[2,0] II. De aequalitate ac inaequalitate Atomorum siue Seminum. [2,1] PYTHAGORAE inuenta et placita talia ex maiore parte fuere, quae ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum, quam ad scholam in philosophia aperiendam, accommodata essent ; quod et euentus comprobauit. Ea enim disciplina plus in haeresi Manichaeorum et superstitione Mahumeti quam apud philosophos ualuit et floruit. Opinio tamen eius, mundum ex numeris constare, eo sensu accipi potest, ut ad naturae principia penetret. Duplex enim est, atque adeo esse potest, opinio de atomis siue rerum seminibus : una Democriti, quae atomis inaequalitatem et figuram, et per figuram situm, attribuit; altera fortasse Pythagorae, quae eas omnino pares et similes esse asseruit. Qui enim aequalitatem atomis assignat, is omnia in numeris necessario ponit ; qui autem reliqua attributa admittit, is naturas primitiuas atomorum singularium praeter numeros siue rationes coitionum adhibet. Actiua autem quaestio quae huic speculatiuae respondet eamque determinare potest, ea est quam etiam Democritus adducit ; "utrum omnia ex omnibus fieri possint". Quod cum ille a ratione alienum putasset, atomorum diuersitatem tenuit. Nobis uero ea quaestio non bene instituta nec quaestionem priorem premere uidetur, si de transmutatione immediata corporum intelligatur. Verum utrum etiam per debitos circuitus et mutationes medias uniuersa non transeant, ea demum quaestio legitima est. Dubium enim non est, semina rerum, licet sint paria, postquam se in certas turmas et nodos coniecerint, corporum dissimilium naturam omnino induere, donec eadem turmae aut nodi dissoluantur ; adeo ut compositorum natura et affectus transmutationi immediatae non minori impedimento ac obici, quam simplicium, esse possit. Verum Democritus in corporum principiis inuestigandis acutus ; in motuum autem principiis examinandis sibi impar et imperitus deprehenditur ; quod etiam commune uitium omnium philosophorum fuit. Atque huius de qua loquimur inquisitionis de prima conditione seminum siue atomorum utilitas, nescimus an non sit omnino maxima ; ut quae sit actus et potentiae suprema regula, et spei et operum uera moderatrix. Etiam alia inquisitio inde fluit, cuius utilitas complexu minor, sed rebus et operibus propior est. Ea est de separatione et alteratione ; hoc est, quid per separationem fiat, et quid alia ratione. Familiaris enim est animo humano error, qui etiam a chymistarum philosophia magnum robur et incrementum accepit; ut ea separationi deputentur, quae alio spectent. Exempli gratia; cum aqua in uaporem transit, facile quis opinetur partem aquae subtiliorem emitti, crassiorem subsistere ; ut in ligno uidere est, ubi pars in fiamma et fumo euolat, pars in cinere manet. Simile quiddam et in aqua fieri quis putet, licet non tam manifesto. Quamuis enim tota aqua quandoque ebullire et consumi uideatur, tamen faeces quasdam eius, tanquam cinerem, uasi adharescere posse. Verum et ista ratio cogitationem fallit. Certissimum enim est, totum corpus aquae in aerem posse mutari, et si quid uasi adhaerescat, id non ex delectu et separatione partis crassioris, sed forte ut aliqua pars (licet pari omnino cum ea quae euolat substantia) situ uas tetigerit, euenire ; idque exemplo argenti uiui elucescit, quod totum fit uolatile, et rursus totum abaque diminutione uel tantilla consistit. Etiam in oleo lampadunr et seuo candelarum, totum a pingui fit uolatile, nec aliqua fit incineratio; nain fuligo post flammam, non ante flammam, gignitur; et flammae cadauer, non olei aut seui sedimentum est. Atque hoc aditum quendam ad Democriti opinionem de diuersitate seminum siue atomorum labefactandam praebet. Aditum, inquam, in natura; nam in opinione aditus ille est multo mollior et blandior, quod philosophia uulgaris materiam suam commentitiam ad omnes formas aequam et communem fingit.