[32,0] XXXII. DE DISCURSU SERMONUM. [32,1] Sunt qui in sermonibus affectant optius ingenii laudem qua in quamcumque partem disputare possint, quam iudicii in ueritate enucleanda, ac si laudabile esset inuenire quid dici possit, non quid teneri debeat. Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni. Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum euadit. Pars sermonis honoratior haec est, ansam sermonis praebere, et rursus eidem moderari ac ad alia transire. Tunc enim quis choream ducit. Bonum sane in conuersatione et colloquiis familiaribus subinde uariare, et sermones circa res praesentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quaestiones cum positiuis, iocosa cum seriis immiscere. Satietatem siquidem et fastidium parit in aliquo subiecto diutius haerere. Quantum ad iocos, sunt quaedam quae a ioco, uelut priuilegio, eximi debent: religio, negotia reipublicae, personae sublimes, priuatorum negotia maioris momenti, denique casus omnis miserabilis. Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere uidebuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint. Ille habitus omnino coercendus: "Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris". [32,2] In summa, discrimen seruandum inter salsa et amara. Certe qui satyricam amplectitur uenam, sicut aliis metum iniicit ab ingenio suo, ita ab aliorum memoria metuere debet. Qui interrogat multum, et addiscet multa, et placebit in multis, praesertim si quaestiones suas ad captum et peritiam respondentis adaptet, siquidem occasionem ei praebebit scientiam suam ostentandi. Ipse autem nouis continuo scientiae augmentis dotabitur. Molestae autem ne sint quaestiones. Id examinatori conuenit. Etiam qui sermonis familiaris dignitatem tueri cupit, aliis uices loquendi relinquat. Quin et, si qui adsint qui dominari in sermonibus et tempus uniuersum occupare studeant, illos arte quadam abrumpere sciat, et alios ad loquendum inducere, sicult tibicines moderari solent saltantibus. Scientiam si quandoque dissimules eorum quae scire existimaris, putaberis alias ea scire quae nescis. Sermo alicuius de seipso rarus esse debet et cum iudicio. Noui quendam cui saepe in ora erat per ironiam oportet hunc egregie sapientem esse, ita multo de seipso loquitur. Vix occurrit casus aliquis in quo se laudare quis decore possit, praeter unum. Is est, si uirtutem alterius laudet, sed eam intelligo uirtutem ad quam ipse aspirat. Sermo alios pungens et uellicans parce utendus. Etenim sermones familiares debent esse instar campi aperti in quo spatiari licet, non uiae regiae quae deducit domum. Noueram nobiles duos ad partem Angliae occidentalem, quorum alter scommatibus nimio plus indulgebat, sed hospitalis admodum erat. Alter autem quaerere solebat a conuiuis illius prioris dic, sodes, annon scomma aliquod intercessarat in quempiam factum? Cui conuiua forte tale aliquid contigit. At ille, utpote alterius aemulus, satis sciebam eum prandium bonum malis condimentis corruputurum. [32,3] Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta uerborum aut methodi captare. Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus uidemus quae cursu minus ualent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem. Circumstantiis nimio pluribus orationem uestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.