[3,0] SERMO III. [3,1] Hodie legimus in libro experientiae. Conuertimini ad uos ipsos, et attendat unusquisque conscientiam suam super his quae dicenda sunt. Explorare uelim, si cui unquam uestrum ex sententia dicere datum sit: Osculetur me osculo oris sui. Non est enim cuiusuis hominum ex affectu hoc dicere; sed si quis ex ore Christi spirituale osculum uel semel accepit, hunc proprium experimentum profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem uel scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui. Minime ergo id sibi arroget mei similis anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae suauitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus gaudiorum. [3,2] Ostendo tamen ei quae huiusmodi est, locum in salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad pedes seuerissimi Domini mecum pauida iaceat, et cum publicano terram tremens non coelum aspiciat, ne confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque insolitis reuerberata splendoribus maiestatis, densioris rursum caecitate caliginis obuoluatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus uilis aut despicabilis uideatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutauit pellem, et in nouum restituta candorem, iam tunc fiducialiter ueraciterque respondebat exprobrantibus sibi uerbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem. Miraris quanam id arte potuerit, uel quibus obtinuerit meritis? Paucis accipe. Fleuit amare, et de intimis uisceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra se succussa singultibus, felleos humores euomuit. Coelestis medicus celerrime subuenit: quia uelociter currit sermo eius. Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et fortis et uehemens, et scrutans corda et renes. Denique sermo Dei uiuus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus, compagum auoque ac medullarum, et discretor cogitationum. Huius ergo beatae poenitentis exemplo prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum laues, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lauacro; ita sane tu suffusum pudore ac moerore uultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua; quam audias: Consurge, consurge, captiua filia Sion; consurge, excutere de puluere. [3,3] Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi Iesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si rursus pedes meos, quos laueram, inquinauero, nunquid aliquid lauisse ualebit? Sordens omni genere uitiorum iacui diu in luto faecis; sed erit sine dubio recidenti, quam iacenti deterius. Denique qui me sanum fecit, ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, uade, iam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Qui autem dedit uoluntatem poenitendi, opus est ut addat et continendi uirtutem; ne iterem poenitenda, faciamque nouissima mea peiora prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres. Paueo et quod iudex intentat arbori non facienti fructum bonum. Fateor pro huiusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua iam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut uidelicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non reuertar ad uomitum. [3,4] Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum, quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus; paulatim proficere uolo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum poenitentis uerecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam seruaueris, et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec accessus conueniens. Quid enim? recenti adhuc respersus puluere, ora sacra continges? heri de luto tractus, hodie uultui gloriae praesentaris? Per manum tibi transitus sit. Illa prius te tergat, illa te erigat? Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi, sed nomini eius da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus, tum pro collatis uirtutibus. Aut certe uideto unde munias frontem contra ictus istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? [3,5] Iam tandem in osculis duobus geminum habens diuinae dignationis experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris. Inde fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis. Porro pulsanti aperietur. Iam summum illud, quodcunque est summae dignationis et mirae suauitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec uia, hic ordo. Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae fecimus nos. Secundo manum quaerimus subleuantis, et roborantis genua dissoluta. Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pauens et tremens dico, non solum speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione efficimur. [3,6] Tibi, Domine Iesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisiuit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum iacenti primum in puluere, tuaque deosculanti reuerenda uestigia, quod male uixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam serui tui, cum deinde in osculo manus etiam bene uiuendi gratiam indulsisti. Et nunc quid restat, o bone Domine, nisi ut iam in plenitudine lucis, in feruore spiritus ad oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum uultu tuo? Indica mihi, o suauissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce auocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo superuenisse nuntiantur, gratum cogunt rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis eius, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire contingat: Dicunt enim, et non faciunt. Vos orate interim, ut uoluntaria oris mei beneplacita faciat Deus ad uestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis sui.