[1,0] SERMONES DE DIVERSIS. SERMO I. De fallacia et breuitate uitae praesentis. [1,1] Vera omnino sententia, fratres, quoniam tentatio est uita hominis super terram): siquidem fallax est, nec simpliciter fallere consueuit. Ut enim multipliciter illudat hominibus, mutat faciem, mutat uocem: modo ait, modo negat, nec erubescit: de ipsa quantitate sua diuersis diuersa loquitur, imo et eidem diuerso tempore contraria quoque suggerit et aduersa. Modo enim se breuem esse causatur, modo simulat longiorem. Cum peccare delectat adhuc, gemit altius pro breuitate sua. Nec breuitas falsa, sed gemitus fallax, quod id memoret cum moerore, unde magis oportuerat gratulari. Siquidem bonum est ei, si sic agere perseuerat, ut flagitiis eius, quibus uoluntas modum non ponit, uel necessitas finem ponat. Expedit ei qui semper moritur, ut corpore citius moriatur: magis autem ei bonum erat, si natus non fuisset homo ille. Et ipsa denique uitae memoria breuioris remedium magis quam incentiuum debuerat esse peccati, sicut scriptum est: Memorare nouissima tua, et in aeternum non peccabis. Quod si usque adeo regnat in te peccatum, imo usque adeo delectat te seruire peccato, ut doleas tibi modicum tempus esse quo seruias ei, sed eousque latam diligis uiam, ut omnimodis optes, si posses, eam etiam facere longam; uelis, nolis, non longe est finis eius; sed tu, fateor, longe es a regno Dei, et firmissimum pepigisse uideris cum morte foedus, pactum cum inferno. [1,2] Errauerunt, ait Propheta, in solitudine, in inaquoso: uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt. Solitudo haec superborum est, quia solos sese reputant, solos appetunt reputari. Litteratus est; odit socium. Astutus in negotiis saecularibus neminem uellet sibi similem inueniri. Pecuniosus est; si ditescere uiderit alterum, cruciatur. Fortis est aut formosus; da ei parem, et contabescit. Solitarius est, sed erroneus. Errat in solitudine sua: non enim solus habitare poterit super terram. Nec mirum quod solitudini huic inaquosum additur; ut dicatur, in solitudine, in inaquoso. Sicut enim in solitudinibus aquae deesse solent, et loca deserta sterilia quoque et arida esse consueuerunt, sic superbiam impoenitentia comitatur. Elatum enim cor, durum et expers est pietatis, ignarum compunctionis, siccum ab omni rore gratiae spiritualis; quia superbis Deus resistit, humilibus uero dat gratiam. Qui emittit fontes in conuallibus, inter medium montium, ait Propheta, pertransibunt aquae. Hinc est quod de se ipso miserabiliter conquerens ait: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Siquidem aquae inopia non modo aridum, sed et sordidum facit, dum non est quo laueris: et humanum cor lacrymas nesciens, non modo durum, sed et impurum esse necesse est. Lauabo, ait, per singulas noctes lectum meum, ut conscientiae maculas diluam. Lacrymis meis stratum meum rigabo, ne in me quoque fiat quod scriptum est de semine quod cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. [1,3] Errauerunt in solitudine, in inaquoso: uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt. Errauerunt plane in inuio, et non in uia. Neque enim uia est lata uia. Rectitudo quippe ad uiam, latitudo ad planitiem magis quam ad uiam pertinet. Solitudo in uia lata est uia: et ubi nulla est uia, totum est uia. Sic est uita exposita uitiis, latissimos habens hinc inde terminos, quia nullos terminos habens. Nec uita sane dicenda est, qua nimirum soli uiuitur morti, Apostolo teste, qui ait: Quia si secundum carnem uiueritis, moriemini. Sic nec circuitus uia, et tamen impiorum est uia, sicut scriptum est. In circuitu impii ambulant. Ipsa est spatiosa uia, cuius latitudinis spatium nullis clauditur metis, ubi nec lex est, nec praeuaricatio. Huiusmodi ergo filiis diffidentiae, qui totos sese corporeis uoluptatibus et propriis uoluntatibus tradiderunt, fiducialiter fallax uita breuem sese esse fatetur, ut carnaliter doleant, quod instar principis sui modicum tempus se habere cognoscant, atque eo uehementius ad omne flagitium inardescant, sicut quidam dicere referuntur: Non nos praetereat flos temporis, coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, nullum sit expers luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors nostra. Et manifestius: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Verum id quidem, respondebit eis cras iniustitia sua: nec manentem hic ciuitatem habent uel ipsi, qui uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt. Sed quod eo peccare festinant, prorsus insaniunt. Sane eisdem ipsis, si quando forte imminentis sibi mortis coeperint horrere memoriam, et terribilem exspectationem iudicii contremiscere, continuo uitae huius fallacia longam se esse mentitur: ut quam paulo ante breuem esse dolebant peccato uitam, nunc eamdem repente inueniant usque adeo prolongatam, ut secure se posse putent non modicam adhuc partem consumere 0539B in peccatis, quod reliqua longa sit, et sufficiat ad agendam poenitentiam pro peccatis. Caeterum sicut prioribus, nisi resipuerint, timor quem timent eueniet, imo grauius quam quod uerentur accidet eis, ut non modo flagitiorum tempus uelociter transeat, sed et succedat tempus, aut magis aeternitas suppliciorum; ita et his, cum dixerint, Pax et securitas, repentinus superueniet interitus, ut non possint nec dimidiare dies quibus sese somniant adhuc esse uicturos, non illam, quam sibi interim pollicentur, dimidiationem explere dierum. [1,4] Vobis, fratres, nec ab inani tristitia uerae breuitatis, nec a fallaci consolatione simulatae longitudinis timeo, quod certissime iam coeperitis ire in ciuitatem habitationis, nec ambuletis in inuio, sed in uia. Vereor autem ne uobis quoque, sed aliter, uita ipsa simulatione longitudinis illudere uelit, non consolationem hinc afferens, sed magis inferens desolationem. Vereor, inquam, ne longiorem sibi uitam superesse quis reputans, et grandem sibi restare autumans uiam, obruatur a pusillanimitate spiritus, et labores tantos et tam diuturnos sustinere posse desperet. Quasi uero non secundum multitudinem dolorum suorum in corde suo, consolationes diuinae laetificent animas electorum. Et nunc quidem secundum multitudinem dolorum, dum adhuc quasi ad mensuram dantur. Caeterum post haec delectationes, non iam consolationes in dextera eius usque in finem. Concupiscamus illam dexteram, fratres, quae totos amplexabitur nos; suspiremus ad delectationes illas, ut, sicut breue est omnino tempus, etiam pauci uideantur nobis dies prae amoris magnitudine. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Iucunda promissio, et uotis omnibus amplectenda. Non enim astabimus quasi inanes et uacui spectatores, nec gloria illa quasi extrinsecus reuelabitur nobis, sed in nobis. Videbimus enim Deum facie ad faciem, sed non extra nos; quia in nobis erit, utique omnia in omnibus. Nimirum plena erit gloria illa etiam omnis terra: quanto magis anima ipsa replebitur? Replebimur, inquit, in bonis domus tuae. Et quid dico, quod non aderit nobis gloria, sed inerit? Nunc quoque in nobis est, sed tunc reuelabitur. Nunc enim filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. [1,5] Fratres mei, si non accepimus spiritum huius mundi, sed spiritum qui ex Deo est, sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ego enim dico quoniam omnia. Et, si mihi non creditis, Apostolo credite. Qui proprio, ait, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia etiam cum illo nobis donauit? Haec nempe potestas filiorum Dei, quam dedit his qui receperunt eum. Haec gloria cuiusque fidelis, gloria quasi adoptati a Patre, per eum utique cuius gloriam uidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Audi denique 0540B potestatem: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti. [1,6] Sed adhuc multa, inquies, grauiter inquietant, multa euidentius aduersantur. Et miror quomodo omnia data memores, quibus fere nulla famulantur ad uotum. Seruire nobis uidentur aliqua, sed cum labore nostro, nec nisi prius seruierimus eis. Iumenta ipsa, nisi fuerint a nobis nutrita, nisi domita, nisi fuerint pabulo sustentata, non adiuuant. Terra ipsa, quae debuerat nobis esse germanior, non sine sudore uultus nostri panem nobis ministrat: imo et cum coluerimus eam, spinas et tribulos germinat nobis. Et caetera omnia denique, si diligenter consideremus, seruitium a nobis magis exigunt, quam exhibent nobis: ut ea interim sileam quae sunt parata nocere, ut est ignis ad exurendum, aqua ad submergendum, ferae ad lacerandum. Et haec quidem ita se habent; sed tamen non mentitur Apostolus etiam alio loco manifestius asseuerans scire se Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt sancti. Verumtamen solerter attende quod non ad libitum famulari, sed cooperari dicit ad bonum. Neque enim ad uoluntatem seruiunt, sed ad utilitatem; non ad uoluptatem, sed ad salutem; non ad uotum, sed ad commodum nostrum. Usque adeo siquidem in hunc modum omnia nobis cooperantur in bonum, ut inter haec omnia etiam ea quae nihil sunt numerentur, molestia, morbus, et ipsa mors, etiam et peccatum; quae quidem constat naturas non esse, sed naturae corruptiones. An uero ei peccata ipsa non cooperantur in bonum, qui ex eis humilior, feruentior, sollicitior, timoratior et cautior inuenitur? [1,7] Hae sunt ergo primitiae spiritus, hae primitiae regni, haec gloriae praelibatio, hoc potestatis initium, et arrha quaedam paternae haereditatis. Caeterum cum uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est, ut ad uotum deinceps omnia disponantur, quod indissolubili uinculo copulata sibi utile et iucundum, separari ultra non possint. Hoc nempe erit illud aeternum gloriae pondus, de quo identidem ait Apotolus: Momentaneum, inquit, hoc et leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. I, perge ergo murmurare, et dicere: Longum est, graue est, non possum tam immania et tam diuturna portare! Apostolus momentaneum et leue perhibet esse quod tolerat. Et certe necdum a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepisti; necdum nocte ac die in profundo maris fuisti, necdum plus omnibus laborasti; postremo, necdum usque ad sanguinem restitisti. Vide ergo quam non sunt condignae ad gloriam passiones. Quod tribulationis est, momentaneum est et leue: quod gloriae, aeternum est, et pondus etiam supra modum in sublimitate. Quid in incertum tibi dies et annos numeras? Transit hora, transit et poena; nec accedunt sibi, sed cedunt potius et succedunt. Non sic gloria, non sic remuneratio, non sic merces ipsa laboris. Nescit uicissitudinem, nescit finem, manet tota simul, et manet in aeternum. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Sufficit enim nunc cuique diei malitia sua, nec laborem suum potest reseruare sequenti; sed omnium merces laborum in una illa die reddetur, cui altera non succedet. Reposita est mihi corona iustitiae, ait Apostolus, quam reddet mihi, non in illis, sed in illum diem iustus Iudex. Melior est enim dies una in atriis illis super millia, Guttatim poena bibitur, liquando sumitur, per minutias transit: nam in remuneratione torrens est uoluptatis, et fluminis impetus, torrens inundans laetitiae, flumen gloriae, et flumen pacis. Flumen plane est, sed quod affluat, non quod fluat uel effluat. Flumen uocatur, non quod transeat uel pertranseat, sed quod abundet. [1,8] Aeternum, inquit, gloriae pondus. Non enim nobis gloriosa uestis, non gloriosa domus, sed ipsa gloria promittitur. Si quid uero illorum aut similium aliquando dicitur, figura est. Nam in ueritate iustorum exspectatio non aliquid laetum, sed ipsa laetitia est. Gaudent in cibis, gaudent in pompis, gaudent in diuitiis, gaudent et in uitiis homines; sed luctus extrema occupat eiusmodi gaudiorum, quod gaudium in materia conuertibili mutari necesse sit re mutata. Accenditur cereus: non purum lumen est, sed lucerna; siquidem ignis ipse propria fomenta consumit, nec nisi ipsa consumptione fouetur. Porro deficiente materia etiam ipse deficiet, et ubi illam uideris prorsus exustam, hunc quoque nihilominus exstinctum esse reperies. Sicut ergo flammae illius nouissima fumus occupat et caligo, sic laetitia laetae rei in tristitiam commutatur. Nobis autem non fauum mellis, sed purissimum et liquidissimum mel reposuit Deus; ipsam plane laetitiam, uitam, gloriam, pacem, uoluptatem, amoenitatem, felicitatem, iucunditatem et exsultationem thesaurizauit nobis Dominus Deus noster: et haec omnia unum, ut sit participatio Ierusalem in idipsum. Et hoc unum et idipsum nonnisi ipse, sicut supra meminimus, dicente Apostolo quoniam erit Deus omnia in omnibus. Haec merces nostra, haec corona nostra, hoc brauium nostrum: ad quod utinam sic curramus, ut comprehendamus! Fratres, nunquam prudens agricola seminandi opportunitatem reputat longiorem, qui futurae messis desiderat ubertatem. Vestri autem dies, non minus utique quam capilli, omnes numerati sunt; et sicut pilus de corpore, sic et momentum de tempore non peribit. Habentes ergo talem promissionem, charissimi, non deficiamus aut fatigemur aliquando: nec graue causemur onus Christi, quod teste ipso leue est; uel iugum, quod reuera suaue est: sed ad omne quod uidemur portare pondus diei, aeternum gloriae pondus cogitemus. Ad quam nos sua miseratione perducat uirtutum Dominus et rex gloriae; cui interim deuota humilitate clamemus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.