[15,0] SERMO XV. De quaerenda sapientia. [15,1] 1. Quid in hoc mundo agimus, fratres? aut quid facimus de hoc mundo? Si saluari contendimus a praesenti saeculo nequam, quid adhuc de hoc mundo decernimus? Si exire uolumus, quid compedes nostras nobiscum trahere laboramus? Ponamus aureos esse; sed multo melius est sine his liberari, quam eorum occasione teneri. Non aestimemus pretium, sed impedimentum consideremus: ne praeter ipsam, quae dura satis reputanda est, conditionis necessitatem, etiam cupiditatis uisco inhaerere his incipiamus, et inanis sollicitudinis nexibus irretiri. Quid enim in compedibus faciat quis, percunctari forte minus congruum iudicetur, quod uidelicet ad patiendum magis, quam ad aliquid faciendum soleant homines compediri: et actionis impedimenta compedes sunt, adminicula passionis. Agendum tamen nobis aliquid in hoc mundo; agenda utique poenitentia; sed ad passionem haec potius, quam ad actionem uidebitur pertinere. Nihilominus tamen agendum hic nobis aliquid: non quidem de hoc mundo, sed in hoc mundo. Cum enim legatur Adam in loco uoluptatis ab initio positus ut operaretur, quis sanum sapiens, filios eius in loco afflictionis ad feriandum positos arbitretur? Operemur ergo, sed cibum qui non perit: operemur opus salutis nostrae. Operemur in uinea Domini: ut denarium diurnum accipere mereamur. Operemur in sapientia, quae dicit: Qui operantur in me, non peccabunt. Ager est mundus, ait Veritas. Fodiamus in eo; thesaurus absconditus latet, effodiamus eum. Ipsa est enim sapientia, quae trahitur de occultis. Omnes eam quaerimus, omnes concupiscimus eam. [15,2] 2. Sed frustra quaerit qui in lectulo suo quaerit: neque enim in terra suauiter uiuentium inuenitur. Lectulus est, et ibi gigantem quaeris? Tuus est; et ibi speras inuenire eum qui diuersoria semper ignorat? Si quaeritis, inquit, quaerite: conuertimini, et uenile. Quaeris unde? A lectulo tuo. Quaeris unde conuertaris? A uoluntatibus, inquit, tuis auertere. Et si in uoluntatibus meis non inuenio, ubi, inquis, inuenio sapientiam? Vehementer enim eam desiderat anima mea; nec inuenisse sufficiet, si contigerit inuenire, nisi mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem ponam in sinum meum. Merito quidem. Beatus enim homo qui inuenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Quaere ergo dum inueniri potest: et dam prope est, inuoca illam. Vis audire quam prope sit? Prope est uerbum in corde tuo, et in ore tuo : tantum illud recto si quaesieris corde. Erige cor, surge de lectulo tuo, ut non frustra audias admonentem sursum habere cor. Sic enim inuenies corde sapientiam, ore afflues prudentia; sed affluere, non effluere uel euomere cura. [15,3] 3. Nimirum mel inuenisti, si inuenisti sapientiam; tantum ne multum comedas, ne satiatus euomas illud. Sic comede ut semper esurias. Nam ipsa dicit: Qui edunt me, adhuc esurient. Noli multum reputare quod habes; noli satiari, ne euomas, et hoc ipsum quod uideris habere, auferatur a te, quippe qui ante tempus quaerere destitisti. Neque enim dum potest inueniri, dum prope est, ab inquisitione uel inuocatione cessandum est. Aliter quoque sicut qui mel comedit multum, ut ait idem Salomon, non est ei bonum; ita qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Quid tu, Pilate, scorsum interrogas Dominum, ut tibi susurret in aurem quid sit ueritas? Multum est ad te: non dabitur sanctum cani, nec margarita porco. Quaere potius fidei gustum; satietatem intelligentiae interim ne requiras. Merito, fratres, reuerberata acie protinus resiliuit: et, responsum non sustinens, egressus est ad Iudaeos, qui ambulare coeperat in magnis et mirabilibus super se, quid esset ueritas percontatus. [15,4] 4. Quocirca quaeramus sapientiam in corde, et sapientiam quae est ex fide, quemadmodum Apostolus ait: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Sobria siquidem sapientia est in poenitudine peccatorum praeteritorum, in contemptu praesentium commodorum, in desiderio futurorum praemiorum. Inuenisti plane sapientiam, si prioris uitae peccata defleas, si huius saeculi desiderabilia paruipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas. Inuenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt, ut haec quidem amara et omnino fugienda, ista quoque uelut caduca et transitoria contemnenda; illa uero ut perfecta bona totis appetenda desideriis, intimo quodam animi sapore diiudices et discernas. Atque haec quidem sobria est sapientia, et uomitum nescit, ubi et timoris frigus ex recordatione peccatorum, et charitatis feruor ex appetitu diuinarum promissionum, tepiditatem amouet earum, quae nunc sunt, pessimarum occupationum: ut nec euomas sapientiam, nec euomaris ab ea. Sicut enim beatus homo qui inuenit sapientiam: sic etiam beatus uir, uel beatior etiam qui morabitur in sapientia : forte enim hoc ad affluentiam spectat. [15,5] 5. Sane in his tribus ore affluis sapientia uel prudentia, si sit in ore confessio propriae iniquitatis, si gratiarum actio et uox laudis, si etiam sermo aedificationis. Nimirum corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Atque in principio quidem sermonis iustus accusator est sui : nam in medio magnificare Dominum; in tertio quoque (si catenus affluit sapientia) aedificare proximum debet. An uero et in opere affluendum est sapientia? Et maxime. Quaeramus ergo et in opere triplicem affluentiam: nam et olim dictum est a Sapiente quodam, quod sapientia tripliciter describeretur. Itaque, si uos melius non habetis, puto ego, quod ad opus pertinet, copiose satis affluere sapientia, quicunque inter uos continenter, patienter et obedienter conuersatur: tantum ut fidelis obedientia propriam mortificet uoluntatem; humilis continentia carnalem pariter et saecularem amputet uoluptatem; hilaris patientia utramque simul, et corporalem scilicet et mundialem, uiriliter sustineat aduersitatem.