[1,5] GRADUS QUINTUS. Ex consideratione aeris. Caput I :Aerem spirando corpus, preces fundendo anima uiuit. Aeris elementum insignis magister morum esse potest hominibus, si eius natura consideretur; nec solum ad moralem philosophiam docendam, sed etiam ad sacræ theologiæ aperienda mysteria animosque ad Deum leuandos aptissimus inuenitur, si quis attendere uoluerit ad uaria commoda, qua aer humano generi ex diuina ordinatione præstare non cessat. Aer inprimis, dum respirationi deseruit, terrestrium animantium et ipsius hominis uitam conseruat. Deinde oculorum, aurium, et linguæ usui usque adeo necessarius est, ut si is forte subtrahatur, etiamsi cætera adsint omnia, continuo cæci, surdi ac muti omnes efficiamur. Denique tanta est necessitas aeris ad motum hominum et animalium cæterorum, ut eo remoto motus omnis impediri, atque omnes artes et omnia fere hominum opera cessare necesse sit. Incipiamus a primo. Si intelligerent homines, non minus egere animas respiratione sua, quam egeant corpora sua, multi saluarentur, qui nunc pereunt. Eget corpus continua respiratione, quoniam calor naturalis, quo cor exæstuat, ministerio pulmonis aerem frigidum attrahentis et calidum eiicientis ita temperatur, ut uitam conseruet, sine qua respiratione conseruari non potest; ex quo usu receptum est, ut pro eodem accipiantur uiuere et spirare: omnis enim qui spirat, uiuit, et qui spirari desinit, uiuere etiam desinit. Et tu, anima, ut uiuas uita spirituali, quæ est gratia Dei, indiges continua respiratione, quæ fit emittendo ad Deum per orationem calida suspiria, et recipiendo a Deo nouam Spiritus Sancti gratiam. Et quid aliud significant uerba illa Domini tui: Oportet semper orare, et nunquam deficere, nisi: oportet semper suspirare et spiritum bonum recipere, ut spiritualis uita in te non extinguatur; quod idem repetit cum ait: Vigilate itaque omni tempore orantes. Et Apostolus idem confirmat in priore ad Thessalonicenses, dicens: Sine intermissione orate; cui consonat apostolus Petrus in priore sua epistola, cum scribit: Estote ergo prudentes et uigilate in orationibus. Siquidem hæc est uera prudentia, ut qui omni tempore egemus adiutorio Dei, omni tempore illud petamus. Scit quidem Pater noster, quibus rebus indigemus, et paratus est liberaliter ea suppeditare ac præsertim quæ ad salutem æternam pertinent; sed uult per orationis instrumentum ea largiri, quoniam hoc est illi honorificentius et nobis utilius, quam si dormientibus et nihil agentibus cuncta donaret. Itaque liberalissimus Dominus ad petendum nos hortatur et urget, cum dicit: Ego dico uobis, petite et dabitur uobis, quærite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; omnis enim qui quærit inuenit, et qui petit accipit, el pulsanti aperietur . Et quid sit illud, quod petendum est præcipue et quod sine dubitatione donabitur, explicat paulo post dicens: Si uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis Pater uester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se. Hoc igitur est imprimis assidueque petendum, et hoc nobis sine dubitatione donabitur, si bene petatur, Spiritus bonus uidelicet, per quem respiremus in Deo et spiritualem uitam respirando seruemus; quod S. Dauid faciebat, qui in Psalmo dixit: Os meum aperui, et attraxi Spiritum, id est, os meum aperui desiderando, suspirando, postulando gemitibus inenarrabilibus; et attraxi auram suauissimam Spiritus Dei, quæ æstum concupiscentiæ refrigerauit meque in omni bono opere confirmauit. Quæ cum ita sint, quis dicet eos uiuere secundum Deum, qui dies integros, uel etiam menses et annos non suspirant ad Deum, nec respirant in Deum? Signum enim mortis euidens est non spirare, et si spirare est orare, signum mortis erit non orare. Vita spiritualis, per quam filii Dei sumus, in charitate sita est: Videte, inquit S. Ioannes in epistola sua, qualem charitatem dederit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. At quis amat, et non desiderat uidere quem amat? quis desiderat, et non petit quod cupit ab eo, quem scit daturum, si petatur? Ergo qui non orat assidue, ut uideat faciem Dei sui, non desiderat eum uidere; qui non desiderat, non amat; qui non amat, non uiuit: quid ergo sequitur, nisi ut iudicemus mortuos esse Deo, quamuis mundo uiuant, qui serio in studium orationis non incumbunt? Neque uero orare, ac per hoc spirare et uiuere dicendus est, qui sola uoce corporis preces fundit; oratio enim definitur a sapientibus, non eleuatio uocis in aerem, sed eleuatio mentis in Deum. Ergo, anima mea, noli te fallere, ut putes te uiuere Deo, si non serio Deum ex toto corde quæris eique suspiras diebus ac noctibus. Noli dicere, per alias occupationes tibi non licere colloquiis diuinis et orationi uacare; sancti enim apostoli occupatissimi erant, et quidem in opere Dei et salute animarum, ita ut unus eorum diceret: Præter ea, quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum; quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? et tamen hic ipse, præter frequentissimam orationum suarum commemorationem, scribit ad Philippenses: Conuersatio nostra in coelis est, quia uidelicet in mediis etiam occupationibus in coelo per desiderium uersabatur, neque unquam dilecti sui obliuiscebatur, alioqui non diceret: Christo confixus sum cruci. Viuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus . Caput II : Consideratur aer ut medium uidendi, audiendi et loquendi. Altera proprietas aeris est: ut sit medium, per quod ad oculos nostros perueniant species colorum et ad aures species sonituum, sine quibus nec uidere, nec audiere, nec etiam loqui possemus. In qua re primum Deo gratias agere debemus, quod tam insigni beneficio naturam nostram ornare uoluerit. Deinde admirari nos decet conditoris nostri sapientiam in opere tantæ subtilitatis et tenuitatis, ut, cum sit aer uerum corpus et tantum ut repleat spatium pæne immensum, tamen nec uideatur, nec sentiatur ob incredibilem tenuitatem. Mirata est antiquitas subtilitatem unius lineæ, quam penicillo duxerat Apelles; sed ea linea et uidebatur et tangebatur, ac per hoc nullo modo comparari poterat cum tenuitate huius subtilissimi ueli, quod omnes ambit et contingit et a nullo cernitur propter subtilitatem eximiam. Sed admirationem auget, quod cum sit aer subtilissimum et tenuissimum corpus, tamen cum scinditur, summa facilitate iterum coniungitur et continuatur, ac si scissum nunquam fuisset. Certe disruptam telam aranearum, uel scissum subtilissimum uelum nullus artifex ita resarcire potest, ut prior scissura non appareat. Adde, quod est omni admiratione dignissimum et solius Dei sapientiæ proprium, quod per eandem partem aeris impermixte et simul transeunt innumerabiles colorum species. Qui sub noctem, lucente luna, in loco aperto et edito positus, stellas in coelo et campos in terris, floribus plenos, et simul domos, arbores, animantia, et alia id genus multa conspiciat, negare non poterit, rerum illarum omnium species in aere illo sibi propinquo simul contineri, et impermixtas contineri. At quis hoc intelligat, quis capiat? Quomodo enim fieri potest, ut res tenuissima tantam formarum uarietatem simul contineat? Et quid, si eodem tempore et loco resonent cantus auium ab una parte, et ab alia uaria musica instrumenta, et ab alia quoque murmur cadentium aquarum: nonne simul in eodem aere necesse erit recipi cum tot formis colorum etiam illos omnes sonos, aut omnes eorum sonorum species? Quis hæc facit, anima mea, nisi conditor tuus, qui facit mirabilia magna solus ? Et si tam mirabilia sunt opera eius, quanto admirabilior erit ipse! Sed est et alia utilitas huius admirandæ tenuitas in aere, quod non impedit, sed iuuat motum omnium rerum, quæ de loco ad locum transeunt. Nouimus omnes, quanto labore trahuntur naues per aquas, quamuis et ipsæ liquidæ sint et facile scindantur; nam nec uenti, nec remi aliquando sufficiunt, sed oportet uires equorum et bubalorum sæpe numero adhibere. Et si forte per montes, aut colles aperienda uia sit, quantis sudoribus et quam longo tempore uia, quamuis breuissima, aperitur? At per aerem nullo labore, summa facilitate et maxima celeritate currunt equi, uolant aues, tela et missila iaciuntur; homines uero ad uaria exercenda ministeria ascendunt, descendunt, deambulant, discurrunt, mouent pedes, brachia, manus, sursum, deorsum, a dextris et sinistris, nec magis impedit eos aer ubique diffusus, quam si non corporalis, sed spiritualis naturæ aut penitus nihil esset. Caput III : In aere conspicitur figura quædam suauitatis et benignitatis Dei. Accedit postremo, quod aeris natura ita cedit omnibus et in omnem formam se mutat et scindi ac disrumpi se patitur, ut hominum utilitati deseruiat, ut uideatur datus hominibus in magistrum humilitatis et patientiæ et charitatis. Sed quod in te, anima mea, amorem creatoris tui excitare et accendere uehementer deberet, illud est: quod hic idem ipse aer suauitatem incredibilem et benignitatem maximam conditoris sui hominibus repræsentat. Collige, quæso te, anima, et attentissime cogita, Dominum tuum omnibus creaturis suis semper adesse, cum omnibus semper operari, et quod est infinitæ suauitatis, ad singularum naturam cooperationem suam accommodare, quasi cum Apostolo suo dicat: Omnibus omnia factus sum, ut omnes adiuuem, et perficiam. Cum agentibus necessariis cooperatur, ut necessario agant; cum uoluntariis, ut uoluntarie; cum liberis, ut libere. Ignem ita mouet et iuuat, ut ascendat sursum; terram ut tendat deorsum; aquam ut labatur per loca decliuia; aerem ut transeat quocunque pellitur; stellas ut in circulum uersentur perpetuo; herbas, frutices, plantas, ut fructus secundum naturam suam proferant; animantia terrestria, aquatilia, uolatilia, ut ea faciant, quæ natura eorum postulat. Et si suauitas Dei sic eminet in cooperatione cum creaturis suis in operibus naturæ, quid fieri putamus in operibus gratiæ? Attribuit quidem Deus homini liberum uoluntatis arbitrium, sic tamen ut eum regeret imperio, terreret exitio, alliceret beneficio. Vult Deus omnes homines saluos fieri, sed ita uult, ut uelit etiam eos uelle, et ideo ita suauiter eos præuenit, et excitat, et ducit, et perducit, ut prorsus admirabile sit. Istæ sunt adinuentiones sapientiæ Dei, de quibus dicit Isaias: Notas facite in populis adinuentiones eius. Et quidem homines impios nunc uehementer exterret, nunc amanter exhortatur, nunc clementer admonet, nunc misericorditer corripit, prout eorum ingenio et moribus iudicat expedire. Audi quam mansuete cum primo peccatore Dominus egerit: Adam, inquit, ubi es? et respondenti illi: Vocem tuam audiui in Paradiso et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me; adiecit Dominus pari mansuetudine: Quis enim indicauit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? Et hac pia correptione admonitus Adam sine dubitatione resipuit, dicente Scriptura: Haec illum, qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum, custodiuit et eduxit illum a delicto suo. Audi rursus, quam mansuete et suauiter per angelum suum corripuerit atque ad poenitentiam prouocauerit omnes filios Israel: Ascendit, inquit Scriptura, angelus Domini de Galgalis ad locum flentium et ait: Eduxi uos de Ægypto et introduxi in terram, pro qua iuraui patribus uestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum uobiscum in sempiternum; ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terræ huius, sed aras eorum subuerteretis, et noluistis audire uocem meam; cur hoc fecistis? Cumque loqueretur angelus Domini hæc uerba ad omnes filios Israel, eleuauerunt ipsi uocem suam et fleuerunt. Et uocatum est nomen loci illius locus flentium siue lacrymarum, immolaueruntque ibi hostias Domino. Fuisse autem illum fletum maximum et uniuersalem ac ueræ poenitentiæ signum, testatur nouum nomen ei loco impositum ad memoriam posteritatis æternam, ut uidelicet diceretur locus ille locus flentium siue lacrymarum. Quid iam de prophetis dicam? Illi certe in omnibus sermonibus suis docent, hoc clamant, Deum non uelle mortem peccatorum, sed ut conuertantur et uiuant. Vulgo dicitur, ait Dominus per Ieremiam, si dimisserit uir uxorem suam et recedens ab eo duxerit uirum alterum, nunquid reuertetur ad eam ultra? Tu autem forncata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego recipiam te. Et per Ezechielem: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo uiuere poterimus? Dic ad eos: Viuo ego, dicit Dominus, nolo mortem impii, sed ut conuertatur impius a uia sua et uiuat. Conuertimini, conuertimini a uiis uestris pessimis; et quare moriemini domus Israel? Sed omissis impiis, quanta sit benignitas et suauitas plusquam paterna et materna Domini Dei nostri in eos, qui timent eum et sperant in eo, explicari nullo modo potest. Dauid in Psalmis: Secundum altitudinem coeli a terra, corroborauit misericordiam suam super timentes se; et infra: Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se; et infra: Misericordia Domini ab æterno et usque in æternum super timentes se; et alibi: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus, beatus uir, qui sperat in eo; et rursum: Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde, id est, quis explicet quanta sit bonitas, suauitas, dulcedo Domini erga animas pias et iustas. Per Isaiam quoque ait Dominus: Numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui. Et Ieremias in Threnis: Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea expectabo eum. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. Quod si iam addere uellem, quæ prædicant apostoli in epistolis suis de paternis uisceribus Domini Dei nostri in homines pios, nullus finis inueniretur. Sit omnium loco, quod scripsit apostolus Paulus initio posterioris epistolæ ad Corinthios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt. Non dicit, Deum esse consolatorem, sed totius consolationis plenissimum; nec dicit, qui consolatur nos in aliqua tribulatione, sed in omni; nec, ut possimus consolari eos, qui in aliqua, sed qui in omni tribulatione sunt. Itaque non potuit magis amplificare, quam suauis et dulcis sit Deus erga eos, quos diligit et a quibus diligitur. Sed præstat ad finem adscribere uerba sancti Prosperi, quibus explicat benignitatem Dei non solum erga bonos, sed etiam erga malos, ut efficiat bonos: Gratia, inquit, omnibus iustificationibus principaliter præminet suadendo exhortationibus, monendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando et fidei affectionibus imbuendo. Sed etiam uoluntas humana subiungitur ei atque coniungitur, quæ ad hoc prædictis est excitata præsidiis, ut diuino in se cooperetur operi et incipiat exercere ad meritum, quod superno semine concepit ad studium, de sua habens mutabilitate, si deficit, de gratiæ opitulatione, si proficit. Quæ opitulatio per innumeros modos, siue occultos, siue manifestos, omnibus adhibetur; et quod a multis refutatur, ipsorum est nequitiæ, quod autem a multis suscipitur, et gratiæ est diuinæ et uoluntatis humanæ. Hæc ille. Caput IV : Exhortatio animæ ad imitandam Dei benignitatem. Eia nunc, anima mea, si conditor tuus erga seruos suos tam est suauis et mitis, tam incredibili benignitate peccatores tolerat, ut conuertat; et iustos consolatur, ut magis in iustitia et sanctitate proficiant: an non deberes et tu proximos tuos benigne tolerare, et omnibus omnia fieri, ut omnes Deo ac Domino tuo lucrifaceres ? Cogita tecum, ad quam sublimem excellentiam Apostolus te hortatur, cum dicit: Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suauitatis. Imitare Deum Patrem, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Imitare Deum Filium, qui natura humana pro nobis assumpta uitæ propriæ non pepercit, ut nos eriperet de potestate tenebrarum et de interitu sempiterno. Imitare Deum Spiritum Sanctum, qui dona illa sua pretiosissima copiose diffundit, ut spirituales nos de carnalibus efficiat.