XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE. 1. Recepta est opinio Gallos prudentiores esse quam uidentur, Hispanos autem prudentiores uideri quam sunt. Sed utcunque se res habeat inter gentes, certum est hoc usu uenire inter personas singulares. Sicut enim loquitur apostolus de pietate, speciem pietates habentes, sed uirtutem eius negantes, ita certe inueniuntur nonnulli qui nugantur solenniter, cum prudentes minime sunt: magno conatu nugas. Res est profecto prudentibus ridicula et satyra digna affectores istos uidere, in quot formas se uertant et quali utantur arte quasi prospectiua, qua superficies appareat corpus quod profunditatem aut dimensionem solidi habeat. Alii tam secreti sunt, et in se declarando parci, ut merces suas nisi sub obscura luce ostendere nolit, et uideri uolunt plus significare quam loqui. Cumque sibi ipsis conscii sint se de iis rebus loqui quas non bene norunt, cupiunt nihilominus uideri se illa nosse quae non possunt tuto loqui. Alii uultu et gestu uerbis suffragantur, et ueluti per signa sapiunt. Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere. Alii se ualere putant, si grande quiddam loquantur, idque stilo peremptorio. Itaque nihil morantur, et pro admissis accipiunt quae probare non possunt. Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parui pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt. Alii distinctionem aliquam semper in promptu habent, et plerunque hominum ingenia subtilitate perstringendo rem praeteruehuntur. De quo genere loquitur Aulus Gellius, hominem delirum, qui uerborum minutiis rerum frangit pondera. Ad quod exemplum Plato in Protagora per ironiam introducit Prodicum sermonem integrum contexentem ex distinctionibus a principio usque ad finem. Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negatiuae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis. Etenim cum id quod proponitur penitus reiicitur, nil ultra restat agendum. Sin probatur, noua indiget opera. Quod prudentiae genus spurium negotia prorsus perdit. Ut uerbo dicamus, nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus tot artificiis se muniet ad diuitias simulandas, quot homines isti, uera prudentia destitui, utuntur ad prudentiae suae opinionem tuendam. Certe homines hac prudentia praediti opinionem uulgi facile aucupari possunt. Sed ad negotia grauia tractanda nemo talium delectum faciat. Etenim ad negotia promouenda satius proculdubio fuerit uirum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.