De uerbis romanae locutionis Biondi ad Leonardum Aretinum. [Prefazione] Cum multa sint, Leonarde clarissime, tuum nomen celebrantia, tum maxime illud illustrat, latini sermonis exquisita proprietas, qua felicioris aeui, in quo floruit eloquentia, praestantes quosque adeo imitaris, ut cum a nemine supereris, eorum plurimos antecellas. Quod enim uir doctissimus et clarus aetate nostra uates Antonius noster Luscus, uel ut ipse appellare solitus es, uidentissimus, dicenti mihi per hos dies te praesente non dubitauit affirmare: si omnium qui latine scripserunt post Lactantium Firmianum scripta bonus odorator sagaciter olphauerit, nullum inueniet, cuius orationis nitor numerositasque et ornatus ciceronianam aeque redoleat eloquentiam. Facitque huiusmodi latinitatis splendor ut, si ignotas aliquot uel obscuras Graecorum historias, si Demosthenis Aeschinisque orationes, si Platonem Aristotelem, si Xenophontem Plutarchum Basiliumque nostrorum hominum studiis utilitatique traduxisse, si in demortui in primo Bello Punico Liuii Patauini locum te te subrogasse gloriosum ut est facinus tibi uidetur, solidioris tamen gloriae munus praecipua haec elegantiae copia a doctis saeculi uiris reputetur, qui graeca faciendi latina et historias alte repetendi facultatem multis, dignitatem romani eloquii paucis uident contigisse, quam in te maximam et prope singularem admirantur. Haec quorsum dicta sint, citius pergam explicare, quam per iucundam mihi rerum tuarum commemorationem licere arbitratus fuerim, ne mancum mucidumque laudis tuae sermonem uidear instituisse, quem paris eloquentiae fontem desiderare non ignoro. Abest uero tantum, ut gratiolam apud te uenari canendis pergam laudibus, quae humillima quantumuis pectora titillant, quod caestu contendere tecum Dares cum Entello, uel si mauis lancea comminus cum Hectore Thersites aggredior. Dabis autem ueniam, et, si tuam noui humanitatem, quae nudum litteris uirum ornaret, gratiam habebis, eum a me sermonem introductum esse, quo romanae facundiae, cuius es celeberrimus cultor, seruatum a priscis usum ostendi oporteat: quibus scilicet uerbis uel regum temporibus, uel stante re publica, uel ea primum a Caesaribus oppressa, orationes concionesque, immo et uniuersam locutionem apud Romanos constet habitam fuisse. Si uero aridum, ut est, ieiunumque tibi uidebitur huiuscemodi orationis meae genus, indictis christiana religione ieiuniis, et perflantibus Martio mense uentis, quo in tempore ista scripsi, attribues. Sed ad institutam disputationem ueniamus. I Magna est apud doctos aetatis nostrae homines altercatio, et cui saepenumero interfuerim contentio, materno ne et passim apud rudem indoctamque multitudinem aetate nostra uulgato idiomate, an grammaticae artis usu, quod latinum appellamus, instituto loquendi more Romani orare fuerint soliti. Nec desunt argumenta utramque uel impugnantibus uel defendentibus partem; quae si in medium adduxero, qualibus utrique nitantur fundamentis apparebit; eritque omnium oculis adeo subiecta huiusce disceptationis materies, ut quilibet iurisdicundi ignarus, siue, ut dicere Florentini solent, iudex emporinus, faciliter et ex tempore sententiam ferre non dubitet. Quam tamen et docti et rerum romanarum callentissimi iudicio uel ea ratione seruauerim ferendam, ne, cum tu pluresque alii, omnium iudicio saeculi ornamenta, inuicem dissentire uideamini, ego unus, in quo tales uiri uel contraria sentiant uel addubitent, id ausim affirmare. In quas uero concesserim partes facile poterit coniicere qui meminerit me tibi supra bellum indixisse; quod ea gerere modestia institui, ut nec te impudenter abs me lacessitum, nec me maiorum sententiae acquiescendo durum peruicacemque uideri uelim. II Memoria tenes, ut opinor, apud summi pontificis Eugenii auditorium, et pro ipsis ferme cubiculi foribus, cum uiri doctissimi Antonius Luscus, Poggius, Cintius et Andreas Florentinus, apostolici secretarii, te collegii nostri decus adeuntes, tuam rei, de qua loqui coeptum est, rogassent sententiam, uarias pro temporis breuitate singulos protulisse opiniones. Tecum enim, si recte memini, Luscus et Cintius sentire uidebantur, uulgare quoddam et plebeium, ut posteriora habuerunt saecula, Romanis fuisse loquendi genus a litteris remotum, quo doctissimi etiam oratores apud populum illas dicerent orationes, quas postmodum multa lucubratione in grammaticam latinitatem redactas posteris reliquerunt. Cum tamen unam tres ipsi eamdemque teneretis sententiam, differentia inuicem mihi uidemini attulisse argumenta. III Negauit Luscus satis simile uero esse litteratum populo sermonem ab illis factum esse, earum potissime rerum, quas sua aut rei publicae aut amicorum causa probari persuaderique cupiuissent; quod eo tendere uidetur, ut aliam litterata uulgatiorem haberi oportuerit loquelam, qua plebi domestica dicentes ad populum uti conueniret. Assertionem huiusmodi cum probasset Cintius, argumentum addidit de Tullo Hostilio Romanorum rege, quod apud Liuium Patauinum primo ab Urbe condita habetur, uocem, qua suos increpauit, exauditam terrori hostibus fuisse; id ab rege dictum ideo uerum esse suspicantibus, quia alieno ab illis idiomate diceretur. Hinc elicere uisus est uelle Cintius Romanis Fidenatibusque unam eamdemque linguam uulgarem tunc fuisse, nullamque aliam locutionis ab rege per id tempus quam litterati sermonis differentiam adduci potuisse. Tu uero, si satis constat memoria, in Luschi et Cintii sententias pedibus manibusque uenisti, quas pro temporis breuitate rationibus confirmare et Poggium es adnixus uestris partibus adiungere contraria sentientem; quamquam, nisi uocatu cubicularii ad pontificem in medio disceptationis aestu tamquam praelio excessisses, qui nos adtrahere credideras, tuis quas adduxeras rationibus in te reflexis persuasus ad nos transisses. Cum enim de applausibus populi, quos nobiles oratores aliquando excitasse legimus, multa in eam dixisses sententiam, ut fieri posse non uideatur plebem indoctam huiusmodi suauitatem sermonis, quam habemus scriptam, gustasse, sed uulgare quidpiam, quod tantumdem faceret, fuisse dictum, Caii Carbonis illud adduxisti: "dictum patris sapiens filii temeritas comprobauit"; quo dichoreo tantum clamorem contionis excitatum scribit Cicero, ut admirabile dicat fuisse. Urgente autem Poggio, et tamquam mucrone tuo ut te confoderet conante, non posse scilicet sibi persuaderi, quin felicis saeculi beneficio unicum eumdemque sermonem, quo tunc temporis dicendo scribendoque uterentur oratores, habuerit multitudo, cuius aures numerositate illa mulcerentur, a nobis es subtractus. IV Quod enim, te absente, nos ipsi postea tamquam praesenti tibi inuicem dicebamus, nulli debet uideri dubium quin, si altera lingua, quam si placet uelim appelles uulgarem, dictum fuisset, quod postea in hanc latinam numerositatem orationis est positum, M. Cicero, Quintilianus, Q. Asconius Pedianus aliique plurimi, quibus oratorum quaeque minima referre cura fuit otiumque, hanc etiam orationis diuersitatem aliqualiter innuissent; quod nostra et patrum nostrorum aetatibus a plerisque factitatum uidimus, de florentini Dantis Comoediis, de luculentis Bocchacii uulgaribus fabulis uel ut ipse appellat nouis, quae cum grammaticis astricto regulis sermone scripta uidemus, in latinitatem dicimus esse conuersa. Id, ut opinor, usu eueniet tibi, si quando in Historia florentina orationem ornate dictam referre et laudare coget necessitas. In primis autem, quos hactenus scripsisti, sex libris, id nequaquam abs te factum esse, eam crediderim causam fuisse, quod illa scribendo nondum superasti tempora, quae multis saeculis eloquentiae studiis abhorruerunt; cum uero ad nostram ueneris aetatem, nullo poterit abesse pacto, quin inter elegantis cuiuspiam orationis commemorationem, eam latine et non uulgariter, ut a ceteris consueuerat, ab illo peroratam fuisse scribas. Quando enim primum Philippi ducis Mediolani bellum quod cum Florentinis gessit scribere incipies, et legationis Venetorum ad Martinum illa tempestate pontificem romanum pro pace quaerenda missae mentionem facturus eris, elegans praeclari Francisci nostri Barbari oratio, quam tunc ad pontificem publica audientia orator habuit, qualis fuerit referre conueniet. V Sed ad propositam reuertamur narrationem. Tam enim mihi gratus fuisset tuus ad nos transitus, ut recolendae illius oblatae spei studio, tuae responsionis peruerterim ordinem. Primam instructa contra nos acies tua turmam habuit, imperitam inter Romanos gentem uulgari corruptela, quod latine diceretur duellum, protulisse bellum, et Gaio qui scriptus est Duellius ab indoctis et uulgaribus Bello fuisse cognomentum: hinc coniici posse dixisti litteratam uulgari dictionem fuisse differentem. Cintii secundo loco de regis Tullii uociferatione argumentum reassumpsisti, et demum ad Gnei Carbonis, quod dictum est supra, concinnum illud uenire coeperas. Haec, nisi fallor, leuia sunt argumenta, et suscepto a me muneri parum obfutura; quae nullam refellendo haberent difficultatem, si modo ea fuisset intentio, id propositum. Sed, cum a uobis summis quidem uiris non solum ex tempore, sed tumultuarie sint dicta, quibus, si per datum meditandi spatium liceret, aut alia sit futura sententia, aut certe plures urgentioresque probandi quod sentitis suppetant rationes; improbum mihi uisum iri uideor, si tamquam inermibus extra uallum, data fide, ad colloquia accitis latera confodiam. Quae itaque a uobis dicta sunt, tamquam rei indicia mihi proposita, quantum ad rem facere uideantur cum dixero, tum illa ipse afferam, quae inter occupationes assiduas succisiuis dierum horis ad rem facientia colligere potui. VI Primum de Tullo, quod Cintius opposuit, si librum in manus acceperit, nihil facere contra peruidebit. Tullum namque, inquit Liuius, uiso Albanorum, qui in partibus suis erant, transitu ad hostes, clara uoce ita suos de concepto timore increpasse, ut hostes exaudirent; terroremque ad hostes ipsos transisse, qui "audiuerant clara uoce dictum"; additque "magnam partem Fidenatum, ut qui coloni additi a Romanis essent, latine sciuisse". Qui duas ex hoc facto locutiones Romanis fuisse uolet probare, Romanos Fidenatesque unius eiusdemque sermonis consuetudinem habuisse ut credat necesse est; hincque arguat regem, qui facti sui simulatione hostes terrere uoluerit, non uulgata apud utrumque exercitum uerba, sed litterata praestantioribus domestica protulisse: ut, quanto illa plus haberent auctoritatis, dum paucioribus ut innotescerent niti uideretur, eo maiorem hostibus incuteret metum. Ego autem contrarium ut sentiam, facit Liuii textus, apud quem est Fidenates, quos Romulus subegerit, fuisse Etruscos, lingua, ut nosti, per id tempus a Romanis differentes, sed inter quos essent Romani dudum a Romulo in coloniam Fidenas missi. Unde regis uaframentum nulla institutum alia ratione crediderim, quam ut suorum animos confirmaret, et simul hostem ne circumueniretur dubitaturum terreret; hinc clara uoce a Liuio dicitur exclamasse, id est alta et aperta Romanis qui apud eum essent, illisque qui coloniam inhabitarent inimicam domestica: uerbis enim, quod uos pergeretis dicere, litteratis et multitudini ut fuissent incognitis suos adhortari aut inimicos terrefacere uoluisse extrema quaeque metuentem, cum pristina regis prudentia parum quadrasset. Latine ergo magnam Fidenatum partem sciuisse signanter scripsit Liuius; non ut uulgaritatem sermonis aliquam fuisse innueret, sed ut scituris Fidenates fuisse Etruscos, et exauditam regis uocem intelligere nequiuisse suspicaturis, responderet. VII Duellii tui ratio parui breuisque inter nos duelli momentum est habitura, cum illud e uestigio dirimant infrascripta Ciceronis in Oratore uerba: "Quid uero licentius, quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam... duellum bellum... nominauerunt, cum superiores appellati essent semper Duelli". Nullam inde, ut mihi uidetur, coniecturam facere licet aut bellum uulgare aut duellum fuisse litteratum, sed licentiam in ea re multitudinis ostendit, de qua statim plurima intulit eum habentia sensum, ut ornate nedum litteraliter dicere si uolumus, trito loquendi usu populo concedamus, scientiam, ut de se ipso dicit, nobis reseruemus. De Gnei Carbonis solutae orationis uersu satis multa dixi: si qua uero uidebuntur reliqua, a nostris illa requires argumentationibus, quas Poggium Andreamque mecum facturos intelligo. Sed satis supraque in portu uestro securus nauigaui. Iam tandem uela in suprema mali parte diu haerentia pandamus, et multorum, quos nulla collegii necessitudine prohibitos acrius incumbere suspicor lato pelagi campo, fluctibus exponamur. Velim tamen cum certaturis mecum omnibus illud fore imprimis mihi commune, ut litterata orationis latinitate, quam Romanis omnibus femellis pariter cum uiris unicam fuisse constanter asseuero, doctos longe multum indoctam multitudinem praestitisse concedam; in quo autem quantumque differentes fuerint cum probauero$203$, tum facile et in promptu erit demonstrare, immo quod intendimus demonstratum esse apparebit. VIII M. Cicero, latinitatis illustrator, et idem orator eximius, in Oratoris libro, priusquam ad Gn. Carbonis locum ueniat de quo superius tam multa sunt dicta, numerosae orationis documenta formans, sic inquit: "quia nec numerosa esse ut poema, neque extra numerum, ut sermo uulgi est, debet oratio; alterum nimis est iunctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut peruagatum ac uulgare uideatur". Hic, Aretine clarissime, hic altum sunt mihi iacienda quaestionis propositae fundamenta. Cum enim inde colligi liceat tres latinae dictionis formas tunc fuisse, poeticae unam numeris astrictam, oratoriae alteram nec contextam numeris nec carentem, uulgaris tertiam fluentem et quaquauersum sine numero sine ordine dilabentem; quae docti partes erant, quae indocti apparet. Qui namque cantu et modis quibusdam apta et regulis coercita oratione poema uoluerunt conficere, ut multarum rerum scientiam longo imbibissent temporis spatio necesse fuit; qui item propositam rem definire et ad commune iudicium popularemque intelligentiam ornate, grauiter, explanate uoluerunt accomodare, quanta eos didicisse oportuerit, Ciceronem dicere nouisti, apud quem est, praeter multa quae enumerauit, tenendam esse oratori omnium rerum scientiam; abiectum uero genus tertium tamquam natura ipsa omnibus in commune datum, etsi iisdem quibus superiora duo conficiebatur uerbis, nulla tamen arte, nullis habebatur regulis, sed dissolutum ac peruagatum erat, cumque in uulgi possessione remaneret, maiora illa attingere non ualentis, uulgare appellabatur. IX Nec tamen ideo non latinum uel, quale nostra habent tempora uulgare, omni latinitate carens erat, sed, quod in fratribus iisdem genitis parentibus saepenumero uidemus contingere, ut militia unus, alter doctrina clari euadant, tertio per uitae ignauiam, aut quia sinistro sit natus sidere, inglorio remanente, trinae huiusmodi locutionis latinae germanitati accidisse constat; ut, quamquam uno eodemque patre Latio una eademque parente Carmenta genitae, et in unis eisdemque laribus romanis educatae fuerint, quae locutiones doctrina se se ornarunt in primarias euaserint, germanam post terga tertiam inter uulgares incomptam squalidam ingloriam relinquentes. Rursus, quem natura flauifuscum dederit, si capillus diu multum illotus incomptusque habebitur, fuliginosus squalidus obsitusque fiet: fac lasciuam mulierem et cupidinis facibus agitatam hunc pectere, et superinfuso quem nouerunt liquore delibutum ad solem siccare, flauus nitidusque, quales Helenae fuisse tuus scribit Homerus, aut florentinae mulieres habent, impensa huiusmodi opera deueniet: eumdem in planum passumque et ceruicem humerosque complentem adhibito calamistro inustum in annulorum coronam eadem muliebris uanitas crispabit. Pari itidem forma, quam Romani prima loquendi consuetudine communem habuerant dictionem, bonarum artium studiis excolentes nonnulli reddiderunt meliorem; et partim eloquentiae artibus illustratam in orationis solutae instrumentum redegerunt, partim modulatione uestitam pressa et angusta carminis aptitudine concinnatam poema esse fecerunt. X Possem plurima huiuscemodi afferre, sed uereor ne sint qui hanc locutionis partitionem cum mihi concesserint, contendant infimum illud litteris abhorrens nulla ex parte latinum, sed quale nostra habet aetas uulgare fuisse; hinc mea in me tela retorqueant, et oratores dicant, cum populo orationes suas probari uellent, illa dicendi foeda uulgaritate usos, quam postea defaecatam in limata scriberent latinitate, sicque arma hosti parasse, quibus ipse conficerer, et in prima disceptationis cunabula repulsus fuisse uidebor. Istis ut respondeam, non eo inficias minori et apud populum tritiori, quod uulgare secum etiam appellabo, uerborum genere usos, qui multitudini dicendo persuadere uoluerunt; latinis uero uerbis et nostris, quae appellamus uulgaria, nequaquam adsimilibus id factum fuisse plurima docebunt Ciceronis uerba, quae habentur in Bruto. Quid enim, quaeso te, aliud latine diligenter loquendi laus, quam Flaminio et pluribus attribuit, sibi uult, quam alios laude indignos et ab eo de industria praeteritos non diligenter latine, dum orarent, sed tamen latine locutos fuisse? Incomptam uero in Quinto Catulo latini sermonis integritatem laudare est sine fuco illam aut conatu aliquo a mera uulgi consuetudine tractam ostendere. Quid expressius quod intendimus, quid significantius ostendit, quam quod Cottam praetorium "cum uerbis tum etiam ipso sono quasi subrustico" persecutum antiquitatem atque imitatum dicit? Prudentem illum, qui litteras attigisse debuerat, ut eloquentia sua populo probaretur, uerba ipsa nedum ea aetate trita et passim uulgo usitata in buccam accepisse crediderim, sed, si quo rei uocabulo periti nouam limatioremque adduxerant consuetudinem, eo ipso loco rudem se se ostendisse, et qualia sunt apud Ennium: "Vulturis in siluis miserum mandebat homonem", uerba frequentasse. XI De Curione autem, de Gracchorum matre Cornelia et Gaio Caesare qualia dicat qui audiuerit, ut armis depositis se uictum fateatur necesse erit. "Erant, inquit Cicero, quibus uideretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse uerbis utebatur, et quia latine non pessime loquebatur, usu credo aliquo domestico; nam litterarum admodum nihil sciebat". Litterarum nihil sciuisse et latine non pessime locutum Curionem fuisse, usu aliquo factum domestico credidit Cicero. Si tantam itaque uim domesticus habebat usus, ut sine doctrina, sine litteris non pessime latine loquentem splendidioribus uti uerbis et tertium urbis oratorem faceret Curionem, non latinus esse non potuit sermo ille domesticus. Ne uero suspicari liceat fuisse curiosos in Curionis domo, qui carentem litteris infantem latinitate a litteratura profecta tamquam picam imbuissent, quod de Bartholomeo tonsoris filio ciue florentino factum uidemus, qui licet quintum aetatis annum uix emensus dicatur, subministratas ab eruditissimo fratre Ambrosio nostro luculentas orationes summo pontifici memoriter cum omnium admiratione pronunciat, de eodem inferiore loco scribit Cicero: "etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institutum puro sermone assuefactum domi". Cum enim "assuefactum domi patrio fuisse institutum sermone", eam de qua dixi suspicionem facere uideretur, "puro" addidit; quem scilicet nullum admiscuisset litteraturae condimentum. XII Urgebunt item qui contra sentiunt: si patrius sermo sine litteris Curioni oratoriam conferre potuit, omnes pariter cetarios laniosque et totam Terentiani Gnatonis salutatorum turbam in claros oratores euadere debuisse. Hanc etiam obiectionem confutabit Cicero, apud quem superiore loco de ipso Curione tractantem sic est: "sed magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quemadmodum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Corneliae matris Gracchorum, apparet filios non tam in gremio educatos, quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam uidimus, et filias eius Mutias ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias". XIII Magni interesse audiuisti, quos quisque domi audiat, quibuscum loquatur: opinor non negabis, in uulgari aetatis nostrae loquendi genere, cuius gloriam inter Italicos apud Florentinos esse concesserim, multo facundiores esse qui honesto nati loco ab urbanis educati parentibus et ciuilibus innutriti sint officiis, quam ceteram ignauae aut rusticanae multitudinis turbam; cumque eisdem uerbis sermonem utrique conficiant, suauiloquentia unum placere multitudini, incondito garritu alterum displicere. Pari modo apud Romanos, etsi latinis omnes uerbis, quibus uni utebantur et reliqui, quos tamen parentes educatio consuetudo bona et morum grauitas uita praestantiores reddiderunt, quamquam litteris carerent, oratione etiam praestantiores ac potentiores erant, tantamque uim habuit domi bene instituta cum uiuendi tum etiam loquendi norma, ut mulieres Corneliam Laeliam Mutias Liciniasque facundiae laudibus illustrauerit. XIV Restat ut C. Caesaris testimonio innixus Cicero latinitatem Romanis omnibus eam sine litteris fuisse ostendat, quam doctrinis partam pauci non ignorare uix possumus, idque facere cum perget, simul, cetarii laniique quamobrem paribus ignoratione litterarum dispares eloquentia inuenirentur, docebit. Cum enim illum omnium fere oratorum latine elocutum elegantissime dixisset, paulo post addidit: "aetatis illius ista fuit laus, tamquam innocentiae, sic latine loquendi"; et item infra: "Caesar autem rationem adhibens consuetudinem uitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Ita cum ad hanc elegantiam uerborum latinorum, quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus ciuis romanus, tamen necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi". Si haec sola, Leonarde, uerba disceptationis nostrae principio allegassem, sufficere potuit Ciceronis in Caesare testimonium, aetatis illius felicitate, quod mihi saepe et uariis dicendum fuit modis, latine omnes fuisse locutos, facundos autem ab infantibus partim consuetudinem bonam, partim discreuisse doctrinam. XV Hic tamen maiorem de integro suboriri quaestionem uideo. Si enim quod dixi etiam stabit, omnes pariter latinis uerbis usos, mulieres et uiros, seruos et liberos, doctos et litterarum ignaros, cum diuersam pro uitae et morum qualitate dicendi facultatem plurimis fuisse concesserim, eos qui domestica consuetudine et studiorum flagrantia elegantissimae orationis praestantiam, quod de Caesare supra est dictum, consecuti fuerint, maioribus quam quae possent a multitudine intelligi uerbis uti debuisse; hinc eo recidat nostra controuersia oportebit, ut, licet abiectum hoc nostrum uulgare nulla illis ex parte cognitum, sed ceteris cum sordibus reseruatum nobis fuisse concedatur, dissoluto et peruagato, quod uulgare illis erat, locutionis modo pronuntiasse dicamus oratores. Suspensum te uideor uidere, cum ad hunc ueneris locum, de mea morum urbanitate iudicium ferre meditantem; quasi uero, si attenuato etiam dicendi genere oratores prohibitos fuisse contendam, qui falso obiecta uulgaritatis nostrae macula illos purgauerim, subrusticus pertinaxque censeri possim, dum omnia quaecumque tueri intenderim mihi ab aliis tribui, ipse nulla ex parte illis cedere uelim. Verum enim uero nihil a me longius abest quam rixosa et contentiosa rusticitas; quin immo sola in re una peruicax contentiosusque uideri et esse uelim, ut si plurimos habeo pares, nulli me facilitate inferiorem esse contendam. De re itaque felici auspicio transigemus, omnibusque utrimque uel resecatis quae superfluunt, uel quae desunt adiectis, medium quemdam certumque eliciemus in orando seruatum a priscis oratoribus dicendi modum; quem praeter multa superius dicta in id ipsum ducentia rationibus coniecturisque se se aliter habere nullatenus potuisse docebo. XVI Constet uero primum inter nos necessarium est, siue grandibus, siue abiectis, siue dissipatis, siue coercitis ratione uerbis oratum fuerit, uerba orationum, dum pronuntiarentur, fuisse latina, qualia nunc dicimus litterata. Infimae autem uulgatissimaeque locutionis more oratores ad populum uerba fecisse ut credam, facere posset qui ostenderet ignaram litterarum multitudinem urbanioris eruditiorisque stili uerba intelligere satis nequiuisse, eaque oratores necessitate adductos, ornatiore uerborum compositione omissa, minima quaeque ac uilissima fuisse dicendo amplexatos. Futurum uero qui huiusmodi necessitatem probare possit non magis timeo, quam elegantissimis lectissimis ornatissimisque uerbis semper oratum fuisse confidam demonstrare. Qualis igitur fuerit medius ille orandi modus, quem pro icti transactionis nostrae foederis conditionibus elicere sum pollicitus, cum audiueris, aduersarios introducendae uilitatis, et me pariter elegantissimi splendoris uerborum asserendi necessitate liberatos intelliges. XVII Oblata est mihi hoc loci facultas amplificationis maximae, si aut ingeniolum ostentandi aut opus producendi libido animum incessisset. Quam enim late pateat de figuris orationis campus, quamque multa de graui, de mediocri, de attenuata possint dici, non ignoras, quae ideo ad rem ipsam, qua de re agitur, plurimum uiderentur facere; quia (?), ubi supremi oratoriae facultatis praeceptores tria ipsa dicendi genera et quidem inter se se non parum differentia ab intimis rhetoricae artis uisceribus profecta asseruerint, ineptum me censeri iturum non dubito, si in unum idemque illa confundere perrexero; sed memineris uelim uerbonum non characterum, locutionis non compositionis, corticis non medullae artis disputationem a me institutam esse. Quantumuis enim longe distent ac inter se se differant orationum nerui succusque, quantumuis sententiarum grauitate exornationibusque dispares sint, quantumuis ad suasionem efficacioribus subtilioribusque locis una magis refarciatur oratio quam altera, iisdem tamen prope uerbis una quaeque dicatur oportet; uel si aliqua grauis recipiet, quae attenuatam uel mediocrem non deceant figuram, non tamen erunt talia, quae ignorantes qua ratione in ea potius quam in aliis ponantur orationibus, quid significent, quid importent, intelligere non possint. XVIII Tenes, ut opinor, ex supradictis oratores nulla per auditorum imperitiam necessitate prohibitos fuisse, quo minus uel grandes et ornati essent, uel medium dicendo aut infimum genus orationis sectarentur; sicque promissum a me orandi modum habes a priscis seruatum, talia scilicet eos uerba orando habuisse, qualia per ingenii doctrinae et artis facultatem suppetebant, et pari ab indocta multitudine intelligentia unumquemque illorum exauditum fuisse. Ut autem minima, sed forsan minus quam prima fronte uidebitur, remota similitudine id suadere incipiam, quid ipse aliquando considerauerim attende. Magnam in Curia romani pontificis seruientium nobis turbam, Gallos Cimbros Teutonos Alamannos Anglicos Britannos Pannoniosque, et diuersam penitus ab italica linguam habentes alios, semper esse uidemus, qui, etsi litteras sciunt, adeo tamen rudes et artis grammaticae aliarumque scientiarum aliquando ignari sunt, ut licet prima attigerint rudimenta et quamdam ex consuetudine sibi comparauerint latini sermonis litterati practicam, illitterati et penitus idiotae dici possint. Hos si latine quidquam feceris dicere, unde barbarismus soloecismusque nomina habuerint nihil est amplius quod requiras; nam dicendo dissolutos peruagantesque illos cernere est, sed (?) nulla primis secunda, aut postremis media quae dixerint cohaerent; et tamen orationes sermonesque qui a doctissimis litteratis fiunt, quid sibi uelint, quas ob res dicantur, intelligunt. Nostros uero (?), qui nec syllabas iungere, nec prima nouerint elementa, saepenumero uidi, cum litteratis interfuissent doctorum hominum sermonibus, sensum excepisse; cumque ab illis sciscitarer quo id euenisset modo, mihi respondisse, uicinitatem similitudinemque uulgari et latino sermoni permaximam sibi uideri, quam audientes facilius sentire quam dicendo referre possent. XIX Qua uel maxima adducor coniectura, ducentis supra millesimum annis post conditam urbem, priusquam ulla barbaries, quae diu resedisset uel populo romano par uel numero et potentia superior, urbem accoluisset, quaecumque dicerentur litterata latinitate poemata orationesque omnes pariter intellexisse. Hinc tanta penes quoscumque indoctos aeque ac doctos, non poetarum oratorumque solummodo, sed Roscii ceterorumque cum illis uicinitatem habentium gratia, hinc maximi honores, hinc maxima utrisque praemia a populo romano exhiberi solita proficiscebantur. Si enim, quod aetate nostra in melioris stili orationibus contingere uidemus, quodque a Romanis factitatum fuisse quibusdam uideri supra memoraui, quae poetae dixerant concinne Roscium uulgatiori lingua recitare oportuisset, quidquid leporis, quidquid suauitatis, quidquid enargiae poemati inerat, translatione ipsa corruptum euanuisset, et tamquam in minus sincerum uas traductum acescere coepisset. Quamquam quid ipse in hoc existimem frustra dici uideo; cum Cicero ipse non minus rem istam mecum asseueret, quam si nostro huic sermoni uiuus interueniens mihi patrocinium afferre uoluisset. Verba ipsius ex Oratoris libro attente uelim audias: "in uersu theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut breuior aut longior; nec uero multitudo pedes nouit, nec ullos numeros tenet, nec illud quod offendit aut cur aut in quo offendat intelligit; et tamen omnium breuitatem et longitudinem in sonis, sicut acutarum grauiumque uocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocauit". Et paulo inferius: "sed in uersibus res est apertior; quamquam etiam a modis quibusdam cantu remota soluta esse uideatur oratio, maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lyrici a Graecis nominantur, apparet; quos cum cantu spoliaueris nuda paene remanet oratio". XX Audisti, naturam ipsam in illorum auribus acutarum grauiumque uocum collocasse iudicium; "nostris" enim quod dixit, non suis summorumque uirorum sed multitudinis romanae intelligi uoluisse, id declarat quod supra dixerat, multitudinem pedes non nouisse. Pedes ergo multitudinem ignorasse et nullos tenuisse numeros, quae ad breuioris aut longioris syllabae dissonantiam exclamaret, eo tendit, ut sine uulgaritatis cuiuspiam suspicione latinitatem puram omnibus, paucis doctam credi liceat fuisse. Huc etiam accedunt de urbanitatis sono quae a Cicerone dicuntur in Bruto: recinere in romanis oratoribus nescio quid urbanius, quo externi caruerint oratores, sonum scilicet et tamquam uerborum orationisque accentum, qui nedum in scriptis sentiebatur orationibus, quas illi reliquerant oratores, de quibus Cicero iudicium tunc ferebat; sed uix quid qualeque fuerit intelligi potest. De Gaii et Lucii fratribus Caepasii filiis, quae idem habet Brutus, ad rem similiter uidentur facere, quos "oppidano quodam et incondito genere dicendi" usos, non ex scriptis orationibus sed ex uocis pronuntiationisque sono parum laudatos uidetur Cicero pertransire. Magna meo iudicio argumenta latinitatem litteratam, de qua totiens dixi, unicum fuisse idioma romanae multitudini, quae et syllabarum breuitatem longitudinemque in uersu sentiret, ac urbanitatis sonum saporemque uernaculum et oppidanum genus dicendi internoscere posset. Id enim in nostra litterarum ignara multitudine utrum contingat nosti, quae nedum grauis aut acutae uocis in carmine heroico siue lyrico iudicium habet, sed carmina quid sint penitus ignorat, et urbanitatem a rusticitate solo uestitu lautiorisque mensae discernit apparatu. XXI Stationibus, ut uideo, erumpet impetumque faciet quispiam et cornuta urgebit quaestione, uerborum ne desinentias et tempora ac modos nominumque inflexionem et numeros seruasse, an penitus confudisse multitudinem credam, qui latinitate illam perpetua usam esse contenderim. Si uero affirmans respondebo, id penitus impossibile clamabit fuisse, cum artis grammaticae regulis ista confici oporteat, a qua multitudinem ipsam accuratissime relegaui; sin negabo, qualis illa fuerit latinitas interrogabit. Cui uelim una satisfaciat responsio: nec didicisse, nec naturae aut bonae consuetudinis munere regulas indoctam multitudinem sciuisse, quibus grammaticam orationem omni ex parte congruam faceret, neque etiam tam longe a uariationibus inclinationibusque et reliqua grammaticae orationis compositione illius latinitatem abfuisse, quin litterata, qualem mediocriter aetate nostra docti habent, oratio et uideretur et esset. Id, quia scriptis priscorum testimoniis ostendere longum esset, uiuentium uocibus probare est animus. XXII Si Pelignos Brutios, si Marsos Aequiculos Campanos Sabinos et uicinas urbi gentes alias, quae loca inhabitant montana, adiuerit Mediolani Brixiae aut in reliquis Galliae Cisalpinae urbibus ciuiliter enutritus et apprime doctus, loquentes rusticos mulieresque audiens communis Romanorum loquela qualis olim fuerit scire numquam desiderabit: plurima illic, quae longo studio et assidua librorum reuolutione uix discere potuerit, scalpra inter et sarculos et asello bobusque adhortandis deterrendisque frequentari latina sentiet uerba. Quamquam urbs Roma, quae pristino uirtutis splendore exhausta paucas reliquis in rebus sui ipsius reliquias habet integras, non minimum huiusce rei hucusque seruat indicium; uiros tamen ibi a cursu loquendi pristino quam mulieres magis deflexisse ideo crediderim, quia minorem ipsae cum externis rarioremque sermonis consuetudinem habent. Eas saepenumero aduerti, mutua salute obuianti data redditaque, bonam ualetudinem ceterasque domus condiciones uerbis magna ex parte litteratis uicissim interrogantes, maiorem, ut existimo, quam quae a nostrorum paucis seruari possit, urbanitatis et gentis romanae uernaculi saporis proprietatem elegantiamque adhibere. Quae res Poggium Andreamque, ut dicere soliti sunt, primo impulit ut nostrae huic de latinitate multitudinis opinioni obstinate inhaeserint. Tempora uero modos numerosque et casus ab arte illas nequaquam nosse non dubito, quas tamen alicubi errantes multa recte et ordine uideo proferre; quamquam omnibus ubique apud Italos corruptissima etiam uulgaritate loquentibus idiomatis natura insitum uidemus, ut nemo tam rusticus, nemo tam rudis tamque ingenio hebes sit, qui modo loqui possit, quin aliqua ex parte tempora casus modosque et numeros nouerit dicendo uariare, prout narrandae rei tempus ratioque uidebuntur postulare. XXIII Contra item, ut uideo, superiore loco tractata obiectio adduci poterit. Si litterarum ignorantia, quod quidem ex superioribus argui licet, nihil prohibebat quo minus omnes, indocti aeque ac docti, uel ipsi orarent uel orantes intelligerent, doctrinam minime necessariam fuisse, et, eadem illa quae contra lanios cetariosque adduxi resumentes, assuefactionem domesticam, quod Curioni euenit, praestantem formare oratorem potuisse contendent. Hos Cicero ipse in Bruto faciliter confutauit; cuius haec sunt uerba: "Quid dicam opus esse doctrina? sine qua si quid bene dicitur adiuuante natura, tamen id quia fortuito fit semper paratum esse non potest". Et infra, cum de Antonio et Crasso diceret: "omnia ueniebant Antonio in mentem, eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et ualere possent, ut ab imperatore equites pedites leuis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabantur", fortuito dixit fieri, quod sine doctrina bene diceretur, adiuuante natura, et ideo semper paratum esse non posse: ea uero quae dicerentur ex arte, tamquam instructam ordine aciem suo quaeque loco ubi plurimum proficere aut ualere possent collocari. Quare huic etiam parti satis supraque factum uelim. XXIV Succisis, ut uidisti, plurimis quaestionum capitibus, aliud uideo ab hac nostra non lernaea sed romana hydra caput pullulasse: prisci ne oratores, quos latine facio orasse iisdem quibus orationes suae sunt scriptae uerbis, illa dixerint. Latam habet ea quaestio uenam, et unde riuuli doctrina pleni deduci possint, nisi libello, quem pro rei paruitate satis creuisse uideo, dandus esset modus. Illud tamen constare certum est: paucas admodum orationes ut scriptae sunt a Cicerone habitas, praeter illas quae scripto fuerunt dictae; cum Pedianus ipsum nonnullas aliter pronunciasse quam ediderit scriptas, notariorum testimonio qui illarum singula exceperunt uerba, expresse affirmet; et ipse Cicero, cum aliis in locis tum maxime ad Trebatium scribens, orationes dudum habitas, quia satis limatae non essent, nondum edidisse dicat. XXV Extremam mihi restare uideo responsionem: qua ratione quibus temporibus causisque factum credam, ut uulgaritatem hanc nostram cum uniuersae multitudinis latinitate, quam ostendere conatus sum apud priscos fuisse, permutauerimus. Id uero, licet iucundam pro rerum uetustarum cognitione narrationem habere uideatur posse, breui expediam, et causas originemque huiusmodi iacturae quam fecimus strictim attingam. Cum de Caesare dixisset Cicero quod supra retuli: "aetatis illius ista fuit laus, tamquam innocentiae, sic latine loquendi", statim addidit: "nec omnium tamen, nam illorum aequales Pacuuium et Caecilium uidemus male locutos. Sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc uixerant, neque eos aliqua barbaries domestica infuscauerat, recte loquebantur". Temporibus uides quae Ciceronis aetatem praecesserant illos qui aut extra Romam uixerant, aut Romae domesticam habuerant aliquam barbariem, a nitore locutionis romanae aliqualiter recessisse, et barbarie illa infuscatos fuisse: postea uero quam urbs a Gothis et Vandalis capta inhabitarique coepta est, non unus iam aut duo infuscati, sed omnes sermone barbaro inquinati ac penitus sordidati fuerunt; sensimque factum est, ut pro romana latinitate adulterinam hanc barbarica mixtam loquelam habeamus uulgarem. XXVI Multas, ut principio sum pollicitus, utriusque partis argumentationes, et illorum qui uulgarem nostrae similem Romanis locutionem fuisse crederent, et eorum qui latinitatem litterariam illi aetati mecum tribuerent, pro uoluminis magnitudine uideor attulisse. Et, licet propositarum pro subiecta materia quaestionum partes ipse meas defensauerim, licet transactione illa redire tecum in gratiam uoluerim, licet facillimam res ipsa determinationem prae se uideatur ferre, tibi tamen, uel, si per occupationes excusabis, doctissimo, quem deligere malueris, sententiam et quaestionis solutionem relinquo. Quam, si etiam meis aduersabitur assertionibus illasque resupinas euertet, in eam accipere partem decreui, ut unico romani eloquii ad gloriam adiumento innixis quos habet frequentes aetas nostra uiris, quibus illud primo diceretur intelligereturque uerbis, aut me docuisse, aut a peritiori ut doceretur curasse laetari debeam. Vale. Florentiae, kalendis april. MCCCCXXXV.