[23,0] XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT. 1. Formica animalculum sibi sapiens, sed in horto nociuum. Et sane fit ut qui sui nimium amantes sint reipublicae laedant. Partire itaque moderate inter amorem tui ipsius et amorem reipublicae, atque ita tibi sis proximus ut in alios non sis iniurius, praesertem in regem tuum aut patriam. Centrum plane ignobile est actionum hominis cuiuspiam commodum proprium. Recte terrestrem naturam sapit. Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia mouentur super centrum alterius, cui benefaciunt. Ad se omnia referre tolerabilius est in uiris principibus, quia ipsi intra personam suam non consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt. Verum in seruo principis aut ciue reipublicae res est perniciosissima. Etenim negotia publica uniuersa, quae ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectitur. Quos necesse est eccentricos saepe esse ad fines domini siue status sui. Eligant itaque principes et status ministros et seruos qui hac nota non maculantur, nisi uelint res suas accessorii tantum loco esse. Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia. Satis enim iniquum est si bonum serui praeferatur bono domini. Sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum seruum antefertur magno bono domini. Veruntamen id saepius factum est per officiarios prauos, ueluti thesaurarios, legatos, duces, et alios seruos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transuersum inclinet utilitatis domini sui in rebus grauioribus et magni momenti. Et plerunque commodum quod eiusmodi serui ad se attrahunt est pro modulo fortunae propriae, at detrimentum quocum permutent commodum illud est pro modulo fortunae domini sui. Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo maiore quam ad assanda oua sua. Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud uiros potentes gratia pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusuis rei causa fortunam domini sui prodent. 2. Prudentia quae sibi uni sapit in plurimis eius ramis res sane deprauata. Assimilanda sapientiae soricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam; sapientiae uulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi; sapientiae crocodili, qui lachrymas emittit, cum deuorare cupit. Verum illud imprimis obseruationem meretur, quod huiusmodi homines qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) sui sunt amantes sine riuale. Saepenumero infortunati sunt: cumque sibi per totam uitam sacrificauerint, in exitu sacrificant inconstantiae fortunae, cuius alas sperabant se pulchre illa sapientia sua praescidisse.