut enim quaedam sunt foedera in scriptis, et in tractatus redacta, contra hostes particulares inita : ita naturalis et tacita confoederatio inter omnes homines intercedit, contra communes societatis humanae hostes. Adeo ut, ad huiusmodi bella indicenda, non opus sit denunciatione aliqua solenni ; non exspectanda supplicatio a natione laesa ut summittantur auxilia ; sed istiusmodi formulas omnes supplet ius naturae in bello piratico. Idem censendum est de latronibus per terram, et insidiatoribus uiarum ; quales adhuc dicuntur pagi nonnulli Arabum ; et reguli quidam montani, qui secus angustas uias, et a uiatoribus frequentatas, habitant. Neque (ut prius de piratis dictum est) principibus tantum uicinis hos debellare conceditur ; uerum etiam, si quae natio sit, quantumuis longe dissita, quae merito et gloriae sibi duceret bellum istud suscipere (ueluti Romani olim bellum gesserunt pro liberanda Graecia), proculdubio hoc facere cum iustitia possint. Nec absimile pronuntio de regno assassinorum iam exstincto, quod situm erat super fines Saracae, atque olim magno principibus orientis, pro tempore, terrori fuit. Ibi consuetudine receptum erat, ut regis mandato, et ex caeca obedientia eidem praestanda, quiuis illorum obligatus esset, et ueluti uoto obstrictus, ad caedem cuiusuis principis, aut personae, perpetrandam, quam rex suus designauit. Consuetudo ista, sine controuersia, totum illud regimen inualidum reddidit, et nullo iure subnixum ; tanquam machinam quandam, contra societatem humanam exstructam, quae ab omnibus incendi et destrui meruit. Idem pronuntio de anabaptistis ciuitatis Monasteriensis, etiamsi imperatori rebelles non fuissent ; atque etiamsi nil sceleris reuera commisissent. Quin et si adhuc fuerit, autin futurum exorturus sit hominum coetus aliquis, qui teneret et poneret, omnia licita esse, non ex praescripto legum, aut regularum aliquarum, sed ex motu et instinctu secreto et uario spiritus ; hic proculdubio natio nulla censenda, populus nullus, nulla politia, quam Deus agnoscit : cuiuis sane nationi, populum hunc (si ad sanitatem redire recuset) exterminare penitus ex coetu hominum, et a facie terrae delere licebit. Proponam iam exemplum rei fictae : et tamen ueteres in dubio reliquerunt, utrum res ficta fuerit, an historia uera. Illud intelligo de gente Amazonum ; ubi regimen, tam publicum, quam priuatum, etiam militia ipsa, penes foeminas residebat. Num quis sanae mentis affirmauerit, huiusmodi imperium, contra ordinem naturae, in principiis suis, institutum, non esse in se uacuum, et nullum, et prorsus abolendum ? De summo foeminarum imperio non loquor ; id enim consiliariis et magistratibus subordinatis masculis suffulcitur ; uerum, ubi regimen status, iustitiae, familiarum, a foeminis, et non aliis, administrabatur. Attamen exemplum hoc postremum a prioribus differt eo, quod in illis periculi metus supponatur, in hoc autem aberratio tantum a lege naturae. Neque haesitarim idem affirmare de sultania Mamalucorum, ubi serui, et nulli alii, pecunia empti, et stirpis incognitae, liberis imperabant. Huic affine esset, si gentem aliquam supponas, apud quam consuetudo talis reciperetur, ut filii, quamprimum ad plenam aetatem peruenerint, parentes e possessionibus suis expellerent, et eis stipendium tantum soluerent : exempla enim ista, imperii foeminarum in uiros, filiorum in patres, seruorum in liberos, similia et cognata inter se sunt; cum in his omnibus ius naturae et gentium manifesto uioletur et peruertatur. Quantum ad Indos occidentales, uideo, Marti, te Garcilazzum de Viego legisse ; qui et ipse e stirpe Incarum fuit, et proles mista extitit ; atque uirtutes, et mores honestiores patriae suae libenter memorat ; etsi certe sobrie hoc, et perquam modeste faciat. Attamen mihi haud facile persuadebis, nationes illas a quauis natione, quae uirtutibus moralibus culta et imbuta esset, subiugari non potuisse ; licet propagatio fidei seponeretur, nec in partem casus admitteretur. Certe nuditas illorum, qua plerunque usi sunt, absque ullo omnino uelo aut tegumento, magnae deformitati fuit : siquidem in nuditatis conscientia sensus primus peccati constitit; atque haeresis Adamitarum semper habita est tanquam opprobrium naturae. Sed hoc feruoribus regionis detur, quandoquidem sit illis cum aliis nonnullis gentibus commune. Neque rursus simplicitatem eorum commemorare placet, licet insignis fuerit ; utpote qui equos fraena ipsorum manducare, literas autem loqui, et commissa sibi nunciare, putarent ; et similia. Neque etiam sortilegia, diuinationes, et magicas superstitiones narro ; in quibus cum plerisque gentibus idololatris communicabant. Verum affirmo, consuetudinem apud illos homines sacrificandi, et multo magis carnes humanas manducandi, tantam abominationem fuisse, ut erubescere cogatur, quicunque certe negauerit morem hunc execrabilem, cum aliis improbissimis coniunctum, Hispanis iustam causam tribuisse territoria eorum inuadendi, ut per legem naturae proscripta; et populum uel reducendi, uel expellendi. Absit tamen a me crudelitatibus et caedibus, quae sub initiis aduersus illos grassabantur, patrocinari ; quae certe mercedem suam paulo post receperunt ; cum ne unus quidem ex primis earum regionum occupatoribus extiterit, qui non ipse uiolenta morte periret ; quemque etiam mors et calamitas complarium e suis non aut comitabatur, aut a tergo insequebatur. Sed exemplorum satis ; nisi forte huc adiicias labores Herculis : exemplum sane, quod licet fabulis multis turgeat, hoc tamen in primis habet, quod insigniter demonstret omnium nationum et aetatum consensum in exstirpationibus et debellationibus gigantum, monstrorum, et tyrannorum enormium approbandis, non solum tanquam iustis, sed tanquam facinoribus egregiis ; quaeque diuinos, aut saltem heroicos, honores mererentur : atque hoc, licet liberator ille, quisquis tandem sit, ex una orbis extremitate ad alteram penetraret. Iam autem, exemplis his praelibatis, ad argumenta recleatmus, pondus potius, quam numerum, spectentes, ut in huiusrnodi colloquio par est. Primum argumentum hoc erit. Damnandus certe error ille, tanquam pusillanimitatis nimiae, si quis existimet nationibus et gentibus nullum inter se uinculum intercedere, nisi aut sub rege eodem uniantur, aut per pacta et foedera socientur. Aliae siquidem societatis obligationes sunt, et confoederationes tacitae et implicitae. Exempli gratia. Illa coloniarum, aut alio transmigrantium, erga nationem progenetricem suam. Neque pro nihilo habendum, si gentes unius labii sint : sicut enim confusio linguarum nota erat separationis ; ita linguae communio nota unionis. Iisdem legibus fundamentalibus, et consuetudinibus generalibus uti, adhuc maius quiddam est ; quod genus coniunctionis in Graecis, respectu barbarorum, uigebat. Super omnia autem eminet magna illa et indissolubilis inter homines uniuersos consanguinitas et societas, de qua poeta ethnicus (Paulo apostolo citante) "Ipsius enim et genus sumus". Multo magis consanguinitatis illius iura inter nos Christianos colenda sunt ; quibus specialiter reuelatum, omnes homines ex una massa terrae prodiisse; cunctasque orbis generationes e duobus protoplastis propagatas esse. Nos (inquam) sine haesitatione ulla agnoscere debemus, nullas gentes inter se peregrinas, aut sanguinis alieni esse ; neque charitatis sensu minus affici, quam senex ille comicus prae se tulit, qui dixit : "Homo sum, humani nihil a me alienum puto". Quod si ea intercedit, qualem diximus, inter homines uniuersos confoederatio, certe alicui fini inseruit, nec prorsus otiosa est. Aliquas ergo actiones, aliquas res respicit. Quae tandem illae sunt ? Num forte hoc foedus contra feras, aut elementa ignis et aquae, initur ? Nequaquam : sed contra hominum coetus et greges quospiam, qui a lege naturae penitus desciuerunt et degenerauerunt ; quique in corpore ipso suo, et fabrica status, monstrosum quiddam habent ; qui denique, iuxta exempla dudum prolata, communes humani generis hostes et grauamina, atque insuper opprobria naturae et dignitatis humanae merito censeri possint. Tales hominum greges, omnium nationum interest tam uiuidi sensus esse, ut, si fieri possit, supprimant ; quandoquidem populus ipse, qui talia patitur, remedium sibi ipsis praestare nequeunt. Atque hoc, quod dico, metiendum est, non tam ex principiis iureconsultorum, quam ex lege charitatis ; lege proximi, quae non minus Samaritanum, quam Leuitam, includit ; lege filiorum Adae de massa una, super quas leges primitiuas opinio ista fundatur ; quas impugnare (si libere loqui liceat) fuerit propemodum in natura schismaticum esse. {Reliqua perficere non uacabat.}