[24,0] XXIV. DE INNOVATIONIBUS. Sicut partus recens editi informes sunt, sic uidere est in nouis institutis, quae sunt partus temporis. Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant. Malum enim in natura humana naturali motu fertur, qui processu inualescit. At bonum, ut fieri amat in uiolentis motibus, in primo impetu fortissimum. Certe omnis medicina innouatio est, et qui noua remedia accipere nolit, noua mala expectet. Nouator enim maximus omnium tempus. Quod si tempus decurso solo res in peius ferat, prudentia uero et industria eas in melius restituere non contendant, quis tandem erit finis mali? Hoc concedi prorsus debet, quod consuetudine firmatum est, etsi minus sit modum, aptum esse tamen temporibus, quaeque uno quasi alueo fluxerunt, foedere quodam coniuncta esse, ubi contra noua ueteribus non usquequaque tam concinne coheaereant. Etsi enim utilitate iuuent, nouitate tamen et inconformitate turbant. Sunt certe nouitates tanquam aduenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus beneuolentia prosequimur. Recte quidem in haec omnia, si tempus quiesceret. Hoc tamen indefesse in orbem agitatur. Inde fit ut importuna et morosa moris retentio res turbulenta sit, aeque ac nouitas, et qui uetera superstitiose nimis reuerentur cedant in praesentis seculi ludibrium. Prudenter igitur facient homines si in innouationibus suis a tempore exemplum petant. Tempus enim innouat uel maxime, sed tacite, pedetentim, ac sine sensu. Illud enim pro certo habeas, quod nouum est praeter spem et expectationem accedere, et huic adiicere aliquid, illi eripere. At cui incremento est nouitas, ille fortunae gratias habet et tempori, cui uero nocumento, is nouitatis auctorem iniuriarum postulat. Expedit praeterea experimentis nouis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut euidens se ostendat utilitas, et sedulo cauere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat. Quinetiam omnis nouitas, quam reiicere fortasse non datur, pro suspecta tamen habere debet. Denique, ex Scripturae monito, stemus super uias antiquas, atque circumspiciamus quae sit uia bona et recta, et ambulemus in ea.