[190,0] EPISTOLA CXC. S. BERNARDI ABBATIS CONTRA QUAEDAM CAPITULA ERRORUM ABAELARDI SEU TRACTATUS AD INNOCENTIUM II PONTIFICEM. PRAEFATIO. Amantissimo patri domino INNOCENTIO summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis uocatus abbas, modicum id quod est. Oportet ad uestrum referri apostolatum pericula quaeque et scandala emergentia in regno Dei, ea praesertim quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Haec quippe huius praerogatiua Sedis. Cui enim alteri aliquando dictum est: Ego pro te rogaui, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo quod sequitur, a Petri successore exigitur: Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Id quidem modo necessarium. Tempus est ut uestrum agnoscatis, Pater amantissime, principatum; probetis zelum, ministerium honoretis. In eo plane Petri impletis uicem, cuius tenetis et sedem, si uestra admonitione corda in fide fluctuantia confirmatis, si uestra auctoritate conteritis fidei corruptores. [190,1] CAPUT PRIMUM. Impia Abaelardi de sancta Trinitate dogmata recenset, et explodit. 1. Habemus in Francia nouum de ueteri magistro theologum, qui ab ineunte aetate sua in arte dialectica lusit, et nunc in Scripturis sanctis insanit. Olim damnata et sopita dogmata, tam sua uidelicet, quam aliena, suscitare conatur, insuper et noua addit. Qui dum omnium quae sunt in coelo sursum, et quae in terra deorsum, nihil, praeter solum Nescio, nescire dignatur; ponit in coelum os suum, et scrutatur alta Dei, rediensque ad nos refert uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui et dum paratus est de omnibus reddere rationem, etiam quae sunt supra rationem, et contra rationem praesumit, et contra fidem. Quid enim magis contra rationem, quam ratione rationem conari transcendere? Et quid magis contra fidem, quam credere nolle, quidquid non possit ratione attingere? Denique exponere uolens illud Sapientis, "Qui credit cito, leuis est corde". «Cito credere est,» inquit, «adhibere fidem ante rationem:» cum hoc Salomon non de fide in Deum, sed de mutua inter nos credulitate loquatur. Nam illam quae in Deum est fidem beatus papa Gregorius negat plane habere meritum, si ei humana ratio praebeat experimentum: laudat autem Apostolos, quod ad unius iussionis uocem secuti sunt Redemptorem. Scit nimirum pro laude dictum, In auditu auris obediuit mihi; increpatos e regione discipulos, quod tardius credidissent. Denique laudatur Maria, quod rationem fide praeuenit; et punitur Zacharias quod fidem ratione tentauit; et rursum Abraham commendatur qui contra spem, in spem credidit. 2. At contra theologus noster: «Quid,» inquit, «ad doctrinam loqui proficit, si quod docere uolumus, exponi non potest, ut intelligatur?» Et sic promittens intellectum auditoribus suis, in his etiam quae sublimiora et sacratiora profundo illo sinu sacrae fidei continentur, ponit in Trinitate gradus, in maiestate modos, numeros in aeternitate. Denique constituit «Deum Patrem plenam esse potentiam, Filium quamdam potentiam, Spiritum sanctum nullam potentiam: atque hoc esse Filium ad Patrem, quod quamdam potentiam ad potentiam, quod speciem ad genus, quod materiatum ad materiam, quod hominem ad animal, quod aereum sigillum ad aes.» Nonne plus quam Arius hic? Quis haec ferat? quis non claudat aures ad uoces sacrilegas? quis non horreat profanas nouitates et uocum, et sensuum? Dicit etiam «Spiritum sanctum procedere quidem ex Patre et Filio, sed minime de Patris esse Filiiue substantia. Unde ergo? an forte ex nihilo, sicut et uniuersa quae facta sunt? Nam et ipsa ex Deo esse non diffitetur Apostolus, nec ueretur dicere: Ex quo omnia. Quid igitur? dicemus ex Patre et Filio Spiritum sanctum non alio prorsus procedere modo, quam omnia, id est non essentialiter, sed creabiliter; ac perinde creatum sicut et omnia? aut numquid tertium inueniet sibi modum, quo eum ex Patre Filioque producat, homo qui noua semper inquirit, et quae non inuenit fingit, affirmans ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt? «At si esset,» inquit, «de substantia Patris, profecto genitus esset, et duos Pater filios haberet.» Quasi uero omne quod de substantia aliqua est, continuo ipsum a quo est habeat genitorem. Num uero pediculi, aut lendes, aut phlegmata, uel filii carnis sunt, uel non sunt de substantia carnis? aut uermes de ligno putrido prodeuntes, aliunde quam de ligni substantia sunt, qui tamen filii ligni non sunt? Sed et tineae de substantia pannorum substantiam habent, generationem non habent: et multa in hunc modum. 3. Miror autem hominem acutum et sciolum, ut quidem ipse sibi uidetur, quomodo cum Spiritum sanctum fateatur Patri et Filio consubstantialem, neget tamen ex Patris Filiique prodire substantia. Nisi forte illos ex ipsius procedere uelit: quod quidem inauditum est, et nefandum. Si autem nec is de illorum, nec illi de huius substantia sunt; ubi, quaeso, consubstantialitas? Aut ergo fateatur cum Ecclesia, Spiritum sanctum de substantia illorum esse, a quibus non negat procedere; aut certe cum Ario consubstantialitatem deneget, et praedicet aperte creationem. Deinde si Filius de substantia Patris est, Spiritus sanctus non est: differant necesse est a se inuicem, non solum quia Spiritus sanctus genitus non est, quod Filius est; sed etiam quod Filius de substantia Patris est, quod Spiritus sanctus non est. Quam quidem posteriorem differentiam Catholica huc usque nesciuit. Si eam admittimus, ubi Trinitas, ubi Unitas? Siquidem Spiritu sancto Filioque noua a se differentiarum numerositate distantibus, unitas dissipatur: praesertim cum substantialem esse pateat differentiam, quam iste conatur inducere. Porro autem Spiritu sancto a Patris Filiique substantia recedente, non Trinitas remanet, sed dualitas. Neque enim dignum est in Trinitate admitti personam, quae nil habeat in substantia commune cum reliquis. Desinat ergo Spiritus sancti processionem a Patris Filiique substantia separare; ne duplici impietate numerum et Trinitati minuat, et tribuat Unitati: quod utrumque fides abnuit christiana. Et ne de re tanta solis uidear humanis inniti rationibus, legat epistolam Hieronymi ad Auitum: et certe uidebit inter caeteras quas redarguit Origenis blasphemias, etiam hoc cum detestantem quod dixerit, Spiritum sanctum de substantia Patris non esse. Beatus Athanasius in libro de unita Trinitate ita loquitur: «Solum Deum ubi memoratus sum, non solam personam Patris indicaui: quia Filium et Spiritum sanctum de hac ipsa sola substantia Patris esse non abnegaui.» Hoc Athanasius. [190,2] CAPUT II. In Trinitate non esse admittendam ullam disparitatem, sed omnimodam aequalitatem. 4. Videt Sanctitas uestra, quomodo isto non disputante, sed dementante, et Trinitas non cohaeret, et Unitas pendet; nec istud sane absque iniuria maiestatis. Quidquid namque illud est quod Deus sit, id sine dubio est, quo non possit maius aliquid cogitari. Si ergo in hac unica et summa maiestate iuxta considerationem personarum uel parum aliquid claudicare recipimus, dum quod uni plus datur, alteri minuitur; minus profecto est totum ab eo, quo nihil maius ualeat cogitari. Maius enim sine dubio est quod totum maximum est, quam quod ex parte. Ille uero digne pro sua possibilitate diuinam aestimat magnificentiam, qui nil in ea cogitat dispar, ubi est totum summum; nil distans, ubi totum est unum; nil hians, ubi totum est integrum; nil denique imperfectum uel egens, ubi totum est totum. Totum nempe est Pater, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus; totum Filius, quod ipse et Pater et Spiritus sanctus; totum Spiritus sanctus, quod et ipse et Pater et Filius. Et totum, unum est totum, nec superabundans in tribus, nec imminutum in singulis. Nec enim uerum summumque bonum, quod sunt, inter se particulariter diuidunt: quoniam nec participaliter id possident, sed hoc ipsum essentialiter sunt. Nam quod alter ex altero, uel alter ad alterum ueracissime dicitur, personarum sane designatio est, non unitatis diuisio. Licet namque in hac ineffabili et incomprehensibili Deitatis essentia, alter et alter (id quidem requirentibus proprietatibus personarum) sobrie catholiceque dicatur; non tamen ibi est alterum, et alterum, sed simplex unum: ut nec praeiudicium faciat Unitati Trinitatis confessio; nec proprietatum sit exclusio, uera assertio Unitatis. Tam longe proinde fiat a sensibus nostris, quam est et a regula ueritatis exsecranda illa de genere et specie non similitudo, sed dissimilitudo; et nihilominus illa de aere aereoque sigillo: quoniam cum genus quidem et species, quod ad se inuicem sunt, alterum superius, altera inferior sit, Deus autem unus sit; nunquam bene profecto conueniet tantae aequalitati, et tantae disparitati. Et rursum de aere, et quodam aere, quod est aereum sigillum, quoniam quod inde in eamdem usurpatur similitudinis rationem, simile est huic, idem iudicium. Cum enim species, ut dixi, minor sit et inferior genere, absit ut hanc in Patre et Filio diuersitatem cogitemus; absit ut huic acquiescamus dicenti, hoc esse Filium ad Patrem, quod speciem ad genus, quod hominem ad animal, quod aereum sigillum ad aes, quod aliquam potentiam ad potentiam. Sunt quippe cuncta haec, mutua suae connexione naturae, ad se inuicem superiora et inferiora: et ob hoc nulla prorsus admittenda similitudo ex his ad illud, ubi nihil est inaequale, nihil dissimile. Videtis de quanta uel imperitia, uel impietate descendat harum adinuentio similitudinum. [190,3] CAPUT III. Absurdum dogma Abaelardi, nomina absoluta et essentialia uni personae proprie et specialiter attribuentis, oppugnat. 5. Adhuc aduertite clarius quid sentiat, doceat, scribat. Dicit proprie et specialiter ad Patrem potentiam, ad Filium sapientiam pertinere: quod quidem falsum. Nam et Pater sapientia, et Filius potentia uerissime sunt, sanissimeque dicuntur: et quod est commune amborum, non erit proprium singulorum. Alia illa sunt profecto uocabula, quae non ad seipsos dicuntur, sed ad alterutrum: et ideo est cuique suum, et non commune cum altero. Nam qui Pater est, Filius non est; et qui Filius est, Pater non est: quoniam non quod ad se, sed quod ad Filium Pater est, Patris nomine designatur; et item nomine Filii, non quod ad se Filius, sed quod est ad Patrem, exprimitur. Non sic potentia, non sic sapientia, neque alia multa, quae ad se dicuntur: et Pater et Filius non singulariter, alter respectu alterius. «Non,» inquit, «sed ad proprietatem personae Patris proprie uel specialiter inuenimus omnipotentiam attinere, quod non solum cum caeteris duabus personis aeque omnia efficere potest, uerum etiam ipse solus a se, non ab alio existere habet: et sicut habet ex se existere, ita etiam ex se habet posse.» O alterum Aristotelem! An non eadem ratione, si hoc ratio esset, et sapientia et benignitas proprie pertinerent ad Patrem: cum et sapere, et benignum esse, aeque a se Pater, et non ab alio habeat, quemadmodum et esse, et posse? Quod si non abnuit (nec enim de ratione potest), quid, quaeso, facturus est de illa nobili sua partitione, in qua ut Patri potentiam, sic Filio sapientiam, sic Spiritui sancto benignitatem proprie ac specialiter assignauit? Non enim una et eadem res proprie poterit conuenire duobus, hoc est, ut cuique propria sit. Eligat quod uult: aut det sapientiam Filio, et tollat eam Patri; aut Patri tribuat, et auferat Filio; et rursum benignitatem aut Spiritui sancto sine Patre, aut Patri sine Spiritu sancto assignet: aut certe desinat nomina communia propria facere, et Patri, quoniam a seipso habet potentiam, non ideo tamen audeat concedere propriam: ne et benignitatem simul et sapientiam, quas a se nihilo minus habet, identidem proprias ipsi sua ratione assignare cogatur. 6. Sed exspectemus adhuc, et uideamus, quam theorice noster theologus inuisibilia Dei contempletur. Dicit, ut dixi, proprie omnipotentiam pertinere ad Patrem; atque hanc, ut sit integra et perfecta, in gerendo et discernendo constituit. Porro Filio, ut iam dictum est, assignat sapientiam, ipsamque non simpliciter quidem potentiam, sed quamdam in Deo potentiam esse definit, id est potentiam tantum discernendi. Forte timet iniuriam facere Patri, si tantum tribuat Filio, quantum et ipsi: et cui non audet potentiam dare integram, concedit dimidiam. Et quod dicit, manifestis declarat exemplis, asserens potentiam discernendi, quae est Filius, ita quamdam esse potentiam, quemadmodum homo quoddam est animal, et sigillum aereum quoddam est aes: atque hoc esse potentiam discernendi, ad gerendi discernendique potentiam, id est Filium ad Patrem, quod homo ad animal est, quod aereum sigillum ad aes. «Sicut enim,» inquit, «ex eo quod est aereum sigillum, exigit necessario ut aes sit; et ex eo quod est homo, ut animal sit, sed non e conuerso: ita diuina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit diuina potentia, sed non e conuerso.» Quid igitur? uis ut iuxta tuam similitudinem, ad instar praecedentium, etiam ex hoc quod Filius est, exigat ut Pater sit; hoc est, ut qui Filius est, Pater sit, quanquam non e conuerso! Si hoc dicis, haereticus es: si non dicis, uacat similitudo. 7. Ad quid enim tibi ipsam tanto circuitu de longe positis rebus, et minus conuenientibus emendicas, tanto labore colligis, tanta inculcas inani multiplicitate uerborum, tantis effers laudibus, si non facit ad quod adducitur, ut uidelicet membra ad membra congruis proportionibus reducantur! Nonne hoc opus, hic labor est, ut per ipsam nos doceas eam, quae est inter Patrem et Filium, habitudinem! Tenemus autem te docente ad hominis positionem poni animal, sed non e conuerso secundum regulam dialecticae tuae: qua non quidem posito genere ponitur species, sed posita specie ponitur genus. Cum ergo Patrem ad genus, Filium ad speciem referas; non id ratio similitudinis postulat, ut similiter posito Filio, Patrem poni ostendas, et non conuerti? ut quomodo qui homo est, necessario animal est, sed non conuertitur; ita quoque qui Filius est necessario Pater sit, et aeque non conuertatur. Sed contradicit tibi in hoc catholica fides, quae profecto utrumque recusat, tam Patrem uidelicet esse qui Filius est, quam esse Filium qui Pater est. Nam alius procul dubio Pater, atque alius Filius: quamuis non aliud Pater, quam Filius. Nam per Alius et Aliud, nouit pietas fidei caute inter personarum proprietates et indiuiduam essentiae unitatem discernere; et medium iter tenens, regia incedere uia: ut nec declinet ad dexteram, confundendo personas; nec respiciat ad sinistram, substantiam diuidendo. Quod si per simplex esse dicas uere consequi ut si Filius est, necessario Pater sit; nil te iuuat, cum ratio relationis necessario exigat, ut conuertatur, et eadem ueritas comitetur conuersam: quod non congruit adductae de genere et specie, uel de aere, aereoque sigillo similitudini. Neque enim, sicut per simplex esse duntaxat uerissime dicitur. Si Pater est, Filius est; et si Filius est, Pater est: ita etiam possumus inter hominem et animal, siue inter aereum sigillum et aes, in ueritate conuertibilem texere consequentiam. Nam etsi uerum sit dicere, Si homo est, animal est: non tamen uera est conuersa, qua dicitur, Si animal est, homo est. Et item si sigillum aereum est, necessario sequitur 649 ut aes sit; non tamen si aes sit, necessario sequitur ut sigillum aereum sit. Sed iam pergamus ad reliqua. 8. En iuxta istum habemus omnipotentiam in Patre, quamdam potentiam in Filio: dicat nobis etiam de Spiritu sancto quid sentiat. «Benignitas ipsa,» inquit, «quae hoc nomine quod est Spiritus sanctus demonstratur, non est in Deo potentia, siue sapientia.» Videbam. Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo. Sic debet cadere, qui ambulat in magnis et mirabilibus super se. Vides, Pater sancte, quas scalas, imo quae praecipitia iste sibi parauerit ad ruinam. Omnipotentiam, semipotentiam, nullam potentiam. Ipso auditu horreo, et ipsum horrorem puto sufficere ad refellendum. Verumtamen testimonium pono, quod turbato interim occurrit ad remouendam Spiritus sancti iniuriam. In Isaia legitur, Spiritus sapientiae, Spiritus fortitudinis; per quod utique satis aperte istius audacia, etsi non comprimitur, conuincitur tamen. O lingua magniloqua! Esto ut iniuria Filii uel Patris remittatur tibi: numquid blasphemia Spiritus? Manet angelus Domini qui secet te medium: dixisti enim, «Non est Spiritus sanctus in Deo potentia, siue sapientia.» Ita pes superbiae ruit cum irruit. [190,4] CAPUT IV. Refellit definitionem fidei, qua dicit Abaelardus fidem esse aestimationem. 9. Nec mirum si homo, qui non curat quae dicat, irruens in arcana fidei, thesauros absconditos pietatis tam irreuerenter inuadit atque discerpit; cum de ipsa pietate fidei nec pie, nec fideliter sentiat. Denique in primo limine Theologiae, uel potius Stultilogiae suae, fidem definit aestimationem. Quasi cuique in ea sentire et loqui quae libeat liceat; aut pendeant sub incerto in uagis ac uariis opinionibus nostrae fidei sacramenta, et non magis certa ueritate subsistant. Nonne si fluctuat fides, inanis est et spes nostra? Stulti ergo martyres nostri, sustinentes tam acerba propter incerta, nec dubitantes sub dubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire exsilium. Sed absit ut putemus in fide uel spe nostra aliquid, ut is putat, dubia aestimatione pendulum; et non magis totum quod in ea est, certa ac solida ueritate subnixum, oraculis et miraculis diuinitus persuasum, stabilitum et consecratum partu Virginis, sanguine Redemptoris, gloria resurgentis. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis. Si quo minus, ipse postremo Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Quomodo ergo fidem quis audet dicere aestimationem, nisi qui Spiritum istum nondum accepit, quiue Euangelium aut ignoret, aut fabulam putet? Scio cui credidi, et certus sum, clamat Apostolus: et tu mihi subsibilas, «Fides est aestimatio?» Tu mihi ambiguum garris, quo nihil est certius. Sed Augustinus aliter: «Fides,» ait, «non coniectando uel opinando habetur in corde in quo est, ab eo cuius est; sed certa scientia, acclamante conscientia.» Absit ergo, absit ut hos fines fides habeat christiana. Academicorum sint istae aestimationes, quorum est dubitare de omnibus, scire nihil. Ego uero securus in Magistri Gentium sententiam pergo, et scio quoniam non confundar. Placet mihi, fateor, illius de fide definitio, etsi iste etiam ipsam latenter insimulet. Fides est, ait, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Substantia, inquit, rerum sperandarum, non inanium phantasia coniecturarum. Audis substantiam. Non licet tibi in fide putare, uel disputare pro libitu; non hac illacque uagari per inania opinionum, per deuia errorum. Substantiae nomine aliquid tibi certum fixumque praefigitur: certis clauderis finibus, certis limitibus coarctaris. Non est enim fides aestimatio, sed certitudo. 10. Sed aduertite caetera. Omitto quod dicit spiritum timoris Domini non fuisse in Domino; timorem Domini castum in futuro saeculo non futurum; post consecrationem panis et calicis, priora accidentia, quae remanent, pendere in aere; daemonum in nobis suggestiones contactu fieri lapidum et herbarum, prout illorum sagax malitia nouit harum rerum uires diuersas diuersis incitandis et incendendis uitiis conuenire; Spiritum sanctum esse animam mundi; mundum, iuxta Platonem, tanto excellentius animal esse, quanto meliorem animam habet Spiritum sanctum. Ubi dum multum sudat, quomodo Platonem faciat christianum, se probat ethnicum. Haec, inquam, omnia, aliasque istiusmodi naenias eius non paucas praetereo: uenio ad grauiora. Non quod uel ad ipsa cuncta respondeam; magis enim opus uoluminibus esset: illa loquor quae tacere non possunt. [190,5] CAPUT V. Arguit Abaelardum, sua sensa aut somnia unanimi Patrum sententiae praeferentem; praesertim ubi dicit Christum non ideo incarnatum, ut hominem liberaret de potestate Satanae. 11. Mysterium nostrae redemptionis, sicut in libro quodam Sententiarum ipsius, et item in quadam eius expositione Epistolae ad Romanos legi, temerarius scrutator maiestatis aggrediens, in ipso statim suae disputationis exordio, ecclesiastieorum doctorum unam omnium de hac re dicit esse sententiam, et ipsam ponit ac spernit, et gloriatur se habere meliorem: non ueritus contra praeceptum Sapientis transgredi terminos antiquos, quos posuerunt patres nostri. «Sciendum est,» ait, quod omnes doctores nostri post Apostolos in hoc conueniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem, et iure eum possidebat: ideo scilicet quod homo ex libertate arbitrii, quam habebat, sponte diabolo consensit. Aiunt namque, quod si quis aliquem uicerit, uictus iure uictoris seruus constituitur. Ideo,» inquit, «sicut dicunt doctores, hac necessitate incarnatus est Filius Dei, ut homo, qui aliter liberari non poterat, per mortem innocentis iure liberaretur a iugo diaboli. Sed, ut nobis uidetur,» ait, «nec diabolus unquam ius aliquod in homine habuit, nisi forte Deo permittente, ut carcerarius: nec Filius Dei ut hominem liberaret, carnem assumpsit.» Quid in his uerbis intolerabilius iudicem, blasphemiam, an arrogantiam? quid damnabilius, temeritatem, an impietatem? An non iustius os loquens talia fustibus tunderetur, quam rationibus refelleretur? Nonne omnium merito in se prouocat manus, cuius manus contra omnes? Omnes, inquit, sic: sed non ego sic. Quid ergo tu? quid melius affers? quid subtilius inuenis? quid secretius tibi reuelatum iactas, quod tot praeterierit sanctos, effugerit sapientes? Aquas furtiuas et panes absconditos, puto, apponet nobis iste. 12. Dic tamen, dic quidquid illud est, quod tibi uidetur, et nulli alteri. An quod Filius Dei non ut hominem liberaret, hominem induit? Hoc plane nemini, te excepto, uidetur: tu uideris ubi uideris. Non enim hoc a sapiente, non a propheta, non ab apostolo, non denique ab ipso Domino accepisti. Magister Gentium accepit a Domino, quod et tradidit nobis. Magister omnium suam doctrinam fatetur non esse suam: Non enim, ait, a meipso loquor. Tu uero de tuo nobis tradis, et quod a nemine accepisti. Qui loquitur mendacium, de proprio loquitur. Tibi proinde sint, quae tua sunt. Ego prophetas et apostolos audio, obedio Euangelio, sed non Euangelio secundum Petrum. Tu nouum nobis condis Euangelium? Quintum Ecclesia euangelistam non recipit. Quid Lex, quid Prophetae, quid Apostoli, quid apostolici uiri nobis aliud euangelizant, quam quod solus tu negas, Deum uidelicet factum hominem, ut hominem liberaret? Et si angelus de coelo aliud nobis euangelizauerit, anathema sit. 13. Sed qui uenerunt post apostolos, doctores non recipis, homo qui super omnes docentes te intellexisti. Denique non erubescis dicere, quod aduersum te omnes sentiant, cum ab inuicem non dissentiant. Frustra proinde illorum tibi fidem doctrinamque proponerem, quos iam proscripsisti: ad Prophetas te ducam. Loquitur sub typo Ierusalem ad populum acquisitionis, non propheta, sed in propheta, Dominus, dicens: Saluabo te, et liberabo te, noli timere. Quaeris a qua potestate? Non enim uis ut diabolus in hominem habeat, uel habuerit potestatem: fateor, nec ego. Non tamen idcirco non habet, quia ego et tu hoc nolumus. Hoc si non confiteris tu, nec cognoscis: cognoscunt et dicunt qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Quod minime negares et tu, si non esses sub manu inimici. Non potes gratias agere cum redemptis, qui redemptus non es. Nam si redemptus esses, Redemptorem agnosceres, et non negares redemptionem. Nec quaerit redimi, qui se nescit captiuum. Qui autem scierunt, clamauerunt ad Dominum, et Dominus exaudiuit eos, et redemit eos de manu inimici. Et ut intelligas hunc inimicum qui sit, Quos redemit, ait, de manu inimici, de regionibus congregauit eos. Sed primum quidem agnosce hunc congregatorem, de Caiphas prophetat in Euangelio, quia Iesus moreretur pro gente. Et qui narrat, sequitur dicens: Non tantum pro gente; sed ut filios Dei, qui erunt dispersi, congregaret in unum. Quo erant dispersi? In omnes regiones. Ergo quos redemit, de regionibus congregauit eos. Non congregaret, nisi redimeret. Erant enim non solum dispersi, sed et captiui. Redemit, et congregauit: redemit autem de manu inimici. Non dicit, inimicorum; sed, inimici. Inimicus unus, regiones multae. Siquidem non de regione, sed de regionibus congregauit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Quis iste unus tam potens dominus, qui non uni praefuit regioni, sed omnibus? Non alius, ut arbitror, quam ille, qui ab alio propheta dicitur absorbere fluuium, id est genus humanum, et non mirari: habere autem fiduciam, quod et Iordanis, hoc est electio ipsa, influat in os eius. Beati qui sic influunt ut effluant, qui sic intrant ut exeant. 14. Sed quid? Nondum forte credis Prophetis, sic sibi concinentibus de diaboli potestate in hominem. Veni mecum et ad Apostolos. Dixisti nempe te non sentire cum illis qui post Apostolos uenerunt. Assentias uel Apostolis, si forte et tibi contingat quod unus eorum loquitur de quibusdam: Nequando, inquiens, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur ad ipsius uoluntatem. Paulus est iste, qui homines a diabolo captiuos teneri asserit ad eius uoluntatem. Audis ad eius uoluntatem, et negas potestatem? Si et Paulo non credis, ueni iam ad ipsum Dominum; si forte audias, et quiescas. Nempe ab ipso appellatur Princeps huius mundi, et fortis armatus, possessorque uasorum: et dicis eum non habere potestatem in homines? Nisi tu aliud putas hoc loco intelligi atrium, quam mundum; uasa, quam homines. Quod si atrium diaboli, mundus erat; et homines uasa eius; quomodo non dominabatur hominibus? ait item Dominus capientibus se: Haec est hora uestra, et potestas tenebrarum. Potestas ista non latuit illum qui dicebat: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae. Hanc ergo Dominus ne in se quidem negauit diaboli potestatem, sicut nec Pilati, qui membrum erat diaboli. Ait siquidem: Non haberes potestatem in me ullam, nisi data tibi fuisset desuper. Quod si in uiride lignum in tantum grassata est ista desuper data potestas, aridum quomodo non fuit ausa contingere? Nec iniustam puto iste causabitur potestatem datam desuper. Discat ergo diabolum non solum potestatem, sed et iustam habuisse in homines: ut consequenter et hoc uideat, uenisse utique in carne Dei Filium propter liberandos homines. Caeterum etsi iustam dicimus diaboli potestatem, non tamen et uoluntatem. Unde non diabolus qui inuasit; non homo qui meruit: sed iustus Dominus qui exposuit. Non enim a potestate, sed a uoluntate iustus iniustusue quis dicitur. Hoc ergo diaboli quoddam in hominem ius, etsi non iure acquisitum, sed nequiter usurpatum; iuste tamen permissum. Sic itaque homo iuste captiuus tenebatur, ut tamen nec in homine, nec in diabolo illa esset iustitia, sed in Deo. [190,6] CAPUT VI. In opere liberationis humanae non solum misericordiam, sed et iustitiam relucere. 15. Iuste igitur homo addictus, sed misericorditer liberatus; sic tamen misericorditer, ut non defuerit iustitia quaedam et in ipsa liberatione: quoniam hoc quoque fuit de misericordia liberantis, ut (quod congruebat remediis liberandi) iustitia magis contra inuasorem, quam potentia uteretur. Quid namque ex se agere poterat, ut semel amissam iustitiam recuperaret homo seruus peccati, uinctus diaboli? Assignata est ei proinde aliena, qui caruit sua; et ipsa sic est. Venit princeps huius mundi, et in Saluatore non inuenit quidquam: et cum nihilominus innocenti manus iniecit, iustissime quos tenebat amisit: quando is qui morti nihil debebat, accepta mortis iniuria, iure illum, qui obnoxius erat, et mortis debito, et diaboli soluit dominio. Qua enim iustitia id secundo homo exigeretur? Homo siquidem qui debuit, homo qui soluit. Nam si unus, inquit, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : ut uidelicet satisfactio unius omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille portauit; nec alter iam inueniatur qui forefecit, alter qui satisfecit: quia caput et corpus unus est Christus. Satisfecit ergo caput pro membris, Christus pro uisceribus suis, quando iuxta Euangelium Pauli, quo conuincitur mendacium Petri, mortuus pro nobis conuiuificauit nos sibi, donans nobis omnia delicta, delens quod aduersum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exspolians principatus et potestates. 16. Utinam ego inueniar in his spoliis, quibus spoliatae sunt contrariae potestates, traductus et ipso in possessionem Domini! Si me insecutus Laban arguerit, quod recesserim clam ab eo, audiat clam me accessisse ad eum, et ob hoc clam recessisse. Subiecit me illi causa secretior peccati: subduxit me illi ratio occultioris iustitiae. Aut si gratis uenumdatus sum, gratis non redimar? Si Assur sine causa calumniatus est mihi, sine causa causam exigit euasionis. Quod si dixerit, Pater tuus addixit te; respondebo, Sed frater meus redemit me. Cur non aliunde iustitia, cum aliunde reatus? Alius qui peccatorem constituit, alius qui iustificat a peccato; alter in semine, alter in sanguine. An peccatum in semine peccatoris, et non iustitia in Christi sanguine? Sed iustitia, inquiet, sit cuius est: quid ad te? Esto. Sed sit etiam culpa cuius est: quid ad me? An iustitia iusti super eum erit, et impietas impii non erit super eum? Non conuenit filium portare iniquitatem patris, et fraternae fieri exsortem iustitiae. Nunc ergo per hominem mors, et per hominem uita. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo uiuificabuntur: quoniam non sic illi attineo, ut non et isti. Si illi per carnem; et per fidem huic: et si infectus ex illo originali concupiscentia; etiam Christi gratia spirituali perfusus sum. Quid mihi plus imputatur de praeuaricatore? Si generatio, regenerationem oppono: nisi quod spiritualis est ista, illa carnalis, nec patitur ratio aequitatis ut ex aequo contendant: sed uincat necesse est spiritus carnem, et sit efficacior causa, cuius potior est et natura; quo plus uidelicet prosit generatio secunda, quam prima nocuerit. Sane peruenit delictum ad me, sed peruenit et gratia. Et non sicut delictum, ita et donum. Nam iudicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem. A primo homine manauit delictum, a summo coelo egressio gratiae. Utrumque a parente, illud a primo, ista a summo. Terrena natiuitas perdit me: et non multo magis generatio coelestis conseruat me? Nec uereor sic erutus de potestate tenebrarum repelli a Patre luminum, iustificatus gratis in sanguine Filii eius. Nempe ipse qui iustificat: quis est qui condemnet? Non condemnabit iustum, qui misertus est peccatori. Iustum me dixerim, sed illius iustitia. Quaenam ipsa? Finis legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Denique qui factus est nobis, inquit, iustitia a Deo Patre. Quae ergo mihi iustitia facta est, mea non est? Si mea traducta culpa, cur non eet mea indulta iustitia? Et sane mihi tutior donata, quam innata. Nam ista quidem gloriam habet, sed non apud Deum: illa autem, cum sit salutis efficax, materiam non habet gloriandi nisi in Domino. Nam etsi iustus fuero, inquit, non leuabo caput; ne uidelicet responsum accipiat: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? [190,7] CAPUT VII. Abaelardum perstringit, impie ac temere Dei secreta scrutantem et extenuantem. 17. Haec est iustitia hominis in sanguine Redemptoris: quam homo perditionis exsufflans et subsannans, in tantum euacuare conatur, ut totum quod Dominus gloriae semetipsum exinaniuit, quod minoratus est ab Angelis, quod natus de femina, quod conuersatus in mundo, quod expertus infima, quod passus indigna, quod demum per mortem crucis in sua reuersus: ad id solum putet et disputet redigendum, ut traderet hominibus formam uitae uiuendo et docendo, patiendo autem et moriendo charitatis metam praefigeret. Ergo docuit iustitiam, et non dedit; ostendit charitatem, sed non infudit; et sic rediit in sua? Itane hoc totum est magnum illud pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria? Incomparabilis doctor, qui etiam profunda Dei sibi aperiens, et ea quibus uult lucida et peruia faciens, altissimum sacramentum, et mysterium absconditum a saeculis, sic nobis suo mendacio planum et apertum reddit, ut transire leuiter per illud possit quiuis, etiam incircumcisus et immundus: quasi Dei sapientia cauere nescierit aut neglexerit quod ipsa prohibuit, sed dederit et ipsa sanctum canibus, et margaritas porcis. Sed non est ita. Nam etsi manifestatum est in carne, sed tamen iustificatum est in spiritu: ut et spiritualibus spiritualia conferantur; et animalis homo non percipiat quae sunt spiritus Dei; nec fides nostra sit in sapientia uerbi, sed in uirtute Dei. Unde Saluator ait, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis; et Apostolus: Etsi, inquit, opertum est Euangelium meum, in his est opertum qui pereunt. 18. Denique aduertite hominem irridentem quae sunt spiritus Dei, quoniam stultitia illi uidentur; et insultantem Apostolo loquenti Dei sapientiam in mysterio absconditam; inuehentem in Euangelium, Dominum blasphemantem. Quam prudentius quod non ualet comprehendere, credere dignaretur, nec auderet contemnere, aut conculcare sacrum reuerendumque mysterium. Longum est ad omnes eius ineptias et calumnias, quas diuino struit consilio, respondere. Pauca tamen infero, e quibus caetera aestimentur. «Cum solos,» inquit, «electos liberauerit Christus, quomodo eos diabolus possidebat, siue in hoc saeculo, siue in futuro magis, quam modo?» Respondemus: Imo quia diabolus electos Dei possidebat, a quo, sicut dicit Apostolus, captiui tenebantur ad ipsius uoluntatem: ut Dei propositum de ipsis impleretur, opus fuit liberatore. Oportuit autem liberari in hoc saeculo, ut liberos haberent in futuro. Deinde infert: «Nunquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahae requiescebat, sicut et diuitem damnatum, diabolus cruciabat; aut etiam in ipsum Abraham dominium habebat, caeterosque electos?» Non: sed habuisset, si non liberati fuissent fide uenturi, sicut de ipso Abraham scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam; item: Abraham exsultauit ut uideret diem meum; et uidit, et gauisus est. Propterea iam tunc sanguis Christi rorabat etiam Lazaro ne flammas sentiret: quod et ipse credidisset in eum qui erat passurus. Sic de omnibus electis illius temporis sentiendum, natos quidem et ipsos, aeque ut nos, sub potestate tenebrarum, propter originale peccatum: sed erutos antequam morerentur, et nonnisi in sanguine Christi. Scriptum est enim: Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio Dauid, benedictus qui uenit in nomine Domini. Ergo Christo in carne uenienti, et antequam ueniret, et post, benedictum est a turbis benedictorum: quamuis praeeuntes plenam minime tunc consecuti sint benedictionem, seruata nimirum hac praerogatiua tempori gratiae. [190,8] CAPUT VIII. Quare Christus tam grauem ac laboriosum nos liberandi modum susceperit, cum sola eius uoluntas seu iussio sufficeret. 19. Deinde laborans docere et persuadere, diabolum nullum sibi ius in hominem uindicare potuisse aut debuisse, nisi permissu Dei, et quod sine iniuria diaboli iure Deus profugum suum, si uellet misereri, repetere, et solo uerbo eripere posset, quasi hoc quis diffiteatur, post multa aliquando infert: «Quae itaque necessitas, aut quae ratio, aut quod opus fuit, cum sola iussione sua, diuina miseratio liberare hominem a peccato posset; propter redemptionem nostram Filium Dei carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella, sputa, denique ipsam crucis ignominiosam et asperrimam mortem sustinere, ut cum iniquis patibulum sustineret.» Respondemus: Necessitas nostra fuit, et necessitas dura sedentium in tenebris et umbra mortis. Opus, aeque nostrum, et Dei ipsius, et sanctorum Angelorum. Nostrum, ut auferret iugum captiuitatis nostrae: suum, ut impleretur propositum uoluntatis eius: Angelorum, ut numerus impleretur eorum. Porro ratio huius facti fuit dignatio facientis. Quis negat Omnipotenti ad manum fuisse alios et alios modos nostrae redemptionis, iustificationis, liberationis? Verum hoc non praeiudicat huius, quem e multis elegit, efficaciae. Et fortasse is praestat, per quem in terra obliuionis, grauedinis, lapsus nostri, tot et tantis grauaminibus Reparatoris fortius et uiuacius admoneremur. Alias autem nemo hominum nouit, nec noscere ad plenum potest, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad sapientiam, quid decori ad gloriam, quid commodi ad salutem, penes se ipsam contineat huius uenerandi mysterii inscrutabilis altitudo: quam propheta considerans expauit, non penetrauit; et praecursor Domini indignum se iudicauit qui penetraret. 20. Caeterum si non licet perscrutari diuinae sacramentum uoluntatis, licet tamen sentire effectum operis, fructum utilitatis percipere. Et quod licet scire, non licet tacere: quia gloria regum celare uerbum, et gloria Dei inuestigare sermonem. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus! quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius. Ubi reconciliatio, et remissio peccatorum. Nam si, dicente Scriptura, Peccata nostra separant inter nos et Deum, manente peccato, non est reconciliatio. In quo ergo remissio peccatorum? Hic calix, inquit, noui testamenti in meo sanguine, qui pro uobis effundetur in remissionem peccatorum. Itaque ubi reconciliatio, ibi remissio peccatorum. Et quid ipsa, nisi iustificatio? Siue igitur reconciliatio, siue remissio peccatorum, siue iustificatio sit; siue etiam redemptio, uel liberatio de uinculis diaboli a quo captiui tenebamur ad ipsius uoluntatem: intercedente morte Unigeniti obtinemus, iustificati gratis in sanguine ipsius, in quo, sicut idem dicit, habemus redemptionem per sanguinem eius et remissionem peccatorum, secundum diuitias gratiae eius. Cur, inquis, per sanguinem, quod potuit facere per sermonem? Ipsum interroga. Mihi scire licet quod ita: cur ita, non licet. Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me finxisti sic! 21. Sed haec stultitia ei uidentur: non potest tenere risum. Audite cachinnos. «Quomodo,» ait , «iustificari nos uel reconciliari Deo per mortem Filii eius dicit Apostolus, qui tanto amplius aduersus hominem irasci debuit, quanto amplius homines in crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam in transgrediendo primum eius praeceptum unius pomi gustu?» Quasi non potuerit Deo in uno eodemque et facto displicere iniquitas malignantium, et placere pietas patientis. Et ait: «Quod si tantum fuerat illud Adae peccatum, ut expiari non posset nisi morte Christi, quam expiationem habebit ipsum homocidium, quod in Christo commissum est?» Breuiter respondemus, ipsum sanguinem quem fuderunt et interpellationem ipsius quem occiderunt. Addit etiam: «Nunquid mors innocentis Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis, qui hoc peccando commisimus, propter quod innocens Dominus est occisus: nec nisi hoc maximum fieret peccatum, illud multo leuius potuit ignoscere?» Non mors, sed uoluntas placuit sponte morientis, et illa morte expungentis mortem operantis salutem, restituentis innocentiam, triumphantis principatus et potestates, spoliantis inferos, ditantis superos, pacificantis quae in coelo sunt et quae in terra, omnia instaurantis. Et quoniam haec tam pretiosa mors, uoluntarie suscipienda aduersus peccatum, non tamen poterat fieri nisi per peccatum, non delectatus quidem, sed tamen bene usus malitia sceleratorum, et mortem de morte, et de peccato damnauit peccatum. Et quanto illorum maior iniquitas, tanto eius uoluntas sanctior, et eo potentior, ad saluandum: quatenus tanta mediante potentia antiquum illud, quamuis grande peccatum, necessario tamen huic, quod in Christo, commissum est, cederet, tanquam minus maiori. Nec peccato siue peccantibus ascribitur haec uictoria; sed bene utenti peccato, et peccantes fortiter perferenti, et conuertenti in usum pietatis, quidquid in ipsum ausa est crudelitas impiorum. 22. Fuit uero sanguis qui effusus est, tam multus ad ignoscendum, ut ipsum quoque peccatum maximum, quo factum est, ut effunderetur, deleret; ac per hoc de antiqui illius, utpote leuioris, deletione nullam omnino dubietatem relinqueret. Deinde iste. «Cui uero,» inquit, «non crudele et iniquum uidetur, ut sanguinem innocentis in pretium aliquod quis requisierit, ut ullo modo ei placuerit innocentem interfici; nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per ipsam uniuerso reconciliatus sit mundo?» Non requisiuit Deus Pater sanguinem Filii, sed tamen acceptauit oblatum; non sanguinem sitiens, sed salutem, quia salus erat in sanguine. Salus plane, et non, sicut iste sapit et scribit, sola charitatis ostensio. Sic enim concludit tot calumnias et inuectiones suas, quas in Deum tam impie, quam imperite euomuit, ut dicat: «Totum esse quod Deus in carne apparuit, nostram de uerbo et exemplo ipsius institutionem, siue, et postmodum dicit, instructionem; totum quod passus et mortuus est, suae erga nos charitatis ostensionem uel commendationem .» [190,9] CAPUT IX. Christum uenisse in mundum, non solius instructionis nostrae, sed et liberationis causa. 23. Caeterum quid prodest quod nos instituit, si non restituit? Aut nunquid frustra instruimur, si non prius destruatur in nobis corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato? Si omne quod profuit Christus, in sola fuit ostensione uirtutum; restat ut dicatur, quod Adam quoque ex sola peccati ostensione nocuerit: siquidem pro qualitate uulneris allata est medicina. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Ergo sicut hoc, ita et illud. Si uita, quam dat Christus, non est alia, quam institutio eius; nec mors utique, quam dedit Adam, alia erit similiter quam institutio eius: ut ille quidem ad peccatum exemplo suo, hic uero exemplo et uerbo ad bene uiuendum, et se diligendum homines informarent. Aut si christianae fidei, et non haeresi Pelagianae acquiescentes, generatione, non institutione traductum in nos confitemur Adae peccatum, et per peccatum mortem; fateamur necesse est, et a Christo nobis, non institutione, sed regeneratione restitutam iustitiam, et per iustitiam uitam: ut sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae. Et si ita est, quomodo is dicit, «consilium et causam incarnationis fuisse, ut mundum luce suae sapientiae illuminaret, et ad amorem suum accenderet.» Ubi ergo redemptio? A Christo nempe ut fateri dignatur, illuminatio et prouocatio ad amorem: redemptio et liberatio a quo 24. Esto quod Christi aduentus illis prosit, qui se illi possunt conformare per uitam, et uicem ei dilectionis rependere: quid de paruulis? quam dabit lucem sapientiae uix adhuc captantibus lucem uitae? unde accendet ad Dei amorem, qui necdum matres suas amare nouerunt? Nihilne proderit eis aduentus Christi? nihil quod complantati sunt similitudini mortis eius per Baptismum, quoniam nondum possunt, prohibente aetate, Christum sapere aut amare? «Redemptio itaque,» ait, «nostra est, illa summa in nobis per Christi passionem dilectio.» Ergo paruuli non habent redemptionem, quia non habent summam illam dilectionem. An sicut non habent unde diligant, ita nec unde pereant, ut non sit eis in Christo necessaria regeneratio, utpote quibus generatio ex Adam nihil nocuerit? Si hoc sapit, cum Pelagio desipit. Quidquid horum sentiat, patet quantum humanae sacramento salutis inuideat; quantum, quod in ipso est, euacuet alti dispensationem mysterii, qui totum de salute tribuit deuotioni, regenerationi nihil: qui nostrae gloriam redemptionis, et summam salutis, non in uirtute crucis, non in pretio sanguinis, sed in nostrae constituit conuersationis profectibus. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, in qua est salus, uita et resurrectio nostra. 25. Et quidem tria quaedam praecipua in hoc opere nostrae salutis intueor: formam humilitatis, in qua Deus semetipsum exinaniuit; charitatis mensuram, quam usque ad mortem, et mortem crucis extendit; redemptionis sacramentum, quo ipsam mortem, quam pertulit, sustulit. Horum duo priora sine ultimo sic sunt, ac si super inane pingas. Magnum profecto et ualde necessarium humilitatis, magnum et omni acceptione dignum charitatis exemplum: sed non habent fundamentum, ac proinde nec statum, si desit redemptio. Volo totis nisibus humilem sequi Iesum; cupio eum qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, quibusdam brachiis uicariae dilectionis amplecti: sed oportet me et Agnum manducare paschalem. Nisi enim manducauero carnem eius, et bibero eius sanguinem, non habebo uitam in memetipso. Aliud sequi Iesum, aliud tenere, aliud manducare. Sequi, salubre consilium; tenere et amplecti, solemne gaudium; manducare, uita beata. Caro enim eius uere est cibus, et sanguis eius uere est potus. Panis est Dei qui de coelo descendit, et dat uitam mundo. Quis status gaudio, siue consilio, absque uita? Nempe haud alius quam picturae absque solido. Ergo nec humilitatis exempla, nec charitatis insignia, praeter redemptionis sacramentum, sunt aliquid. 26. Haec, Domine, Pater, de labore manuum pueri uestri qualiacunque tenetis, aduersus pauca quidem nouae haereseos capitula: ubi etsi non aliud quam zelum agnoscitis meum, tamen propriae interim conscientiae satisfeci. Nam cum non esset quod agerem pro iniuria fidei quam dolebam; operae mihi pretium arbitror, si illum monui, cuius arma potentia a Deo ad destructionem contrariarum assertionum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei, et in captiuitatem redigendum omnem intellectum in obsequium Christi. Sunt et alia in aliis eius scriptis non pauca, nec minus mala capitula, ad quae nec temporis, nec epistolae angustia respondere permittit. Quanquam nec necessarium putem, cum sint adeo manifesta, ut ipsa etiam uulgata fide facile refellantur. Collegi tamen aliqua, et transmisi.