[39] XXXIX. DE USURA SIVE FOENERE. 1. Plurimi inuectiuas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt. Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem inuolasse, decimas scilicet. Foeneratorem maximum esse Sabbathi uiolatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis. Foeneratorem fucum esse, de quo Virgilius, "Ignauum fucos pecus praesepibus arcent". Foeneratum legem primitiuam post lapsum hominis latam pessundare, quae fuit in sudore uultus tui comedas panem tuum, minime uero in sudore uultus alieni. Foenoratores pileis luteis indui oportere, quia Iudaizant. Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam. Et huiusmodi alia. Ego uero hoc dico tantum, foenus esse inter concessa propter duritiem cordis, cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant. Sintque tam duro corde ut eas gratis commodare nolint, reliquum est ut permittantur usurae. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis huiusmodi artificiis. Verum pauci de foenere disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum uel ponderetur uel separetur. Quinetiam cauere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius. 2. Incommoda foenoris haec sunt. Primum, quod mercatorum numerum minuit. Nam si ignauia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur. quae instar uenis portae cuiuis regno est ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores inopes reddit. Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum soluat nimis grauem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere uix potes si foenore sumptis negotietur. Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et uectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regni siue reipublicae in paucorum manus reducit. Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eueniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis cum pecuniae dispergantur, non conceruentur. Quintum, quod terrae et praediorum pretium deprimit. Etenim pecuniae insumuntur uel in mercaturam uel in praediorum coemptiones. Foenus autem utrique obuiare uidetur. Sextum, quod omnes labores, molimina, et inuenta noua quaecunque eneruat et hebetat. In quibus pecunia minime sibi deesset nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum, id quod tractu temporis egestatem publicam parit. 3. E contraria, commoda foenoris haec sunt. Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt. Certissimum enim est maximam mercaturae partem a iunioribus mercatoribus exerceri foenore sumptis pecuniis. Unde si foenerator pecunias uel exigat uel non emittat, secutura necessario est magna mercaturae clades. Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subueniret, in extremas angustias cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (siue bona mobilia fuerint siue praedia) nimis uili pretio uendere. Itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones praeproperae penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes aut ea quae a iureconsultis appellantur mortua uadia, huic certe malo remedium uix exhibebunt. Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent. Memini pecuniosum quendam, uirum durum, rure agentem, qui solebat dicere In malam crucem abeat ista foeneratio. Impedimento est quo minus pignorum et obligationum poenas exigere possimus. Tertium et ultimum hoc est, nugas meros dico si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso foenore, fieri posse. Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, conuellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret. Respublicae omnes, pro diuersa tamen ad sortem ratione, eas tolerarunt. Adeo ut opinio illa in Utiopiam protinus releganda. 4. Dicamus iam de reformatione et norma usurarum, quibus nimirum modis incommoda earum optime euitentur, commoda retineantur. Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes foenoris ne nimium mordeat. Secundum, ut uiris pecuniosis aperiatur uia qua ad pecunias mercatoribus praestandum inuitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo accipientem aliquantulum leuabis, sed mercator pecunias non facile reperiet. Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime. 5. Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac uia insistere licet. Duae sunto foenoris proportiones. Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura feruet, concedatur. Primo igitur (si nos audias) reducatur foenus ad partem uicesimam sortis pro mutuatione in annum. Ea proportio edicto promulgetur, ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps siue respublica mulctae omni renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore, mutuationem conseruabit. Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus solamini erit. Hoc magna ex parte praediorum pretia adaugebit. Quandoquidem annuus ualor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus ualor sex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inuenta acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inuentis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assueuissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur. Hoc autem fiat additis cautionibus quae sequuntur. Sit proportio (etiam haec de qua loquimur) illa paulo remissior quam antea soluere solebant. Hoc pacto uniuersi, tam mercatores quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem siue respublica exiguam aliquam summam percipiat pro licentis singulis. Reliquum lucri foenorati cedat. Si enim lucrum foenoratoris leuiter tantum minuatur, eum nullo modo a foenore exercendo deterrebit. Exempli gratia, si quis antea decem aut nouem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur. Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec nouem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit. Nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, praeoptabit.