[6] Subiungitur etiam descriptio nonnulla status rerum qualis fuerit ante opera dierum, in qua distincta mentio fit terrae et aquae, quae sunt nomina formarum ; sed tamen quod massa secundum totum erat informis. Verum introducitur in parabolam Cupido ita personatus, ut sit tamen nudus. Itaque post illos qui materiam ponunt abstractam, proxime (sed in contrarium) peccant illi qui eam ponunt non exutam. Atque de hac re quaedam adspersimus in iis quae de demonstrationibus quales in materiam primam conueniant, et de heterogenea ipsius materiae, a nobis iam dicta sunt. At hic, quem nunc ingrediemur, est proprius eius rei tractandae locus. Videndum ergo ex iis qui principia rerum in materia formata fundauerunt, quinam sint īlli qui formam materiae tribuerint natiuam et nudam, et qui rursus superfusam et indutam. Inueniuntur autem omnino quatuor opinantium sectae. [7] Prima est eorum, qui unum quippiam asserunt rerum principium, diuersitatem autem entium constituunt in natura eiusdem principii fluxa et dispensabili. Secunda eorum, qui principium rerum ponunt substantia unicum, idque fixum et inuariabile ; diuersitatem entium deducunt per huiusmodi principii diuersas magnitudines, figuras, et posituras. Tertia eorum, qui plura constituunt rerum principia ; et diuersitatem entium ponunt in eorum temperamento et mistione. Quarta eorum, qui infinita aut saltem numerosa constituunt rerum principia, sed specificata et effigiata ; quibus nihil opus ut comminiscantur aliquid quod res deducat ad multiplex, cum naturam iam a principio disgregent. Inter quos secunda secta nobis uidetur solummodo Cupidīnum exhibere, ut est, natiuum et exutum. Prima uero introducit eum tanquam uelo discretum. Tertia tunicatum. Quarta etiam chlamydatum et fere sub larua. Atque de singulis pauca dicemus, ad meliorem parabolae explicationem. Primo igitur, ex iis qui unum rerum principium statuerunt, neminem inuenimus qui illud de Terra affirmaret. Obstabat scilicet terrae natura quieta et torpens et minime actiua, sed coeli et ignis et reliquorum patiens, ne id cuipiam in mentem ueniret asserere? Attamen prisca sapientia Terram proximam a Chao ponit, Coelique primo parentem, deinde nuptam ; ex quo coniugio omnia. Neque propterea hoc accipiendum, ac si ueteres unquam statuissent terram principium essentiae; sed principium uel originem potius schematismi siue systematis. Itaque hanc rem ad parabolam sequentem de Coelo reiicimus, ubi de Originibus inquiremus ; quae est inquisitio, ad illam de Principiis, posterior. [8] At Thales Aquam principium rerum posuit. Videbat enim materiam praecipue dispensari in humido, humidum in aqua. Consentaneum autem esse illud rerum principium ponere, in quo uirtutes entium et uigores, praesertim elementa generationum et instaurationum, potissimum inuenirentur. Genituram animalium humidam ; etiam plantarum semina et nuclea, quamdiu uegetarent nec effoeta essent, tenera et mollia. Metalla quoque liquescere et fluere, et esse tanquam terrae succos concretos, uel potius aquas quasdam minerales. Terram ipsam imbribus aut irrigatione fluuiorum fecundari et instaurari, nihilque aliud uideri terram et limum, quam faeces et sedimenta aquae. Et aerem planissime esse aquae exspirationem atque expansionem. Quin et ignem ipsum non concipi, nequc omnino durare aut ali, nisi ex humido et per humidum. Pinguedinem autem illam humidi, in qua flamma et ignis sustentantur et uiuunt, uideri quandam aquae maturitatem et concoctionem. Corpus rursus et molem aquae per uniuersum, ut fomitem communem, dispertiri. Oceanum terrae circumfundi. Vim maximam aquarum dulcium subterraneam ; unde fontes et fluuii, qui, uenarum instar, aquas per terrae et faciem et uiscera deportent. At immensas uaporum et aquarum congregationes in supernis esse, utque aliam quandam aquarum uniuersitatem, utpote a qua inferiores aquae, atque adeo oceanus ipse, reparentur et reficiantur. Etiam ignes coelestes existimabat aquas ilIas et uapores depascere ; neque enim aut sine alimento subsistere, aut aliunde ali posse ; figuram autem aquae, quae in eius particulis (guttis uidelicet) cernitur, eandem cum figura uniuersi esse, rotundam nempe et sphaericam ; quin et undulationem aquae, etiam in aere et flamma, notari et conspici : motum denique aquae habilem; nec torpescentem, nec praefestinum ; nuuerosissimam autem piscium et aquatilium generationem. [9] Sed Anaximenes Aerem delegit, quod unum esset rerum principium. Nam si moles in constituendis rerum principiis spectanda sit, uidetur aer longe maxima uniuersi spatia occupare. Nisi enim detur uacuum separatum, aut recipiatur superstitio illa de heterogenea coelestium et sublunarium ; quicquid a globo terrae ad ultima coeli extenditur spatii, atque astrum aut meteorum non est, aerea substantia compleri uidetur. Atque globi terrestris domicilium instar puncti ad coeli ambitum censetur. In aethere uere ipso, quantula portio in stellis conspergitur ? cum in citimis sphaeris singulae conspiciantur, in ultima, licet ingens earum numerus sit, tamen prae spatiis interstellaribus exiguum quiddam spatii sidereum appareat ; ut omnia tanquam in uastissimo aeris pelago natare uideantur. Neque parua est ea portio aeris et spiritus, quae in aquis et cauis terrae locis sedem et moram habet ; unde aquae fluorem suum recipiunt. Quin et extenduntur quandoque et intumescunt ; terrae autem non solum porositas sua accidit, sed etiam tremores et concussiones, euidentia signa uenti et aeris inclusi. Quod si media quaedam natura sit propria principiorum, ut tantae uarietatis possit esse susceptiua ; ea prorsus in aere reperiri uidetur. Est enim aer tanquam commune rerum uinculum, non tantum quia ubique praesto est, et succedit, et uacua possidet, sed multo magis quod uidetur esse naturae cuiusdam mediae et adiaphorae. Hoc enim corpus illud est, quod lucem, opacitatem, omniumque colorum tincturas, et umbrarum eclipses excipit et uehit qnod sonorum etiam harmonicorum, et (quod multo maius est) articulatorum, impressiones et signaturas motu accuratissimo discriminat ; quod odorum differentias, non tantum generales illas suauis et foetidi, grauis, acuti, et similium, sed proprias et specificatas, rosae, uiolae, subit nec confundit ; quod ad celebres et potentissimas illas qualitates calidi, frigidi, etiam humidi, sicci, quodammodo aequum se praebet ; in quo uapores aquae, halitus pingues, spiritus salium, metallorum fumi, suspensa uolant; denique in quo radii coelestes, et arctiores rerum consensus et discordiae, secreto commeant et obmurmurant ; ut sit aer ueluti chaos secundum, in quo tot rerum semina agant, errent, tentent, atque experiantur. Postremo, si uim genialem et uiuificantem in rebus consulas, quae ad rerum principia manuducat eaque manifestet, etiam aeris potiores partes esse uidentur ; adeo ut aeris et spiritus et animae uocabula usu nonnunquam confundantur. Idque merito, cum uitae paulo adultioris (exceptis scilicet rudimentis illis uitae in embryonibus et ouis) respiratio aliqua comes sit ueluti indiuiduus ; adeo ut pisces concreta et conglaciata aquarum superficie suffocentur. Etiam ignis ipse, nisi ab aura circumfusa animetur, exstinguitur, nihilque aliud uidetur quam aer attritus, irritatus, et incensus ; quemadmodum aqua e contra uideri possit aeris coagulum et receptus. Etiam terram perpetuo aerem exhalare, neque ut per aquam in formam aeris transitum faciat opus habere. [10] Heraclitus uero magis acutus, sed minus credibilis, ignem rerum principium posuit. Neque enim naturam mediam, quae maxime uaga et corruptibilis esse solet, sed naturam summam et perfectam, quae corruptionis et alterationis terminus quidam sit, ad rerum principia constituenda quaesiuit. Videbat autem maximam rerum uarietatem et perturbationem in corporibus solidis et consistentibus inueniri. Talia enim corpora organica esse possunt, et ueluti machinae quaedam, quae etiam ex figura, innumeras uariationes nanciscuntur, qualia sunt corpora animalium et plantarum. Etiam in his ipsis, ea quoque quae organica non sunt, tamen si acutius introspiciantur, ualde esse dissimilia reperiuntur. Quanta enim dissimilitudo inter partes animalium illas ipsas, quae uocantur similares ? cerebrum, humorem crystallinum, albuginem oculi, os, membranam, cartilaginem, neruum, uenam, carnem, pinguedinem, medullam, sanguinem, sperma, spiritum, chylum, reliqua? etiam inter partes uegetabilium, radicem, corticem, caulem, folium, florem, semen, et similia ? At fossilia organica non sunt certe, sed tamen et in una specie uarie commista sunt, et ad inuicem admodum copiosam uarietatem ostendunt. Quamobrem basis illa diuersitatis entium, ampla, lata, et exporrecta, in qua tantus rerum apparatus elucescit et obuersatur, constitui uidetur in natura solida et consistenti. Corpora uero liquorum uis schematismi organici plane deserit. Neque enim reperitur per totam istam naturam uisibilem, aut animal aut planta in corpore mere fluido. Ergo numerosissima illa uarietas a natura liquida abscinditur et subducitur. Manet nihilominus uarietas non parua, ut in tanta diuersitate fusilium, succoram, destillatorum, et huiusmodi, manifestum est. At in aeriis et pneumaticis corporibus arctatur multo magis uarietas, et obducitur promiscua quaedam rerum similitudo. Certe uis illa colorum et saporum, quibus liquores quandoque distinguuntur, omnino cessat; odorum uero manet, atque. aliarum nonnullarum, ita tamen ut transeant, confundantur, et minus haereant ; adeo ut in uniuersum quo magis ad ignis naturam fiat appropinquatio tantum de uarietate depereat. At postquam ad ignis naturam uentum est, eiusque rectificati et purioris, omne organum, omnisque proprietas, omnis dissimilaritas exuitur, atque natura tanquam in uertice pyramidali in unum coire uidetur, atque ad terminum actionis suae, propriae peruenisse. Itaque incensionem siue ignescentiam pacem nominauit, quia naturam componeret; generationem autem bellum, quia ad multiplex deduceret. Atque ut ista ratio (qua res a uarietate ad unum, et ab unitate ad uarium, fluminis instar fluerent et refluerent) aliquo modo esplicari posset ; ignem ei densari et rarescere placuit, ita tamen ut rarescentia illa uersus naturam igneam, actio esset natura directa et progressiua ; densatio autem ueluti retrogradatio naturae et destitutio. Utrumque fato et certis periodis (secundum summam) fieri censebat : ut mundi istius, qui uoluitur, futura sit quandoque conflagratio, et deinde instauratio, atque incensionis et generationis series perpetua et successio. Ordinem autem (si quis diligenter uersetur in tenui ea quae de hoc uiro atque eius decretis ad nos peruenit memoria) diuersum statuit incensionis et exstinctionis. In scala enim incensionis, nihil ab iis quae uulgata sunt dissentiebat ; ut progressus rarescentiae et extenuationis esset a terra ad aquam, ab aqua ad aerem, ab aere ad ignem ; at non idem decursus ; sed ordinem plane inuertebat. Ignem enim per exstinctionem terram educere asserebat, tanquam faeces quasdam atque fuligines ignis ; eas deinceps uditatem concipere et colligere, unde aquae fiat effluuium, quae rursus aerem emittat et exspiret ; ut ab igne ad terram mutatio fiat in praeceps, non gradatim.