[37] XXXVII. DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1. Cogitationes hominum sequuntur plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat Macchiauellus (licet in exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturae uiolentiae aut uerborum grandiloquentiae nisi corroborentur consuetudine. Instantia eius haec est: "in facinore aliquo audaci et crudeli patrando non acquiescendum esse, aut in naturae alicuius ferocia, aut in promissis constantibus, nedum iuramentis, sed commitendum esse scelus esse uiris sanguinolentis et iamdudum caedibus assuetis". Sed Macchiauello de fratre quopiam Clemente, aut Rauillaco, aut Iauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio nihil innotuit. Verum tenet regula eius, naturam aut promissorum fidem et ferociam uiribus consuetidinis haud aequipollere. Solummodo superstitio nostris temporibus eo prouecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta uotiua, etiam in re sanguinaria, consuetudinis uires exaequent. In aliis quibuscunque consuetudinis potentia clare elucescit. Adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, uerba grandia iactitent plurimi, et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae. Videre etiam licet consuetudinis tyrannidem in aliis multis. Indi (loquor de gymnosophistis et ueteribus et modernis) se leniter super pyram componunt, atque hoc modo seipsos igne sacrificant. Quin et foeminae cum maritis in rogum immitti properant. Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae uix eiulatu aut gemitu ullo emisso. Memini sub initiis reginae Elizabethae rebellem quendam Hibernum supplicantem deputato ut torque lignea, non fune, suspenderetur, quia illud magis in more rebellibus erat. Inueniuntur monachi in Russia qui ad poenitentiam complendam tota nocte hyemali in uase aqua repleto non recusabunt sedere donec glacie constringantur. Plurima denique exempla adduci poterint plane stupendas consuetudinis uires tam super animum quam super corpus prodentia. Quandoquidem igitur mos, ueluti summus sit humane uitae moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus. Certe consuetudo ualidissima, cum a pueritia incipit, haec educationem appellamus, quae nihil aliud est quam a teneris annis imbibita consuetudo. Ita uidere est in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis, artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras motus esse in pueritia aut adolescentia quam postea. Verissimum enim est opsimathes istos nouam plicam non bene admittere, nisi fuerit in nonnullis hominibus quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia praecepta conseruarunt, quo continuo emendationem reciperent, id quod rarissimum est. 2. Verum si consuetudinis uires, cum simplex solummodo sit et seiuncta, tantae sint, multo magis consuetudo copulata et coniuncta, et in collegium coacta, excellit. Isthic enim exemplum docet, releuat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis uires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint. Certe multipicatio et (ut chymicorum uocabulo utar) proiectio super naturam humanam consistit in societatibus bene institutis et disciplina salubri informatis. Etenim respublicae recte administratae, quin et leges bonae, alunt uirtutem in herba, sed semina ipsius non multum promouent. Verum infelicitatis orbis hoc habet media maximarum uirium applicentur quandoque finibus minime expetendis.