[19,0] XIX. DE IMPERIO. [19,1] Miser proculdubio est animi status pauca habere quae appetas, multa quae metuas. Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores. Atque e contra habent phantasmata plurima periculorum et umbrarum uolitantium, id quod animos eorum reddit minus serenos. Hinc etiam emanat et alter ille effectus, quem Scriptura regibus tribuit, ut cor regis sit inscrutabile. Etenim suspicionum multitudo, et absentia affectus alicuius praedominantis qui reliquis imperet, cuiusuis animum reddit exploratu difficilem. Hinc quoque emanat et illud, quod reges saepenumero desideria sibi ipsis creent, atque ad nugas animum adiiciant: interdum ad aedificia extruenda, interdum ad ordinem aliquem aut collegium instituendum; interdum ad personam aliquam euehendam; interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi. Hoc illis incredible uidetur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus paruis quam consistendo in rebus grandibus. Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in uictoriis et prouinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum uix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, uerum ut fortunam suam aliquando aduersam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos euasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis. Qui enim progredi semper consueruit et in obicem tandem impingitur, sui ipsius fauore excidit, neque amplius res est quae fuit. [19,2] Dicamus nunc de uera imperii temperatura, quam seruare res ardua est et rara. Etenim tam temperies quam intemperies ex contrariis consistunt. uerum alia res est contraria miscere, alia alternare. Responsum Apollonii egregia prudentia plenum est. Interrogabat eum Vespasianus quid Neroni ruinam fuisset? Respondit : "Nero cytharam perite pulsare et accomodare nouit, at in imperando chordas interdum nimium distendebat, interdum eas nimium relaxabat". Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestiuam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae. [19,3] Veruntamen et hoc uerum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum uersari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoueantur antequam impendeant. Verum hoc nihil aliud est quam in agone cum fortuna experiri. Caueant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas et inchoamenta. Nemo siquidem scintillam incendium parituram prohibere potest, nec regiones metiri unde eruptura sit. In principum negotiis interueniunt proculdubio multae difficultates et impedimenta, at saepenumero maxima impedimenta sunt principum ipsorum affectus et mores. Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus: sunt plerunque rerum uoluntates uehementes et inter se contrariae. At potentiae nimiae soloecismus est, credere se posse finem rei pro arbitrio assequi, neque tamen media procurare. [19,4] Regibus intercedit negotium cum nationibus uicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum praelatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundae classis siue generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis. Atque a singulis horum impendent pericula, nisi adhibeatur cura. [19,5] Quod ad uicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum uarietate, unica excepta quae semper tenet. Ea est ut principes huic rei perpetuo inuiglent ne quis ex uicinis in tantum excrescat (uel nouis territorii augmentis, uel commercium ad se trahendo, uel proprius accedendo, et similibus) quo maiorem nanciscatur laedendi potestatem quam antea habuerat. Sane, durante triumuiratu illo regum (Henrico Octauo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea uiguit inter ipsos diligentia ut nemo trium uel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent. Idemque praestabat foedus illud (cui Guicciardinus securitatem Italiae attribuit) ictum inter Ferdinandus regem Neapolitanum, Lorenzium de Medices, et Ludouicum Sforziam principes, alterum Florentiae, alterum Mediolani. Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut prouocationem praecedentem. Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi uiolentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima. [19,6] Quantum ad uxores, extant exempla eius generis crudelia et atrocia. Liuia infamis ob ueneficium Augusti. Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustaphae celeberrimo illi principi, atque alias successionem et domum mariti sui perturbauit. Edwardi Secundi regis Angliae uxor operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece. Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt. [19,7] Quantum ad liberos, ab iis etiam ortae tragoediae plurimae. Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt. Mustaphae (quem antea nominauimus) caedes stirpi Solymanni adeo fatalis fuit ut succession sultanorum usque in hodiernum diem pro suspecto habeatur, uelut sanguinis ementiti, quia Solymus secundus putabatur supposititius. Caedes etiam Crispi, principis summae spei, inflicta per patrem suam Constantinum Magnum similiter eius familiae fatalis sunt. Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius uiolenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset. Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, uertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia. Complura sunt eiusmodi exempla. Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus aduersus Baiazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae. [19,8] Quantum ad praelatos, ab illis etiam, si potentes fuerint et superbi, periculum ingruit. Ut contigit temporibus Anselmo et Thomae Becketti Archiepiscoporum Cantuariae, quorum baculi pastorales cum regis gladio concertarunt, licet res illis fuerit cum regibus animosis et fastuosis, Guilielmo Rufo, Henrico Primo, et Henrico Secundo. At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege uel patronis ecclesiarum. [19,9] Quantum ad proceres, sunt illi certe cohibendi, et tanquam in iusta distantia a solio regali continendi. Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda. Hoc notaui in Historia mea Regni Henrici Septimi, qui nobilies suos perpetuo deprimeat. Unde factum ut tempora eius difficultatibus et turbis plena essent. Nobiles enim, etsi in fide et officio uersus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret. [19,10] Quatenus ad nobiles secundae classis, parum periculi ab illis manare potest, cum sint corpus dispersum. Poterint illi quidem nonnumquam grandia loqui, sed non multum nocere. Quinimo fouendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent ne immodice excrescat. Atque rursus cum populi gubernacula immediate tractent, motus populares optime compescunt. [19,11] Quod ad mercatores, sunt illi instar uenae portae, qui nisi floruerint, potest quidem regnum aliquod artus habere robustos sed uenas uacuas et habitum corporis macrum. Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent. Etenim quod in partibus lucret, in summa deperdit, commercii quanto diminuto. [19,12] Quantum ad plebem, ab iis raro creatur periculum, nisi habeant ductores potentes et populares, au si introducas mutationem in religione, uel in consuetudinibus antiquis, uel in grauaminibus tributorum, uel in aliis quae eorum decurtant. [19,13] Quantum denique ad milites, periculosissima res est, si in corpus unum cogantur uel exercitus uel praesidiorum, et donatiuis insuescant. Cuius clarissima cernimus exempla in ianizariis et praetorianis. Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diuersis, et sub diuersis ducibus, et sine donatiuis res sunt utiles, et salubres, et sine periculo. [19,14] Principes corporibus coelestibus similes, quae tempora felicia aut infelicia in fluxu suo producunt, quaeque ueneratione multa gaudent, requie nulla. Omnia circa reges praecepta duobus illis monitus clauduntur, memento quod es homo et memento quod es Deus, seu uice Dei. Quorum alterum pertinet ad potestatem eorum coercendam, alterum ad uoluntatem regendem.