[90,0] SERMO XC. De triplici unguento, compunctionis, deuotionis, pietatis. [90,1] 1. Duo sunt pedes Dei, misericordia et iudicium. His circuit et perambulat iugiter spirituales mentes, exsultans ut gigas ad currendam uiam : si tamen tales sunt, de quibus merito dicat, Habitabo in illis, et deambulabo in eis. Hos ergo pedes primo ungit anima peccatrix illo primo unguento, quod dicitur compunctionis. Denique Maria, quae peccatrix erat, unxit pedes Iesu. Nec mediocre sane unguentum hoc uideatur, de quo scriptum est: Et domus impleta est ex odore unguenti. Nec mirum, cum etiam in coelestibus sentiatur huiusmodi unguenti fragrantia, Veritate attestante quae ait: Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Verum quantumlibet unguentum hoc pretiosum uideatur, tamen comparatum alteri, quod appellatur deuotionis, et conficitur ex memoria beneficiorum diuinorum, quo et ungitur caput Domini, uile et nullius pretii intelligitur. Denique de illo dicitur. Cor contritum et humiliatum, Deus non despicies: de isto uero, Sacrificium laudis honorificabit me. Caput ex eo ungis, cum de suis donis Deo gratias agis; siquidem caput Christi, Deus. Deitas ergo in Christo tangitur, quoties ad laudem ipsius eius beneficia memoramus: sicut non tam deitas quam humanitas necesse est ut cogitetur, cum non eius dona, sed nostra peccata recordamur. [90,2] 2. Nam in carnis assumptione duos illos pedes ad hoc accepisse cognoscitur, id est misericordiam et iudicium, ut peccator, qui ad caput, id est ad deitatem, accessum non habebat, ad pedes, id est ad humanitatem, accederet. Nisi enim pes ille, quem diximus misericordiam, ad hominem assumptum pertineret, Paulus de illo non diceret: Tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret. Et nisi iudicium aeque ad hominem pertineret, ipse homo Deus de se ipso non dixisset: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Itaque ad hos pedes Viri doloris, et scientis infirmitatem, peccator accedere non dubitans, fidenter loquitur: Nunc autem cum fiducia accedimus ad thronum gratiae. Non enim habemus Pontificem qui non sciat compati infirmitatibus nostris. Peccatrix ergo ad pedes, iusta ad ungendum caput accedit. Tanto autem unguentum capitis illo alio, quod pedibus apponitur, pretiosius est aestimandum, quanto species quibus conficitur, illis constat esse pretiosiores. Has quippe facile et absque labore in nostra regione reperimus. Peccatores siquidem omnes sumus. Porro illas difficile ac de longinquo ualde, utpote de paradiso Dei, asportatas suscipimus. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Quid denique huiuscemodi unguento excellentius, de cuius effusione etiam Apostoli murmurasse dicuntur, dicentes: Utquid perditio haec? potuit enim uenundari, et dari pauperibus. [90,3] 3. Sed et nunc quoque cum forte uidetur quispiam uacare Deo, tantaeque deuotionis et gratiae, ut merito credatur ungere caput Christi, persistens iugiter in sancta quiete, et gratiarum actione, et diuinae delectatione deuotionis, non desunt qui hoc perditionem dicant, et iusto, ut sibi uidetur, murmure conqueruntur, quod is qui pluribus prodesse poterat, quiescat sibi: non quod sanctitati inuideant, sed quod prouideant charitati. Caeterum ipsa charitas Deus huiuscemodi animae plerumque parcit, quam uidet spiritualibus studiis delectari, maximeque si talem eam nouerit, quae adhuc pusillanimitate et imbecillitate ut mulier sit, et necdum in uirum perfectum profecerit. Quod utique melius ipse discernit qui intuetur cor, quam homines qui in facie tantum uident, et secundum faciem iudicant, cum uidelicet minime attendunt, non esse eiusdem facilitatis deuote quiescere, et fructuose occupari; humiliter subesse, et utiliter praeesse; regi sine querela, et regere sine culpa; obedire sponte, et imperare discrete; bonum denique esse inter bonos, et bonum inter malos; imo etiam esse pacatum inter filios pacis, et his qui oderunt pacem exhiberi pacificum. Sciens ergo Iesus qui sint, quiue non sint idonei implicari curis pro tali delicata anima, quam pro sui adhuc teneritudine tractandis negotiis minus sufficere sentit aduersus aliud sentientes, et ob hoc eius quietem, tanquam infructuosam, bono quidem zelo, sed non secundum scientiam insimulantes, ipso respondet effectu: Quid molesti estis huic mulieri? Nam etsi (quod fatendum est) melius est ad quod illam trahere tentatis, bonum tamen opus est quod operata est in me. Sinite eam interim operari bonum quod potest. Noui enim ego quod adhuc mulier sit. Cum autem mutatione dexterae Excelsi de muliere factus fuerit uir (quod et me, quando tamen erit, latere non poterit, quia me prouocante promouebitur, me quoque seruante tenebitur), tunc melior erit iniquitas uiri, quam nunc benefaciens mulier. Unde et illud melius spero. Nec reputo perditionem unguenti huius effusionem, in quo et mulieris deuotio designatur, et mea praefiguratur sepultura. Huc accedit, quod tam late suam fragrantiam circumquaque diffundit: quare ubicunque praedicatum fuerit hoc Euangelium, dici etiam habeat quod et haec fecit in eius commemorationem (Matth. XXVI, 8-13). [90,4] 4. Iam ad tertium unguentum accedamus. Sane inoduorum praemissorum alterutra collatione, priore sequens absque omni ambiguitate cognoscitur esse metius, longeque excellentius. Illud autem mirum uidetur si tertium aliquod inueniri queat, quod ambobus iure debeat anteponi, iuxta quod optimum unguentum sponsa sua redolere ubera glorietur. Alioquin optima non sunt, si non uincunt et meliora: sicut et meliora ueraciter non dicuntur, nisi quae superant bona. Porro tantae excellentiae unguentum illud secundum, quo caput ungitur, inuentum est, ut uix quaelibet ei diuitiae, non dico praeferri, sed nec saltem conferri posse uideantur. Ego tamen non crediderim sponsam esse mentitam; quippe quae habeat sponsum ipsam Veritatem, cuius et hic uerba loquitur, qui utique sicut fallere non uult, ita nec falli potest. Alioquin frustra desiderat et suspirat ueritatis amplexibus iungi, mentiens ueritati. Quae enim mendacio societas cum ueritate? Quin potius ueritas perdit omnes qui loquuntur mendacium. [90,5] 5. Fortassis in Euangelio si quaerimus, inueniemus praecessisse et huius figuram. Maria, inquit, Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata, ut uenientes ungerent Iesum. Videsne in prima fronte propositi capituli, quanti aestimandum sit etiam hoc materiale unguentum, cuius aromatibus comparandis non una uel duae sufficere potuerunt? Una primum, una et secundum attulit unguentum. Ad hoc autera comparandum et praeparandum tres pariter conuenerunt, ut simul uidelicet emerent quod per se singulae non poterant, et sic uenientes ungerunt Iesum. Non solum pedes, aut solum caput, sed, ut uenientes, inquit, ungerent Iesum, id est totum corpus. Sed attende, quod tam pretiosi huius unguenti Christus pati noluerit perditionem fieri: et ideo non inuento corpore reportarunt illud, et iussae sunt exhibere uiuo, quod praeparauerant mortuo. Quod et fecerunt, cum protinus nuntiato gaudio resurrectionis, discipulorum, qui procul dubio membra Christi, et membra uiua erant, tristia corda delinire curarunt. Quae utique membra nisi plus illo crucifixo corpore Christus diligeret, pro his illud crucifigendum non tradidisset. Liquet itaque, quod duo illa tanto hoc ultimum praecellit unguenta, quanto Christus hoc suum corpus, id est Ecclesiam, cui exhibetur, illo quod ex eo ungi uoluit, quod et propter huius redemptionem tradi uoluit, constat esse amabilius.