[1,0] SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS DE CONSIDERATIONE LIBRI QUINQUE AD EUGENIUM TERTIUM. PROLOGUS. Subit animum dictare aliquid, quod te, papa beatissime Eugeni, uel aedificet, uel delectet, uel consoletur. Sed nescio quomodo uult, et non uult exire laeta quidem, sed lenta oratio: dum certatim illi contraria imperare contendunt maiestas, atque amor. Nempe urget ille, inhibet illa. Sed interuenit tua dignatio, qua hoc ipsunt non praecipis, sed petis, cum praecipere magis te deceat. Maiestate igitur tam dignanter cedente, quidni cedat pudor? Quid enim si cathedram ascendisti? Nec si ambules super pennas uentorum, subduceris affectui. Amor dominum nescit, agnoscit filium et in infulis. Per se satis subiectus est, obsequitur sponte, gratis obtemperat, libere reueretur. Non sic aliqui, non sic: sed aut timore ad ista impelluntur, aut cupiditate. Hi sunt qui in facie benedicunt, mala autem in cordibus eorum; blandiuntur coram, in necessitate deficiunt. At charitas nunquam excidit. Ego, ut uerum fatear, matris sum liberatus officio, sed non depraedatus affectu. Olim mihi inuisceratus es, non tam facile erueris. Ascende in coelos, descende in abyssos: non recedes a me, sequar te quocumque ieris. Amaui pauperem, amabo pauperum et diuitum patrem. Non enim, si bene te noui, quia pater pauperum factus, ideo non pauper spiritu es. In te hanc mutationem factam esse confido, non de te; nec priori statui tuo successisse promotionem, sed accessisse. Monebo te proinde, non ut magister, sed ut mater: plane ut amans. Amens magis uidear, sed ei qui non amat, ei qui uim non sentit amoris. [1,1] LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. 1. Unde ergo iam incipiam? Libet ab occupationibus tuis, quia in his maxime condoleo tibi. Condoleo dixerim, si tamen doles et tu: alioquin doleo magis dixisse debueram; quia non est condolere, ubi nemo qui doleat. Itaque si doles, condoleo: si non, doleo tamen, et maxime, sciens longius a salute absistere membrum quod obstupuit; et aegrum sese non sentientem periculosius laborare. Absit autem ut de te id suspicer. Noui quibus deliciis dulcis quietis tuae non longe antehac fruebare. Non potes his dissueuisse tam cito, ita subito non dolore nuper subtractas. Plaga recens dolore non caret. Neque enim iam occalluit uulnus, nec in tam breui uersum in insensibile est. Quanquam si non dissimules, non deest tibi iugis materia iusti doloris a quotidianis iacturis. Inuitus, ni fallor, auelleris a tuae Rachelis amplexibus; et quoties id pati contigerit, toties dolor tuus renouetur necesse est. At quando non contingit? Quoties uis, et incassum? quoties moues, nec promoues? quoties conaris, et non datur ultra; eniteris, et non paris; tentas, et abriperis; et ubi incipis, ibi deficis; et dum adhuc ordiris, succidunt te? Venerunt filii usque ad partum, ait propheta; et uires non habet parturiens. Nosti hoc? nemo te melius. Attritae frontis es, et instar uitulae Ephraim doctus diligero trituram, si pace tua, sic se habent res tuae. Absit: haec est pars illius, qui datus est in reprobum sensum. Ab his sane cupio tibi pacem, non cum his. Nihil plus metuo tibi pace ista. Miraris si unquam possit accidere? Etiam, dico tibi, si res, ut assolet, per consuetudinem in incuriam uenerit. [1,2] CAPUT II. 2. Noli nimis credere affectui tuo qui nunc est. Nil tam fixum animo, quod neglectu et tempore non obsolescat. Vulneri uetusto et neglecto callus obducitur, et eo insanabile, quo insensibile fit. Denique dolor continuus, et acerbus, diuturnus esse non patitur. Nam si non aliunde extunditur, necesse est cedat uel sibi. Enimuero cito aut de remedio consolationem recipiet, aut de assiduitate stuporem. Quid non inuertat consuetudo? quid non assiduitate duretur? quid non usui cedat? quantis quod prae amaritudine prius exhorrebant, usu ipso male in dulce conuersum est? Audi iustum quid lamentetur super huiuscemodi: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Primum tibi importabile uidebitur aliquid: processu temporis, si assuescas, iudicabis non adeo graue; paulo post et leue senties, paulo post nec senties; paulo post etiam delectabit. Ita paulatim in cordis duritiam itur, et ex illa in auersionem. Sic grauis et continuus dolor citum, ut dixi, habiturus est exitum, aut sanitatem profecto, aut insensibilitatem. 3. Hinc prorsus, hinc tibi timui semper, et timeo, ne dilato remedio, dolorem non sustinens, periculo te irreuocabiliter desperatus immergas. Vereor, inquam, ne in mediis occupationibus, quoniam multae sunt, dum diffidis finem, frontem dures, et ita sensim te ipsum quodammodo sensu priues iusti utilisque doloris. Multo prudentius te illis subtrahas uel ad tempus, quam potiare trahi ab ipsis, et duci certe paulatim quo tu non uis. Quaeris quo? Ad cor durum. Nec pergas quaerere, quid illud sit: si non expauisti, tuum hoc est. Solum est cor durum, quod semetipsum non exhorret, quia nec sentit. Quid me interrogas? Interroga Pharaonem. Nemo duri cordis salutem unquam adeptus est, nisi quem forte miserans Deus, abstulit ab eo, iuxta prophetam, cor lapideum, et dedit cor carneum. Quid ergo cor durum? Ipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec mouetur precibus: minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad iudicia saeuum, inuerecundum ad turpia, impauidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium in diuina, praeteritorum obliuiscens, praesentia negligens, futura non prouidens. Ipsum est cui praeteritorum, praeter solas iniurias, nihil omnino non praeterit; praesentium nihil non perit; futurorum nulla, nisi forte ad ulciscendum, prospectio seu praeparatio est. Et ut breui cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reueretur. En quo trahere te habent hae occupationes maledictae: si tamen pergis, ut coepisti, ita dare te totum illis, nil tui tibi relinquens. Perdis tempus: si licet nunc alterum me tibi exhibere Iethro, tu quoque in his stulto labore consumeris, quae non sunt nisi afflictio spiritus, euisceratio mentis, euacuatio gratiae. Nam fructus horum quid, nisi aranearum telae? [1,3] CAPUT III. 4. Quaeso te, quale est istud, de mane usque ad uesperam litigare, aut litigantes audire? Et utinam sufficeret diei malitia sua! non sunt liberae noctes. Vix relinquitur necessitati naturae, quod corpusculi pausationi sufficiat; et rursum ad iurgia surgitur. Dies diei eructat lites, et nox nocti indicat malitiam: usque adeo non est respirare in bonis, non est alternam capessere requiem, non uel rara interseri otia. Non ambigo te quoque ista deplorare: at frustra istud, si non et emendare studueris. Interim tamen sic semper facias hortor, nec te unquam ad ista duraueris quolibet usu uel assiduitate. Percussi eos, et non doluerunt, ait Deus. Nihil tibi, et illis. Iusti potius tibi aptare curato et affectionem, et uocem, qui ait: Quae est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis aut quae fiducia meus, ut patienter agam? Nec fortitudo lapidum laterum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Magna uirtus patientiae: sed non hanc tibi ad ista optauerim. Interdum impatientem esse, probabilius. Tune approbes illorum patientiam, quibus Paulus dicebat: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes? Ni fallor, ironia erat, et non laus, sed suggillatio quorumdam mansuetudinis, qui quasi datis manibus pseudoapostolis, a quibus et seducti erant, ad quaeque ipsorum peregrina et praua dogmata trahi se patientissime ferrent. Unde et subdens, Sustinetis enim, inquit, si quis uos in seruitutem redigit. Non bona patientia, cum possis esse liber, seruam te permittere fieri. Nolo dissimules seruitutem, in quam certe in dies, dum nescis, redigeris. Hebetati cordis indicium est, propriam non sentire continuam uexationem. Vexatio dat intellectum auditui, ait quidam. Verum est; sed si nimia non fuerit. Nam si sit, non plane intellectum dat, sed contemptum. Denique impius cum in profundum malorum uenerit, contemnit. Expergiscere ergo, et pessimae seruitutis iugum iam iamque imminens, imo iam non modice premens, non tantum caue, sed horre. An ideo non seruus, quia non uni seruis, sed omnibus? Nulla turpior seruitus grauiorue, quam seruitus Iudaeorum, quam quocumque ierint post se trahunt, et ubique dominos offendunt suos. Tu quoque dic, quaeso ubi unquam sis liber, ubi tutus, ubi tuus? Ubique strepitus, ubique tumultus, ubique iugum tuae seruitutis te premit. [1,4] CAPUT IV. 5. Nec mihi reponas nunc Apostoli uocem, qua ait: Cum essem liber ex omnibus, omnium seruum me feci. Longe est istud a te. Numquid hac ille seruitute hominibus inseruiebat in acquisitione turpes quaestus? Numquid ad eum de toto orbe confluebant ambitiosi, auari, simoniaci, sacrilegi, concubinarii, incestuosi, et quaeque istiusmodi monstra hominum, ut ipsius apostolica auctoritate uel obtinerent honores ecclesiasticos, uel retinerent? Ergo seruum se fecit homo, cui uiuere Christus erat, et mori lucrum, ut plures lucrifaceret Christo, non ut lucra augeret auaritiae. Non est igitur quod de solertissima Pauli industria, et charitate tam libera quam liberali, seruili conuersationi tuae patrocinium sumas. Quam tuo dignius apostolatu, quam salubrius tuae conscientiae, quam fructuosius Ecclesiae Dei audias potius ipsum alibi dicentem: Pretio empti estis, nolite effici serui hominum! Quid seruilius indigniusque, praesertim summo Pontifici, quam, non dico omni die, sed pene omni hora, insudare talibus rebus, et pro talibus? Denique quando oramus? quando docemus populos? quando aedificamus Ecclesiam? quando meditamur in lege? Et quidem quotidie perstrepunt in palatio leges, sed Iustiniani, non Domini. Iustene etiam istud? Tu uideris. Nam certe lex Domini immaculata, conuertens animas. Hae autem non tam leges, quam lites sunt et cauillationes, subuertentes iudicium. Tu ergo pastor et episcopus animarum, qua mente, obsecro, sustines coram te semper silere illam, garrire istas? Fallor, si non mouet tibi scrupulum peruersitas haec. Puto quod et interdum compellat clamare ad Dominum cum propheta: Narrauerunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. I ergo, et aude liberum profiteri sub tam graui mole inconuenientiae huius, et cui fas non sit ceruicem subducere. Nam si potes et non uis, multo magis seruus es huius ipsius tam peruersae uoluntatis tuae. An non seruus, cui dominatur iniquitas! Et maxime. Nisi tu forte indignius iudices hominem tibi, quam uitium dominari. Quid interest, uolens seruias, an inuitus! Nam etsi coacta seruitus miserabilior, sed affectata miserior est. Et quid uis me facere, inquis! Ut tibi ab his occupationibus parcas. Impossibile fortasse respondebis, facilius cathedrae ualedicere posse. Recte hoc, si rumpere, et non magis interrumpere ista hortarer. [1,5] CAPUT V. 6. Audi ergo quid redarguam, quid suadeam. Si quod uiuis et sapis, totum das actioni, considerationi nihil; laudo te? In hoc non laudo. Puto quod et nemo, qui a Salomone audierit: Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Certe nec ipsi actioni expedit consideratione non praeueniri. Si item totus uis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est; laudo humilitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es. Ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit. Alioquin quid tibi prodest, iuxta uerbum Domini, si uniuersos lucreris, te unum perdens? Quam ob rem cum omnes te habeant, esto etiam tu ex habentibus unus. Quid solus fraudaris munere tui! Usquequo spiritus uadens, et non rediens ! Usquequo non recipis te et ipse inter alios uice tua? Sapientibus et insipientibus debitor es; et soli negas te tibi? Stultus et sapiens, seruus et liber, diues et pauper, uir et femina, senex et iuuenis, clericus et laicus, iustus et impius. omnes pariter participant te, omnes de fonte publico hibunt pectore tuo; et tu seorsum sitiens stabis? Si maledictus qui partem suam facit deteriorem, quid ille qui se penitus reddit expertem! Sane deriuentur aquae tuae in plateas; homines et iumenta et pecora bibant ex eis, quin et camelis pueri Abrahae potum tribuas: sed inter caeteros bibe et tu de fonte putei tui. Alienus, inquit, non bibat ex eo. Nunquid tu alienus? Cui non alienus, si tibi es? Denique qui sibi nequam, cui bonus? Memento proinde, non dico semper, non dico saepe, sed uel interdum reddere te ipsum tibi. Utere tu quoque te inter multos, aut certe post multos. Quid indulgentius? Hoc enim dico secundum indulgentiam, non secundum iudicium. Puto et ipso Apostolo indulgentiorem me in hac parte. Ergo plus quam oportet, inquis. Non inficior. Quid, si ita oportet? Nam tu, ut confido, nostra non eris meticulosa informatione contentus, sed abundabis magis. Sane sic decet, te scilicet abundantiorem, quam me audaciorem esse. Ego quoque mihi tutius iudico apud maiestatem timiditate, quam temeritate periclitari. Et fortassis non secus moneri sapientem oportuit, ut sit quod scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit. [1,6] CAPUT VI. 7. Audi tamen Apostolum, quid de huiusmodi sentiat. Sic non est inter uos sapiens, ait ille, qui iudicet inter fratrem et fratrem? Et infert: Ad ignominiam uobis dico: contemptibiliores qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum. Itaque secundum Apostolum, indigne tibi usurpas tu apostolicus officium. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Ego autem parco tibi. Non enim fortia loquor sed possibilia. Putasne haec tempora sustinerent, si hominibus ligantibus pro terrena haereditate, et flagitantibus abs te iudicium, uoce Domini tui responderes: O homines, quis me constituit iudicem super uos? In quale tu iudicium mox uenires? Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum suum, inhonorans summam et praecelsam sedem, derogans apostolicae dignitati? Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam Apostolorum iudex sederit hominum, aut diuisor terminorum, aut distributor terrarum. Stetisse denique lego Apostolos iudicandos, sedisse iudicantes non lego. Erit illud, non fuit. Itane imminutor est dignitatis seruus, si non uult esse maior domino suo: aut discipulus, si non uult esse maior eo qui se misit: aut filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui? Quis me constituit iudicem? ait ille Dominus et magister: et erit iniuria seruo discipuloque, nisi iudicet uniuersos? Mihi tamen non uidetur bonus aestimator rerum, qui indignum putat Apostolis seu apostolicis uiris non iudicare de talibus, quibus datum est iudicium in maiora. Quidni contemnant iudicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in coelestibus et angelos iudicabunt? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas uestra: quoniam propter illa, et non propter has, accepistis claues regni coelorum, praeuaricatores utique exclusuri, non possessores. Ut sciatis, ait, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, etc. Quaenam tibi maior uidetur et dignitas, et potestas, dimittendi peccata, an praedia diuidendi? Sed non est comparatio. Habent haec infirma et terrena iudices suos, reges et principes terrae. Quid fines alienos inuaditis? Quid falcem uestram in alienam messem extenditis? Non quia indigni uos, sed quia indignum uobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. Denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat Apostolus: Si enim in uobis iudicabitur hic mundus indigni estis qui de minimis iudicetis. [1,7] CAPUT VII. 8. Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente, aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus. Itaque haec et innumera talia dicerem, si fortia dicerem, si recta, si sincera. Nunc autem quoniam dies mali sunt, sufficit interim admonitum esse, non totum te, nec semper dare actioni: sed considerationi aliquid tui et cordis, et temporis sequestrare. Hoc autem dico necessitatem intuens, non aequitatem: quanquam non sit praeter aequum, necessitati cedere. Nam si liceret quod deceret, absolute per omnia et in omnibus praeferendam, et uel solam, uel maxime colendam eam, quae ad omnia ualet, id est pietatem, prorsus irrefragabilis ratio monstrat. Quid sit pietas quaeris? Vacare considerationi. Dicas forsitan in hoc dissentire me ab illo, qui pietatem definit cultum Dei. Non est ita. Si bene consideras, illius sensum meis expressi uerbis, etsi tamen ex parte. Quid tam pertinens ad cultum Dei, quam quod ipse hortatur in Psalmo. Vacate, et uidete quoniam ego sum Deus? quod sane in partibus considerationis praecipuum est. Quid denique tam ualens ad omnia, quam quae ipsius quoque actionis partes benigna quadam praesumptione suas facit, praeagendo quodammodo, et praeordinando quae agenda sunt? Necessario sane; ne forte quae et praeuisa et praemeditata poterant esse proficuo, praecipitata magis periculo fiant: quod tibimet, si recordaris in ipsis actionibus causarum, et in magnis quibusque negotiis, magnarumue consiliis rerum frequenter accidisse non ambigo. Et primum quidem ipsum fontem suum, id est mentem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, uitam honestat et ordinat, postremo diuinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, uera uestigat, uerisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correctione egens. Haec est quae in prosperis aduersa praesentit, in aduersis quasi non sentit: quorum alterum fortitudinis; alterum prudentiae est. [1,8] CAPUT VII. 9. Ibi etiam aduertere tibi est suauissimum quemdam concentum complexumque uirtutum, atque alteram pendere ex altera; sicut hoc loco uides, fortitudinis matrem esse prudentiam: nec fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturiuit prudentia. Haec item est, quae inter uoluptates et necessitates media, quasi quaedam arbitra sedens, utrimque certis limitibus disterminat fines, istis assignans et praebens quod sat est; illis quod nimis est demens; et sic ex alterutro tertiam formans uirtutem, quam dicunt temperantiam. Nempe intemperantem ipsa consideratio censet, tam eum qui necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non est ergo temperantia in solis resecandis superfluis: est et in admittendis necessariis. Huius sententiae Apostolus non fautor tantum, sed auctor esse uidetur, qui curam carnis nostrae docet non perfici in desiderio. Dicens siquidem curam carnis non perfici, superflua cohibet: addens, in desiderio, necessaria non excludit. Unde mihi uidetur non omnino absurde definire temperantiam, qui hanc nec praecidere necessitatem, nec excedere dicat, iuxta illud philosophi, «Ne quid nimis.» 10. Iam de iustitia, quae una ex quatuor est, nonne constat consideratione mentem praeueniri, ut se formet in ea? Se enim necesse est prius cogitet, ut ex se normam ducat iustitiae, nec factura utique alteri, quod sibi fieri nolit; nec quod sibi uelit fieri negatura. In his nempe duobus liquet integrum esse iustitiae statum. Sed nec ipsa solitaria est. Intuere etenim nunc mecum etiam huius pulchram connexionem et cohaerentiam cum temperantia, et item ambarum cum duabus superioribus, id est prudentia et fortitudine. Nam cum iustitiae dicatur portio, quod sibi non uult fieri quis, alii non facere; porro perfectio, quod ait Dominus, Quaecumque uultis ut faciant uobis homines et uos facite illis: neutrum horum erit, nisi ipsa uoluntas, de qua tota ducitur forma, sic ordinata fuerit, ut nec uelit aliquid superflum, nec necessarium quid superstitiose nolit, quod quidem temperantiae est. Denique et ipsi iustitiae, ut iusta sit, temperantia modum imponit. Noli nimium esse iustus, ait Sapiens, ostendens per hoc minime approbandam iustitiam, quae temperantiae moderamine non frenetur. Quid quod et ipsa sapientia hoc temperantiae frenum non respuit; dicente Paulo secundum sapientiam a Deo sibi datam, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem? Sed et e conuerso, quod temperantiae necessaria iustitia sit, ostendit Dominus, arguens in Euangelio illorum temperantiam, qui abstinebant ut uiderentur hominibus ieiunantes. Erat in cibo temperantia, sed non iustitia in animo: quia non Deo placere, sed hominibus intendebant. Quomodo rursum uel ista, uel illa sine fortitudine? cum constet fortitudinis esse, et non mediocris, cohibere uelle et nolle suum inter augustias, parum et nimis; ut sit contenta uoluntas modo illo medio, nudo, puro, solo, constante sibi, aequali undique sui, utpote ex omni parte pariter circumciso, quem solum constat esse uirtutis. 11. Dicito mihi, quaeso, si potes, cuinam potissimum trium harum uirtutum meditullium hoc dandum censeas, quod ita cunctis conterminum est, ut uideatur esse proprium singularum? An ipsum uirtus est, et nihil aliud? Sed sic uirtus non esset multiplex, sed essent omnes una. An potius, quia sine eo uirtus non est, omnium quodammodo intima uis una est et medulla uirtutum, in qua sic uniuntur, ut proinde una uideantur omnes? praesertim quod non illud participando communicant, sed totum a singulis atque integrum possidetur. Verbi causa, quid tam iustitiae, quam modus? Alioquin si quid extra modum relinquit, non plane cuique tribuit quod suum est: quod tamen suum ipsius est facere. Quid tam rursum temperantiae, quae non aliunde profecto temperantia est, nisi quod nil immoderatum admittit? Sed, puto, fatebere etiam non minus esse fortitudinis, cum uel maxime ipsa sit, quae ab irruentibus uitiis, et quasi hinc inde suffocare conantibus, purum illud potenter eruit et uindicat in quoddam stabile fundamentum boni, sedemque uirtutis. Ergo modum tenere iustitia est, temperantia est, fortitudo est. Sed uide ne in hoc differant, ut iustitiae quidem in affectu res sit; a fortitudine autem efficacia eius; porro possessio atque usus apud temperantiam. Restat ut doceamus ab hac communione prudentiam non excludi. Nonne ipsa est, quae modum, diu animi neglectu posthabitum, et uitiorum inuidia quasi in abditis reclusum, et coopertum quadam uetustatis caligine, prior reperit et aduertit? Propterea dico tibi: a paucis aduertitur, quia paucorum prudentia est. Itaque iustitia quaerit, prudentia inuenit, uindicat fortitudo, temperantia possidet. Non mihi hoc loco propositum est de uirtutibus disputare: sed haec dixerim hortans ad uacandum considerationi, cuius beneficio haec et similia aduertuntur. Cui tam pio, tamque utili otio nullam in uita operam dare, nonne uitam perdere est? [1,9] CAPUT IX. 12. Quid tamen, si te philosophiae huic totum repente deuoueris? Praedecessores tui non ita consueuerunt: eris molestus quam pluribus, quasi qui a patrum uestigiis subito deuiaris: nempe id uideberis agere in suggillationem illorum. Sed et notabere uulgari prouerbio: Qui hoc facit quod nullus, mirantur omnes: ueluti qui cupias admirationi fore. Nec potes eorum omnia simul et subito uel errata corrigere, uel excessus redigere in modum. Erit cum acceperis tempus, ut secundum sapientiam tibi a Deo datam paulatim et opportune id studeas. Interim sane malo alterius utere in bonum quod potes. Quanquam si de bonis, et non de nouis sumamus exempla, non defuere Romani pontifices, qui sibi otia inter maxima negotia inuenirent. Obsidio urbi, et barbaricus ensis ciuium ceruicibus imminebat: nunquid tamen istud terruit beatum papam Gregorium, quominus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis (quod ex eius praefatione liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter, quam eleganter exposuit. [1,10] CAPUT X. 13. Sed esto: alius inoleuit mos, dies alii sunt, et alii hominum mores et tempora periculosa non instant iam, sed exstant. Fraus, et circumuentio, et uiolentia inualuere super terram. Calumniatores multi, defensor rarus, ubique potentiores pauperiores opprimunt: non possumus deesse oppressis, non negare iniuriam patientibus iudicium. Nisi agitentur causae, audiantur partes, inter partes iudicari quid potest ? Agitentur causae, sed sicut oportet. Nam is modus, qui frequentatur, exsecrabilis plane; et qui, non dico Ecclesiam, sed nec forum deceat. Miror namque quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent huiusmodi disputationes aduocatorum, et pugnas uerborum, quae magis ad subuersionem, quam ad inuentionem proficiunt ueritatis. Corrige prauum morem, et praecide linguas uaniloquas, et labia dolosa claude. Hi sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, diserti aduersus iustitiam, eruditi pro falsitate. Sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent uerum. Hi sunt qui instruunt a quibus fuerant instruendi; adstruunt non comperta, sed sua; struunt de proprio calumnias innocentiae; destruunt simplicitatem ueritatis, obstruunt iudicii uias. Nihil ita absque labore manifestam facit ueritatem, ut breuis et pura narratio. Ergo illas quas ad te necesse erit intrare causas (neque enim omnes necesse erit), diligenter uelim, sed breuiter decidere assuescas, frustratoriasque et uenatorias praecidere dilationes. Causa uiduae intret ad te, causa pauperis, et eius qui non habet quod det. Aliis alias multas poteris committere terminandas, quam plures nec dignas audientia iudicare. Quid enim opus est admittere illos, quorum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium? Tanta est impudentia nonnullorum, ut cum manifestae ambitionis prurigine scateat tota facies causae eorum, non erubescant audientiam flagitare, publicantes semetipsos ad multorum conscientias, in quo uel suae solius satis poterant confundi iudicio. Non fuit qui retunderet attritas frontes; et ideo plures facti sunt, et magis induruerunt. Sed et nescio quomodo uitiosus conscientias uitiosorum non refugit: et ubi omnes sordent, unius fetor minime sentitur. Quis enim unquam, uerbi causa, auarum auarus, immundum immundus, luxuriosum luxuriosus erubuit? Plena est ambitiosis Ecclesia: non est iam quod horreat in studiis et molitionibus ambitionis, non plus quam spelunca latronis in spoliis uiatorum. [1,11] CAPUT XI. 14. Si Christi discipulus es, ignoscat zelus tuus, exsurgat auctoritas aduersus impudentiam hanc et generalem pestem. Intuere Magistrum sic facientem, et audi dicentem: Qui mihi ministrat, me sequatur. Non parat aures ut audiat, sed flagellum quo feriat. Verba nec facit, nec recipit. Nec enim sedet iudicans, sed insequitur puniens. Causam tamen non tacet, quod uidelicet domum orationis, negotiationis fecissent. Ergo et tu fac similiter. Erubescant uultum tuum istiusmodi negotiatores, si fieri potest: si non, timeant. Et tu flagellum tenes. Timeant nummularii, nec fidant in nummis, sed diffidant; abscondant aes suum a te, scientes effundere, quam accipere paratiorem. Hoc studiose et constanter agendo, multos lucrifacies, turpium sectatores lucrorum honestioribus officiis uindicando: multos, ne uel audeant huiusmodi attentare, seruabis. Adiice illud, quod non parum proficiet et ad ferias quas tibi suadeo. Ita nempe non pauca tibi momenta temporum redimes ad uacandum considerationi, quaedam, ut dixi, negotia nec audiendo, quaedam aliis committendo: quae tua digna putaueris audientia, fideli quodam et accommodo ipsi causae compendio terminando. De qua consideratione his addere aliqua cogito, sed sub alterius sane principio libri: atque hic sit finis istius, ne duplo te oneret minus suauis oratio, si longa fuerit.