[2,0] SERMO II. De obedientia, patientia et sapientia; seu, de noscendo se ipsum, quod homines sumus. [2,1] Obsecro uos, fratres, per communem salutem, studiose suscipite datam uobis opportunitatem operandae salutis. Obsecro per misericordiam, pro qua tam miserabiles uos facere studuistis, facite ad quod uenistis, ad quod ascendistis de fluminibus Babylonis. Super flumina Babylonis, ait Propheta, illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur tui, Sion. Nulla uobis hic nutriendorum liberorum cura, nulla sollicitudo quomodo placeatis uxoribus: non de nundinis, non de negotiis saecularibus, non de ipso uictu et uestitu necesse est cogitare. Procul a uobis, magna quidem ex parte, diei malitia et sollicitudo uitae. Sic abscondit uos Deus in abscondito tabernaculi sui. Vacate, itaque, dilectissimi, et uidete quoniam ipse est Deus. Verum, ut hoc quandoque possitis, curandum est uobis prius ut uideatis quid estis uos, et, iuxta eiusdem prophetae uocem: Sciant gentes quoniam homines sunt. Huic duplici considerationi tota haec uestra uocatio tribuatur, sicut sanctus orabat: «Deus, nouerim me, nouerim te.» Quomodo enim notus sibi uidetur homo, laboris fugitans et doloris? aut quomodo scit se esse hominem, qui ad id paratus non est ad quod natus? Homo, inquit, nascitur ad laborem. Nam ad dolorem natum se dubitat, qui non natus est in dolore. Sed dolorem parturientis clamor, laborem prolis fletus indicat et uagitus. Quoniam tu laborem et dolorem consideras, ait Propheta. Labor in actionibus, dolor in passionibus est. Proinde qui se nouerat hominem, ad utrumque paratus supplici confessione dicebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Et geminam hanc praeparationem euidentius exprimens, de actione quidem: Paratus sum, ait, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. De passione uero: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. [2,2] Nemo sane in hac misera uita geminam hanc uexationem se euadere glorietur. Nemo quippe ex omnibus filiis Adae sine labore hic uiuit, nemo sine dolore. Est qui declinat aliquos, sed incidit procul dubio in grauiores. In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Non tamen continuo sine labore sunt, aut minime flagellantur. Denique propterea, inquit, tenuit eos superbia. Grauis equidem labor, Operti sunt iniquitate et impietate sua. Grauibus plane flagellis, siquidem non est gaudere impiis, dicit Dominus. Quod enim nec laboris anxietatem nec flagelli sentiunt laesionem, ipsa iam insensibilitas uehementiam indicat passionis. Sudat pauper in opere foris: sed nunquid minus anxie diues intus in ipsa sua cogitatione laborat? Aperit iste os suum in oscitatione; aperit ille in eructatione; et interdum ille grauius fastidio, quam iste inedia cruciatur. Postremo uelint, nolint, non modo homines, sed etiam daemones et faciunt et patiuntur quod prouidentia summa disposuit. [2,3] Caeterum nec leprosa obedientia, nec canina patientia commendatur. Inde est quod non simpliciter petimus ut fiat uoluntas Domini, quam in omnibus et per omnia fieri certissimo constat: uoluntati enim eius quis resistit? sed ut fiat sicut in coelo et in terra. Quam nimirum adiectionem duabus quoque praecedentibus petionibus nihilominus reor aptandam, ut Patrem nostrum qui in coelis est exoremus, quatenus et nomen eius sanctificetur, et regnum eius adueniat, et uoluntas fiat. Haec omnia sicut in coelo, sic et in terra. Alioquin ubi non sanctificatur nomen eius? ubi iam regnum eius non uenit, quando in nomine Iesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum? Scio te quia es Sanctus Dei, ait etiam ipse malignus. At longe aliter et dissimili prorsus affectione nomen istud sanctificatur in coelis, ubi tam inenarrabili iucunditate clamatur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. Sic et regnat non in terra solum, uerum etiam in gehenna, imperium habens uitae et mortis. Sed omnino dissimiliter regnat in his qui inuiti seruiunt, et qui uoluntarie famulantur. [2,4] Bonus cibus obedientia, de qua nimirum et ipse Dominus ait: Meus cibus est ut faciam uoluntatem Patris mei. Et Propheta: Labores, ait, manum tuarum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Bonus cibus patientia pauperum, quae non peribit in finem, panis lacrymarum, panis doloris. Verumtamen utrique necessarium est condimentum, sine quo uterque insipidus non modo non reficiat, sed gustatus afferat mortem. Durissimus equidem cibus uterque, fratres, et, nisi aliquod tertium saporabile apponatur, utique mors in olla. Quid uero tam saporabile quam sapientia? Nempe lignum uitae est, quod et ipsas aquas Marath per Moysen dulcorauit. Farinula est, quae pulmentum prophetarum per Elisaeum saporauit. Ignis est, qui semper ardere praecipitur in altari. Oleum est, ob cuius inopiam uirginibus fatuis ostium clauditur nuptiarum. Sal est, quod nulli sacrificio deesse iubetur. Inde est quod insulsos homines dicimus, quos intelligi uolumus minime sapientes. Et Dominus sal in nobis habere praecipit. Apostolus quoque omnem nostrum sermonem sale monet esse conditum. [2,5] Puto tamen hanc ipsam, quam obedientiae et patientiae tertiam addi uolumus, sapientiam nihilominus triplicem inueniri, ut nostrum hoc condimentum uelut tribus quibusdam herbis conficiatur. Opus est enim ut iustitia sit in intentione, hilaritas in operatione, humilitas in reputatione. Insipida namque Deo et insulsa quodam modo nostra obedientia, seu etiam patientia est, nisi omnium quae uel agimus, uel patimur, ipse sit causa; quia et quidquid facimus, iubemur facere in gloriam Dei; et non si quid patimur, sed si quid propter iustitiam patimur, beati. Oportet autem pusillanimitatem quoque et tristitiam in omnibus quae agenda sunt uel toleranda caueri; quia hilarem datorem diligit Deus. Denique hilaritas ipsa et deuota uoluntas ad eam quam supra diximus praeparationem specialiter noscitur pertinere. Porro elationem super omnia fugere necesse est. Quisquis enim altum sapit, et opus eius, et patientia uanum sapit; nec grauior ullus sapor, aut magis contrarius est ueritati. Videsne quam sit utile homini scire se hominem, ut proinde sit paratus ad mandatorum obedientiam, et tolerantiam flagellorum: ac deinceps studeat ut, qui nec laborem interim potest effugere nec dolorem, sic saltem laboret et doleat ut haec sibi in cibos transeant salutares? Siquidem melior est obedientia quam uictimae; et: Melior est patiens uiro forti. Inobedientia est causa mortis: omnes experimur, omnes morimur propter eam. Impatientia, animae perditio est, dicente Domino: In patientia uestra possidebitis animas uestras. Nihilominus autem sapientia quoque, quam diximus, necessaria est ad salutem. Siquidem non solum propter inobedientiam quibus obedientia defuit, aut propter impatientiam qui patientia caruerunt; sed et qui non habuerunt sapientiam, propter suam insipientiam perierunt [2,6] Et haec quidem ut sciant homines quoniam homines sunt, actionibus iam et passionibus deputati; erat quando in actione et meditatione positus erat homo, sine passione habens actionem, habens etiam sine labore meditationem. Dico autem quando positus est in paradisum, ut operaretur et custodiret. Verum hinc quoque si non caderet, erat aliquando promouendus, ut sola iam frueretur contemplatione: sicut et ex hoc inferiori gradu, quem modo tenet, nisi resurgere satagat, in infimum est quandoque casurus: uidelicet ut in sola iam passione uersetur, quod nec opus nec ratio, sed tantum passio apud inferos sit. Felix quidem cuius animam corpus non aggrauabat, quia nec corrumpebatur. Sed longe felicior, si ad hoc peruenisset, ut minoratus actu, plenius perfectusque perciperet sapientiam, gratis diligens corpus, tanquam in nullo indigens corpore. Esset enim hic pulcherrimus ordo, et erit adhuc quando erit. Neque enim aliquatenus desperandum, ut uidelicet sicut anima Deo, sic animae caro dicere uideretur: Quoniam bonorum meorum non eges; Adimplebis me laetitia, ait, cum uultu tuo. Inde plenitudo, inde satietas, cum apparuerit gloria tua. Nam quod de corporum reformatione, et conformatione claritati corporis eius exspectamus, ex abundanti quodam modo et mensurae supereffluentia erit: ut feliciter quidem in ipsius glorificatione, sed non principaliter gaudeamus. Uxor, inquit, tua, sicut uitis abundans, in lateribus domus tuae. Honorabitur caro, sed iuxta mensuram suam, non in medio domus habitans, sed seorsum; nec in facile nobis, sed in latere constituta. Filii tui, sicut nouellae oliuarum, in circuitu mensae tuae. Nimirum opera etiam ipsa non deerunt, sed quae nunc fiunt, non quae fient tunc; sicut scriptum est: Opera enim illorum sequuntur illos. Verum etsi gratulemur et agamus gratias Deo super his quae ipsius adiutorio gessimus, non primum tamen eis locum dabimus, sed in circuitu locabuntur. [2,7] Nunc uero in regione corporum habitantes, corporibus sumus obnoxii: et ex quo dissipauerunt legem parentes nostri, non modo faciendi tempus est, sed etiam patiendi, et omnium nostrum amplius labor et dolor. Durus equidem cibus est hordeaceus panis; sed offenso rege, pulsus palatio miles quamlibet delicatus, ad unum forte quem solum habet seruulum diuertere opus habebit: ibi fouere latebras, et insolita capere prandia apud eum; regales delicias pultibus rusticanis, ac nobiles stratus sterquilinio mutare seruuli, iuxta illud propheticae lamentationis: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Ibique hoc maxime propheta deplorat, oblitas propriae conditionis ingenuas creaturas tantam dissimulare miseriam: nec modo non reputare quod tolerant, sed tanquam bona magna complecti, quae paulo minus extrema sunt mala. Propterea siquidem et de se ipso ait: Ego uir uidens paupertatem meam in uirga indignationis eius. [2,8] Gemamus nos sub hoc onere, fratres, et praesentes deploremus aerumnas. Frequenter quisque nostrum in uocem piae querimoniae erumpat, et clamet: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Studeamus etiam furari aliquando nosmetipsos; et a pessimis occupationibus istis subripere uel ad horam: iaculari animos, uibrare corda in id quod suum est, et quod quanto naturalius, tanto suauius est. Hoc enim est quod dicitur: Vacate, et uidete quoniam ego sum Deus. Neque enim est oculorum uisio ista, sed cordium, cum Dominus dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Proprium hoc cordis bonum; nec seruili ad hoc indiget instrumento. Proprius enim animae cibus est, de quo Propheta: Aruit, inquit, cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Sane quod dicimus: Dictu facilius nihil est; in comparatione dicimus operum, quod longe sit uolubilior lingua, quam dextera, et leuius haec ad uerbum, quam ad actum illa moueatur. Alioquin et dictu et actu cogitatus facilior est, quod in eo quidem suo ipsius ore loquatur anima, suis uideat oculis, suis manibus operetur. Quamuis et hic interdum laborare eam necesse est etiam in gemitu suo, et intra proprium quoque cubile compungi. Siquidem usque adeo uita nostra inferno appropinquauit, qui solius utique passionis est locus, ut et actionem passio, imo et ipsam quoque cogitationem actio et passio pariter occuparint. Nonne enim nobis quodam modo passiuae sunt actiones, et in cogitationibus etiam dolor et labor? Heu uitula Ephraim docta diligere trituram, assueta iugo, ignara quietis! quando ueniam et apparebo ante faciem Dei? Quando cessabunt haec omnia, et iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor neque labor ullus? Quando inebriabit animam ubertas domus Dei, et torrens ille indeficiens uoluptatis diuinae? Quando totam sibi eam serenissimi contemplatio luminis uindicabit? Filioli, concupiscamus in atria Domini; crebro suspiremus illuc. Patria nostra ipsa est, odoremus saltem et a longe salutemus eam. Amen.