[35,0] SERMO XXXV De tribus ordinibus Ecclesiae, ad patres in capitulo habitus. [35,1] 1. Hoc mare magnum et spatiosum (in quo utique certum est nihil aliud quam praesens saeculum amarum fluctuans designari) tribus hominum generibus suo cuique modo peruium est, ut transeant liberati. Tres enim sunt Noe, Daniel et Iob : quorum primus naui, secundus ponte, tertius uado transit. Porro tres homines, tres ordines Ecclesiae signant. Noe quidem arcam rexit ne periret in diluuio, ubi protinus rectorum Ecclesiae formam agnosco: Daniel uir desideriorum abstinentiae et castimoniae deditus, ipse est soli Deo uacans poenitentium et continentium ordo: Iob quoque substantiam huius mundi bene dispensans in coniugio, fidelem designat populum terrena licite possidentem. De primo igitur et secundo nobis habendus est sermo, quoniam adsunt uenerabiles fratres et coabbates nostri de numero praelatorum; adsunt et monachi de poenitentium ordine: a quo tamen nec nos abbates alienos reputare debemus, nisi forte, quod absit! officii nostri gratia, nostrae fuerimus professionis immemores. Tertium igitur, coniugatorum uidelicet ordinem, magis succincte transcurro, tanquam minus ad nos pertinentem. Ipse est qui maxime mare magnum uado pertransit, laboriosum prorsus et periculosum, etiam et longum habens iter, quippe qui nulla uiae compendia captet. Nam quod periculosum sit iter, in eo patet, quod tam multos in eo perire dolemus, tam paucos uidemus, sicut necesse est, pertransire. Valde enim difficile est, praesertim diebus istis, quibus malitia nimis inualuit, inter undas huius saeculi, uoraginem uitiorum, et criminalium peccatorum foueas declinare. [35,2] 2. At continentium quidem ordo et ponte pertransit; quod iter breuius et facilius, etiam et securius esse nemo est qui nesciat. Sed omitto laudes, pericula magis ostendo: hoc enim multo melius atque utilius est. Recta quidem semita uestra, charissimi, et securior coniugatorum uia, non tamen omnino secura. Timendum enim periculum triplex; id est, ne forte aut aequare se alteri, aut respicere retro, aut certe in medio ponte stare seu residere quis uelit. Neque enim ullum ex his tribus pontis patitur angustia, et arcta uia quae ducit ad uitam. Contra primum ergo periculum oremus singuli cum Propheta: Ne ueniat nobis pes surperbiae, quoniam ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Nam de eo qui mittens manum suam ad aratrum, postea retro conuertitur, certum est quoniam labitur statim, et pelagus operit caput eius. Sed et qui stare uoluerit, non quidem relinquens ordinem, sed proficere in eo dissimulans, cadat necesse est, ab his qui sequuntur, impulsus et euersus. Arcta enim est uia; et impedimento est proficere proficisci uolentibus. Hinc est quod iugiter arguunt et reprehendunt, quod ferre nequeunt tepiditatis eius segnitiem, quod uelut quibusdam stimulis urgent et impingunt manibus: ut unum necesse sit e duobus, aut proficere scilicet, aut prorsus deficere. Minime igitur oportet sistere gressum; respicere quoque retro, aut aequare nos aliis, multo minus expedit; sed tota humilitate currendum nobis et properandum, ne quando forte is qui egressus est ut gigas ad currendam uiam, longe a nobis fiat; quem, si bene sapimus, prouidentes in conspectu nostro semper, et in eius odore tracti, facilius citiusque curremus. [35,3] 3. Nec uero angusta nimis inuenietur pontis semita currere in ea uolentibus. Tribus enim compactus est lignis: ut qui perfecte eis inniti uoluerint, non labatur in itinere pes eorum. Haec autem sunt, poena corporis, paupertas substantiae mundialis, et humilitas obedientiae. Nam et per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum ; et: Qui uolunt diuites fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli : et quem a Deo suo exturbauit inobedientia, sine dubio per obedientiam, recto tramite ad eum redit. Haec itaque sibi inuicem compacta esse necesse est. Nam et poena corporis, nec inter diuitias stabilis, nec sine obedientia facile potest esse discreta; et paupertas in uoluptate et uoluntate propria nullius meriti, nullius apud Deum potest esse momenti; et obedientia in diuitiis et uoluptate nec stabilis est, nec gloriosa. [35,4] 4. At uero, his rite compositis, uide si non perfecte tria maris huius pericula euasisti; concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam uitae. Rite, inquam, compositis, ut in poena quidem nodum impatientiae, in paupertate uero cupiditatis scrupulum, in obedientia naeuum caueas propriae uoluntatis. Nam et qui murmurauerunt, a serpentibus perierunt : et qui uolunt diuites fieri (non ait: qui sunt; sed, qui uolunt fieri), incidunt in tentationes et in laqueum diaboli. Sed et illud quid refert, si forte, quod absit! non quidem diuitias, sed ea ipsa quae paupertatis sunt, tanto affectu desideres, aut etiam ardentius, quam diuitias cupiant homines saeculares? Quid distat quaecunque substantia desideretur, dum aequaliter sit corruptus affectus; nisi quod tolerabilius illud uideri potest, quae utcunque pluris esse uidentur, plurimum desiderare? Porro quisquis uel aperte uel occulte satagit, ut quod habet in uoluntate, hoc ei spiritualis pater iniungat; ipse se seducit, si forte sibi quasi de obedientia blandiatur. Neque enim in ea re ipse praelato, sed magis ei praelatus obedit. [35,5] 5. Verumtamen quia iuxta sententiam Saluatoris, in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis : bonum est homini hoc ad cumulum dare, ut de eorum sit numero, quibus mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus suos. Sufficit enim ad salutem corporis molestias patienter ferre; sed cumulus est, etiam libenter in feruore spiritus eas amplecti. Sufficere potest superflua non requirere, sed nec propter ipsa, si forte desint, necessaria murmurare; sed cumulus est etiam exsultare et libenter quaerere, quomodo alius magis habeat necessaria, et ipse penuriam patiatur. Sufficit quoque ad salutem, si nec impatientia, nec simulatione aliqua ad id quod desideras, inuitum uelis praelati animum inclinare; sed cumulus est etiam fugere ea, quibus uoluntatem propriam senseris oblectari, quantum sane bona cum conscientia potest. [35,6] 6. Porro praelati quidem ipsi sunt qui descendunt mare in nauibus, facientes operationem in aquis multis. Neque enim certa pontis aliqua seu uadi semita coarctantur, ut libere possint usquequaque discurrere, et occurrere singulis ut oportet, ac dirigere pontis semitam seu uadi, ordinare gradientes, pericula inuestigare ac declinare, excitare tepidos, pusillanimes sustentare. Denique ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad inferos; nunc quidem spiritualia tractantes atque sublimia, nunc infernalia et horribilia facta diiudicantes. Sed quae poterit nauis inueniri, quae tam immanes sustineat fluctus, et in tanto secura possit esse discrimine? Utique fortis ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, quia, iuxta quod alibi habes: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem. Necessaria est, et omnino necessaria nauis ista praelatis, tribus compacta lateribus, quae est utique forma nauium, ut sit nimirum iuxta Pauli doctrinam: Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Puritatem quidem cordis in eo praelatus habeat, ut prodesse desideret, non praeesse: ut scilicet proprium commodum, uel honorem saeculi, seu aliud quidpiam suum in praelatione non quaerat, praeter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem. Sed cum intentione pura, irreprehensibilis quoque necessaria est conuersatio, ut forma factus gregis incipiat facere et docere: et secundum magistri nostri Regulam, quaecunque docuerit discipulis esse contraria, haec in suis actibus indicet non agenda: ne forte submurmurare possit frater quem arguit, et dicere: Medice, cura te ipsum. Talis enim occasio, plurima damnatio praelati, plurima subditorum perditio est. Non quod ego bene id caueam, idcirco sic loquor: sed et mihi, et omnibus pariter Veritas clamat, quoniam oportet irreprehensibilem esse eum qui praeest, ita ut secura conscientia cum Domino respondeat exprobrantibus sibi uerbum: Quis ex uobis arguet me de peccato? Non quod sine peccato penitus esse possit in hac misera uita; sed quod ea quae arguit in discipulis, oporteat summopere uitare magistrum. [35,7] 7. Ob hoc, qualis est in conuersatione, talis sit necesse est etiam in occulta cogitatione; ne uidelicet foris humilis, intus elatus sit in corde suo, praesumens de sapientia, seu uirtute aut sanctitate sua: quae est sine dubio fides ficta, quando non, sicut ostendit humilitas conuersationis, in sola Domini pictate confidit. Et uide quam proprie his tribus, cordis scilicet puritati, conscientiae bonae, et fidei non fictae, conuenire uideantur alia quoque ipsius Apostoli uerba dicentis: Mihi autem pro minimo est ut a uobis iudicer, aut ab humano die, etc. Non me iudico, inquit, quia nihil mihi conscius sum, quod meum aliquid quaeram, sed quae Iesu Christi. Sed et pro minimo mihi est ut a uobis iudicer, propter conscientiam bonam, et irreprehensibilem conuersationem. Qui autem iudicat me, inquit, Dominus est; ut etiam in eo solo spem suam positam esse doceret, humiliatus sub potenti manu Dei. Sed et illud in iudica, utrum possit his conuenienter aptari trina Petri interrogatio, ut hoc sit dicere: Amas me, amas me, amas me? Habes charitatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Merito siquidem de naui interrogatur, an charitatem habeat, piscator hominum constituendus.