[0] EXPLANATIO APOCALYPSIS. EPISTOLA AD EUSEBIUM. [1] DILECTISSIMO FRATRI EUSEBIO, BEDA SALUTEM. Apocalypsis sancti Ioannis, in qua bella et incendia intestina Ecclesiae suae Deus uerbis figurisque reuelare dignatus est, septem mihi (frater Eusebi) uidetur esse diuisa periochis. In quarum prima, post praefationem copiosam, ad roborandam fidem fragilium, ac Domini passiones, et posteriores glorias enumeratas, similem Filio hominis Ecclesia cernit indutum; qui, commemoratis his quae specialiter in septem Asiae gesta uel gerenda sint Ecclesiis, generales totius Ecclesiae luctas describit et palmas. Ubi sexto loco consulte subiiciendos Ecclesiae Iudaeos, et tentationem orbis uniuersi futuram, seque promisit cito esse uenturum; septimo autem, tepidam ponit Laodiceam. Filius enim hominis ueniens, putas inueniet fidem in terra? In secunda autem periocha, descriptis in sede Dei quatuor animalibus et uiginti quatuor senioribus, Agnum uidet apertis septem libri signati sigillis, conflictus et triumphos Ecclesiae reserare futuros. Ubi iuxta consuetudinem libri istius, usque ad sextum numerum ordinem custodit, et praetermisso septimo, recapitulat, ac duas narrationes, quasi ordinem secutus, septimo concludit. Sed et ipsa recapitulatio, pro locis intelligenda est: aliquando enim ab origine passionis, aliquando a medio tempore, aliquando de sola ipsa nouissima pressura, aut non multo ante dicturus recapitulat. Illud tamen fixum seruat, ut a sexto recapitulet. Tertia uero periocha, sub specie septem angelorum tuba canentium, uarios Ecclesiae describit euentus. Quarta, sub figura mulieris parturientis, et draconis eam persequentis, eiusdem Ecclesiae labores et uictorias aperit; et utrique militiae praemia digna rependit. Ubi septem quoque angelorum dicta commemorantur, et facta, etsi non pariter, ut supra. Hunc enim mystica solertia numerum pene ubique seruat, cum et moris sit eiusdem Ioannis, in Euangeliis quoque et Epistolis, nihil tepide et breuiter dicere. Quinta autem periocha per septem angelos, septem plagis nouissimis terram perfudit. Sexta, damnationem meretricis magnae, id est, impiae ciuitatis. Septima, ornatum uxoris Agni, sanctae uidelicet Ierusalem de coelo a Deo descendentis ostendit. Septem quoque regulas Tychonii, uiri inter suos eruditissimi, quibus ad intelligendas Scripturas studiosi plurimum adiuuantur, breuiter commemorandas putaui. Harum prima de Domino et eius corpore est, quando a capite ad corpus, uel a corpore transitur ad caput, et tamen ab una eademque persona non receditur. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornauit me ornamento; et tamen quid horum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conueniat, utique intelligendum est. Secunda est de corpore Domini bipertito, uel potius de Domini corpore uero atque simulato, ut sancto Augustino magis appellari placuit. Dicit enim Ecclesia: Fusca sum et speciosa, ut tabernacula Cedar, et ut pellis Salomonis. Non enim ait: Fusca fui et speciosa sum; sed utrumque se esse dixit, propter communionem sacramentorum, et propter temporaneam commistionem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula quippe Cedar ad Ismaelem pertinent, quia non erit haeres cum filio liberae. Tertia de promissis et lege, quae alio modo de spiritu et littera, uel de gratia et mandato potest appellari. Haec sancto Augustino magna quaestio magis quam regula quae soluendis est quaestionibus adhibenda uidetur. Ipsa est enim quam non intelligentes Pelagiani, uel condiderunt suam haeresim, uel auxerunt. Quarta est de specie et genere. Species enim pars est. Genus autem totum, cuius ea pars est. Sicut unaquaeque ciuitas pars est totius prouinciae, et unaquaeque prouincia pars est totius orbis. Unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter quid generaliter in quocunque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus, sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum, et potius ad Christum et Ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. Nec species semper exceditur. Saepe enim talia dicuntur, quae uel ei quoque, uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio. Quintam ponit regulam, quam de temporibus nuncupat. Potest autem (ut mihi uidetur) etiam de numeris appellari. Hanc tropo synecdoche uel legitimis numeris uigere dicit. Tropos synecdoche est aut a parte totum, aut a toto partem. Quo locutionis modo etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio; pars enim nouissima diei quo passus est, nisi pro tota die accipiatur, id est, adiuncta etiam nocte praeterita; et nox in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adiuncto scilicet illucescente die Dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina Scriptura commendat, sicut septenarium, uel denarium, uel duodenarium, quibus plerumque uel uniuersitas temporis, uel rei alicuius perfectio designatur. Sicut: Septies in die laudem dixi tibi, nihil est aliud, quam semper laus eius in ore meo. Tantumdem autem ualent, et cum multiplicantur siue per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Ieremiae pro uniuerso tempore, spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia, siue per seipsos, sicut decem per decem centum, sicut duodecim per duodecim centum quadraginta quatuor, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in Apocalypsi. Sextam regulam Tychonius recapitulationem uocat. Sic enim dicuntur in Scripturis quaedam, quasi sequantur in ordine temporis, uel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa sunt latenter narratio reuocetur. Sicut in Genesi quod dicitur: Isti filii Noe in tribubus et linguis suis. Ab his diuisae sunt insulae gentium super terram. Et statim: Erat autem omnis terra labii unius et sermonum eorumdem. Ita dictum uidetur, tanquam eo iam tempore quo dispersi fuerunt una fuerit omnibus lingua, cum potius recapitulando latenter adiungeret: Qualiter sint linguae diuisae. Septima eiusdem regula est de diabolo et eius corpore. Aliquando enim in diabolum dicitur quod non in ipso, sed in eius corpore possit agnosci, sicut Dominus beato Iob, eiusdem hostis fraudes et uires exponens, inter alia dicit: Nunquid ad te preces multiplicabit, aut loquetur tibi mollia? Non enim ipse diabolus legitur uspiam poenitentiam acturus, sed corpus ipsius quod damnatum in fine dicturum sit: Domine, Domine, aperi nobis. Has ergo regulas non in Apocalypsi tantum, id est, in Reuelatione sancti Ioannis apostoli, quam idem Tychonius et uiuaciter intellexit, et ueridice satisque catholice disseruit, praeter ea duntaxat loca in quibus, suae partis, id est, Donatistarum, schisma defendere nisus, persecutiones quas ipsi a religioso Valentiniano principe, uidelicet, ut haeretici pertulerunt, Ecclesiis eorum et plebibus, domibusque et possessionibus sub catholicorum manum contraditis, et sacerdotibus exsilio retrusis, deflet, et martyria uocans, has in eadem gloriatur Apocalypsi fuisse praedictas; uerum in omni quoque Scriptura canonica, et praecipue prophetica, easdem uigere regulas, quisquis uigilanter intenderit, inueniet. Cuius quidem auctoris et nos in hoc opere sensum secuti, nonnulla quae extrinsecus posuit, breuiandi causa omisimus; plura uero quae illi utpote uiro ingenioso, et qui, sicut de eo dictum est, ueluti rosa in spinis effloruit, aperta, nec quaesitu digna, uidebantur, quantum uel magistrorum traditione, uel memoria lectionis, uel etiam captu nostri sensus, attingere potuimus, superadiicere curauimus. Nam et hoc in praeceptis habemus, ut percepta talenta cum usuris referamus ad Dominum. Cumque opus memoratum in tres libellos releuandae mentis gratia findi placuisset, nescio quo enim modo, ut beatus Augustinus ait, «ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor uiatoris hospitio,» nihilominus tamen ut facilior quaerentibus inuentio redderetur, eadem capitulorum intemerata series, iuxta quod in ipso libello quondam praepositis breuibus distinxeram, per omnia uidebatur esse seruanda. Nostrae siquidem, id est, Anglorum, gentis inertiae consulendum ratus, quae et non dudum, id est, temporibus beati Gregorii papae, semen accepit fidei, et idem quantum ad lectionem tepide satis excoluit, non solum dilucidare sensus, uerum sententias quoque stringere, disposui. Nam ei aperta magis breuitas quam disputatio prolixa memoriae solet infigi. Opto in Christo ualeas, dilectissime frater, Bedaeque tui semper memor esse digneris.