[6,0] SERMO VI. De summo et incircumscripto Spiritu, qui est Deus: et quo modo misericordia et iudicium dicantur pedes Domini. [6,1] 1. Ut praecedenti sequens sermo cohaereat, tenetisne datum superius, solum summum et incircumscriptum Spiritum ad omne quod facere uel fieri uult, corporis instrumento siue obsequio non egere? Demus ergo securi ueram soli Deo, sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem: quod solus spirituum uniuersam corpoream naturam eo usque transcendat, ut quocunque corpore in quocunque opere non indigeat, solo, spirituali nutu, cum uult, ad quaecunque uult agenda contentus. Sola igitur est quae nec propter se, nec propter alium, (sola) corporei instrumenti opus habet illa maiestas, cuius omnipotenti arbitrio incunctanter praesto est omne opus, omne altum inclinat, omne aduersum cedit, omne creatum fauet, etiam nullo interueniente uel subueniente solatio corporali, siue spirituali. Docet uel monet sine lingua; praebet uel tenet sine manibus; sine pedibus currit et succurrit pereuntibus. [6,2] 2. Actitabat ista et cum patribus prioribus saeculis; experiebantur homines sedula beneficia, sed latebat eos benficus. Ille quidem attingebat a fine usque ad finem fortiter; sed disponens omnia suauiter, non sentiebatur ab hominibus. Et gaudebant de bonis Domini; et Dominum sabaoth, eo quod cum tranquillitate iudicaret omnia omnino nesciebant. Ab ipso erant, sed non cum ipso; per ipsum uiuebant, sed non ipsi; ex ipso sapiebant, sed non ipsum, alienati, ingrati, insensati. Hinc demum factum est, ut quod erant, quod uiuebant, quod sapiebant, non auctori tribuerent, sed naturae ascriberent, aut certe. quod insipientius erat, fortunae; propriae quoque industriae atque uirtuti multi multa arrogabant. Quanta sibi usurparunt seductorii spiritus, quanta soli et lunae data sunt; quanta terris et aquis attributa, quanta etiam manufactis fabrilibusque mortalium deputata operibus! Herbis, arbustis, minutissimis uilissimisque seminibus pro numinibus deferebatur. [6,3] 3. Heu! sic homines perdiderunt et commutauerunt gloriam suam in similitudinem uituli comedentis fenum? Quorum Deus miseratus errores, de monte umbroso et condenso dignanter egrediens, in sole posuit tabernaculum suum. Obtulit carnem sapientibus carnem, per quam discerent sapere et spiritum. Nam dum in carne et per carnem facit opera, non carnis, sed Dei, naturae utique imperans, superansque fortunam, stultam faciens sapientiam hominum, daemonumque debellans tyrannidem; manifeste ipsum se indicat esse, per quem eadem et ante fiebant quando fiebant. In carne, inquam, et per carnem potenter ac patenter operatus mira, locutus salubria, passus indigna, euidenter ostendit, quia ipse sit qui potenter, sed inuisibiliter saecula condidisset, sapienter regeret, benigne protegeret. Denique dum euangelizat ingratis, signa praebet infidelibus, pro suis crucifixoribus orat: nonne liquido ipsum se esse declarat, qui eum Patre suo quotidie oriri facit solem suum super bonos et malos, pluit super iustos et iniustos? Hoc enim est quod ipse aiebat: Si non facio opera Patris mei, nolite credere. [6,4] 4. En aperit os carnis suae docens in monte discipulos, qui in silentio angelos in coelestibus docet. En ad tactum corporeae manus curatur lepra, fugatur caecitas, auditus reparatur, lingua muta resoluitur, discipulus prope mersus erigitur; et is indubitanter agnoscitur, cui dixerat longe ante Dauid: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione; et item: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. En secus corporales pedes iacens ac poenitens audit peccatrix: Remittuntur tibi peccata tua, et recognoscit eum, de quo ex multis retro temporibus scriptum legerat: Egredietur diabolus ante pedes eius. Ubi nempe peccatum remittitur, ibi procul dubio diabolus de corde peccatoris expellitur. Hinc uniuersaliter de cunctis poenitentibus dicit: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras: quod scilicet humiliter confitenti remittat Deus peccatum; et diabolus eum, quem in hominis corde inuaserat, amittat principatum. [6,5] 5. Denique ambulat super undas carnalibus pedibus, cui necdum carne uestito iam Psalmista praecinuerat: In mari uita tua, et semitae tuae in aguis multis; quod est: Conculcas corda tumentia superborum, et fluxa desideria carnalium comprimis, iustificans impios, et superbos humilians. Quod tamen quia inuisibiliter fit, carnalis non sentit a quo fit. Unde et subdit: Et uestigia tua non cognoscentur. Hinc rursus Pater ad Filium: Sede, inquit, a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; hoc est: Donec omnes qui te contemnunt, tuae uoluntati subiiciam, siue inuitos et miseros, siue uoluntarios et beatos. Itaque hoc opus Spiritus quia caro non percipiebat (animalis quippe homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, opus fuit ut corporalibus pedibus corporaliter incubans, et corporalibus labiis pedes eosdem deosculans, ueniam peccatorum peccatrix perciperet; sicque illa mutatio dexterae Excelsi, qua mirabiliter, sed inuisibiliter iustificat impium, etiam carnalibus innotesceret. [6,6] 6. Verum illos spirituales pedes Dei, quos primo loco spiritualiter osculari poenitentem oportet, praeterire me non oportet. Noui ego curiositatem uestram, quae nil sua uoluntate incrustatum omnino praetereat. Nec uero ducendum contemptui, nosse, quibus scriptura pedibus tam frequenter Deum commemorat, nunc quidem stare, ut ibi: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius; nunc uero ambulare, ut ibi: Et habitabo in illis, et deambulabo in eis; nunc etiam currere, iuxta illud: Exsultauit ut gigas ad currendam uiam. Si recte Apostolo uisum est caput Christi referre ad Deitatem; puto et nobis non incongrue uideri pedes ad hominem pertinere; quorum alterum misericordiam, alterum iudicium nominemus. Nota sunt uobis duo ista uocabula; et de plerisque Scripturae locis ambo pariter, si cogitatis, occurrunt. Quia uero misericordiae pedem Deus in carne, cui se uniuit, assumpserit, docet epistola ad Haebraeos, tentatum perhibens per omnia Christum pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret. Quid illum alterum, qui iudicium nuncupatus est, nonne ad hominem aeque assumptum et ipsum pertinere ipse Deus homo aperte significat, ubi datam sibi perhibet a Patre potestatem iudicium facere, quia Filius hominis est? [6,7] 7. His duobus ergo pedibus apte sub uno diuinitatis capite concurrentibus, natus ex muliere, factus sub lege inuisibilis Emmanuel, in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. His certe pertransit et nunc, benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, sed spiritualiter, sed inuisibiliter. His, inquam, pedibus deuotas perambulat mentes, incessanter lustrans, scrutansque corda et renes fidelium. Vide autem ne forte haec illa sint sponsi crura, quae sponsa tam magnifice commendat in consequentibus, comparans ea, ni fallor, columnis marmoreis, fundatis super bases aureas. Pulchre omnino; quoniam quidem in incarnata Dei Sapientia, quae auro designatur, misericordia et ueritas obuiauerunt sibi; denique uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas. [6,8] 8. Felix mens, cui semel Dominus Iesus utrumque infixerit pedem! A duobus signis cognoscite eam quae huiusmodi est, quae secum necesse est referat diuinis impressa uestigiis. Ipsa sunt timor et spes; ille iudicii, ista misericordiae repraesentans imaginem. Merito beneplacitum est Deo super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius: cum timor initium sit sapientiae; spes, profectus: nam consummationem sibi charitas uindicat. Quae cum ita sint, non paruus fructus est in primo hoc osculo, quod ad pedes accipitur; tantum curato ut neutro frauderis illorum. Porro enim si iam dolore peccati, et iudicii timore compungeris, ueritatis iudiciique uestigio labia impressisti. Quod si timorem doloremque diuinae intuitu bonitatis, et spe consequendae indulgentiae temperas, etiam misericordiae pedem amplecti te noueris. Alioquin alterum sine altero osculari non expedit; quia et recordatio solius iudicii in barathrum desperationis praecipitat, et misericordiae fallax assentatio pessimam generat securitatem. [6,9] 9. Datum est et mihi misero nonnunquam sedere secus pedes Domini Iesu; et modo hunc, modo illum tota deuotione complecti, in quantum me sua benignitas dignabatur admittere. At si quando miserationis oblitus, stimulante conscientia, iudicio paulo diutius inhaererem, mox metu incredibili ac miserabili confusione deiectus, et tenebroso circumfusus horrore, hoc solum palpitans de profundis clamabam: Quis nouit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Quod si eo relicto pedem misericordiae plus tenere contingeret, tanta econtrario incuria et negligentia dissoluebar, ut confestim et oratio tepidior, et actio pigrior, et risus promptior, et sermo incautior, et omnis denique utriusque hominis status inconstantior appareret. Proinde magistra instructus experientia, non iudicium iam solum, aut solam misericordiam; sed misericordiam pariter et iudicium cantabo tibi, Domine. In aeternum non obliuiscar iustificationes istas; cantabiles mihi erunt ambae pariter in loco peregrinationis meae, quousque misericordia superexaltata iudicio, miseria conticescat, ac sola cantet tibi de caetero gloria mea, et non compungar.