[7,0] SERMO VII. De amore ardenti quo anima diligit Deum. Item de attentione tempore orationis uel psalmodiae procuranda. [7,1] Ipse mihi laborem suscito, qui uos sponte prouoco ad quaerendum. Quia enim ego primi osculi occasione spirituales Dei pedes propriis definitionibus ac nominibus, et quidem ex abundanti, demonstrare curaui; uos pergitis inquirere et de manu, quae secundo loco osculanda proponitur. Annuo, gero uobis morem; insuper non manum, sed manus ostendo, propriisque distinguo uocabulis. Latitudo una, altera fortitudo dicatur: quod et tribuat affluenter, et defendat potenter quod dederit. Utramque profecto osculabitur qui ingratus non fuerit, Deum utique bonorum omnium sicut largitorem, ita et conseruatorem recognoscens et confitens. Satis de duobus osculis dictum esse reor: uideamus et de tertio. [7,2] Osculetur, inquit, me osculo oris sui. Quis dicit? Sponsa. Quaenam ipsa? Anima sitiens Deum. Sed pono diuersas affectiones, ut ea quae proprie sponsae congruit, distinctius elucescat. Si seruus est, timet a facie Domini; si mercenarius, sperat de manu Domini; si discipulus, aurem parat magistro; si filius, honorat patrem; quae uero osculum postulat, amat. Excellit in naturae donis affectio haec amoris, praesertim cum ad suum recurrit principium, quod est Deus. Nec sunt inuenta aeque dulcia nomina, quibus Verbi, animaeque dulces ad inuicem exprimerentur affectus, quemadmodum sponsus et sponsa: quippe quibus omnia communia sunt, nil proprium, nil a se diuisum habentibus. Una utriusque haereditas, una domus, una mensa, unus torus, una etiam caro. Denique propter hanc relinquet ille patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Haec quoque iubetur nihilominus obliuisci populum suum, et domum patris sui; ut concupiscat ille decorem eius. Si ergo amare specialiter sponsis ac principaliter conuenit, non immerito sponsae nomine censetur anima quae amat. Amat autem quae osculum petit. Non petit libertatem, non mercedem, non haereditatem, non denique uel doctrinam, sed osculum; more plane castissimae sponsae ac sacrum spirantis amorem, nec omnino ualentis flammam dissimulare quam patitur. Vide enim quale praeripiat sermonis exordium. Magnum quid a magno petitura, nullo tamen, ut assolet, utitur blanditiarum fuco; nullis circumuolutionibus ad id quod desiderat ambit. Non facit prooemium, non captat beneuolentiam; sed ex abundantia cordis repente prorumpens, nude frontoseque satis: Osculetur me, ait, osculo oris sui. [7,3] An non tibi quasi dicere manifeste uidetur: Quid mihi est in coelo, et a te quid uolui super terram? Amat profecto caste, quae ipsum quem amat, quaerit; non aliud quidquam ipsius. Amat sancte, quia non in concupiscentia carnis, sed in puritate spiritus. Amat ardenter, quae ita proprio debriatur amore, ut maiestatem non cogitet. Quid enim? respicit terram, et facit eam tremere; et ista se ab eo postulat osculari! Ebriane est? Ebria prorsus. Et forte tunc, cum ad ista prorupit, exierat de cella uinaria, quo se nimirum introductam postmodum gloriatur. Nam et Dauid de quibusdam dicebat Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente uoluptatis tuae potabis eos. O quanta amoris uis! quanta in spiritu libertatis fiducia! Quid manifestius, quam quod perfecta charitas foras mittit timorem? [7,4] Verecunde tamen non ad ipsum sponsum sermonem dirigit, sed ad alios, tanquam de absente: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui. Grandis quippe res petitur, et opus est uerecundia comitari precem, commendari petentem. Itaque per domesticos et intimos, accessus ad intima quaeritur, ambitur ad desideratum. Quinam illi? Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo preces et uota hominum: ubi tamen sine ira et disceptatione leuari puras manus perspexerint. Probat hoc angelus ita loquens ad Tobiam: Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas; ego obtuli orationem tuam Domino. Puto id uobis satis et ex aliis Scripturae testimoniis persuasum. Nam quod psallentibus quoque dignanter admisceri sancti angeli soleant, quid eo manifestius quod Psalmista ait: Praeuenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuuencularum tympanistriarum? Unde et dicebat: In conspectu angelorum psallam tibi. Doleo proinde aliquos uestrum graui in sacris uigiliis deprimi somno, nec coeli ciues reuereri, sed in praesentia principum tanquam mortuos apparere, cum uestra ipsi alacritate permoti, uestris interesse solemniis delectentur. Vereor, ne uestram desidiam quandoque abominantes, cum indignatione recedant, et incipiat unusquisque uestrum sero cum gemitu dicere Deo. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi; et illud: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria; item: Qui iuxta me erant, de longe steterunt, et uim faciebant qui quaerebant animam meam. Pro certo enim si se a nobis boni spiritus elongauerint, impetus malignorum quis sustine it? Dico ergo his qui eiusmodi sunt: Maledictus qui opus Dei facit negligenter. Dicit quoque, non ego, sed Dominus: Utinam te calidum aut frigidum inuenissem! sed quia te tepidum inueni, incipiam te euomere ex ore meo. Ea propter attendite principes uestros, cum statis ad orandum uel psallendum, et state cum reuerentia et disciplina; et gloriamini, quia angeli uestri quotidie uident faciem Patris. Nimirum missi in ministerium propter nos, qui haereditatem capiimus salutis, deuotionem nostram in superna ferunt, referunt gratiam. Usurpemus officium quorum sortimur consortium, ut in ore infantium et factentium perficiatur laus. Dicamus eis: Psallite Deo nostro, psallite; atque audiamus eos uicissim respondentes: Psallite regi nostro, psallite. [7,5] Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune ducentes, utpote ciues sanctorum et domestici Dei, psallite sapienter. Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Tantum illum terere non negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si forte integrum glutiat et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili, et dulciori super mel et fauum. Offeramus cum apostolis in coelesti conuiuio et in Dominica mensa fauum mellis. Mel in cera, deuotio in littera est. Alloquin littera occidit, si absque spiritus condimento glutieris. Si autem cum Apostolo psallas spiritu, psallas et mente; cognosces et tu de illius ueritate sermonis, quem dixit Iesus: Verba quae locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; et item quem legimus dicente Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis. [7,6] Sic delectabitur in crassitudine anima tua, sic holocaustum tuum pingue fiet. Sic placabis regem, sic placebis principibus, sic denique totam tibi curiam beneuolam reddes; et odorati odorem suauitatis in coelestibus, de te quoque dicent: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut uirgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et uniuersi pulueris pigmentarii? Principes, inquit, Iuda, duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim; hoc est confitentium, continentium, contemplantium. Norunt siquidem principes nostri Regi suo acceptam esse psallentium confessionem, continentium fortitudinem, contemplantium puritatem: et solliciti sunt exigere a nobis istiusmodi primitias spiritus, quae profecto non aliud sunt, quam primi et purissimi fructus sapientiae. Quod enim non ignoratis, Iudas laudans uel confitens, et Zabulon habitaculum fortitudinis, Neptalim ceruus emissus interpretatur: qui nimirum agilitatis suae saltibus exprimit speculantis excessus, sed et opaca penetrare nemorum, ut ille sensuum, consueuit. Scimus autem qui dixerit: Sacrificium laudis honorificabit me. [7,7] Verum si non est speciosa laus in ore peccatoris; nonne pernecessariam habetis continentiae uirtutem, per quam fiat ut non regnet peccatum in uestro mortali corpore? Porro continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli mens uestra Deo et placere appetat, et ualeat inhaerere. Neque enim aliud est inhaerere Deo, quam uidere Deum; quod solis mundicordibus singulari felicitate donatur. Cor mundum habebat Dauid, qui dicebat Deo: Adhaesit anima mea post te; item: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Videndo adhaerebat, et adhaerendo uidebat. Animae ergo in his exercitatae coelestes sese nuntii familiares exhibent et frequentes, praesertim si frequenter orantem persenserint. Quis dabit mihi per uos, o benigni principes, petitiones meas innotescere apud Deum? Non enim Deo, cui etiam cogitatio hominis confitetur, sed apud Deum; hoc est, ipsis qui cum Deo sunt, tam beatis uirtutibus, quam carne solutis spiritibus. Quis suscitabit me de terra inopem, et de stercore eriget pauperem, ut sedeam cum principibus et solium gloriae teneam? Non ambigo quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio uisitant. Denique laetati sunt de conuersione: et in assumptione non agnoscent? [7,8] Hos itaque puto inter orandum alloqui sponsam, et ipsis, tanquam sponsi domesticis ac sodalibus, desiderium cordis sui aperire, cum ait: Osculetur me osculo oris sui. Et uide familiare amicumque colloquium animae in carne suspirantis cum coelestibus potestatibus. Gestit in oscula, petit quod cupit; non tamen nominat quem amat; quia illos nosse non dubitat, utpote de quo sibi frequens cum illis soleat esse confabutatio. Propterea non dicit: Osculetur me ille uel ille; sed: Osculetur me tantum; sicut et Maria Magdalena non exprimebat ex nomine quem quaereret, sed tantum aiebat ei quem putabat hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum. Quem eum? Non aperit; quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad momentum recedere potest. Ita ergo et ista loquens sodalibus sponsi sui, tanquam consciis et quibus se nouerat manifestam, tacito nomine repente in haec de dilecto uerba prorumpit: Osculetur me osculo oris sui. De quo iam osculo nolo uos diutius protrahere, sed sermone crastino audietis quidquid orantibus uobis suggerere mihi inde dignabitur unctio docens de omnibus. Neque enim hoc secretum reuelat caro et sanguis; sed is qui scrutatur profunda Dei Spiritus sanctus, qui a Patre Filioque procedens, cum ipsis pariter uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.