[18,0] XVIII. DE PERBGRINATIONE IN PARTES EXTERAS. [18,1] PEREGRINATIO in partes exteras, in iunioribus pars institutionis est ; in senioribus, pars experientiae. Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis, quam uadit, aliquos fecerit progressus, ad ludum grammaticum uadit, non ad peregrinandum. Ut adolescentes peregrinentur sub tutore, aut seruo aliquo experto, probo ; modo talis sit, qui linguam calleat, quique regionem illam ante adiuerit; unde possit eos instruere, quae in illa regione, ubi peregrinantur, digna spectatu et cognitu sint; quae amicitiae et familiaritates contrahendae ; quae denique studia et disciplinae ibi uigeant. Aliter enim adolescentes peregrinabuntur cucullati, et foras prospicient parum. [18,2] Mirabile certe est, in nauigationibus, ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria; uerum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt obseruandae, plerunque hoc omitti; ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri, quam quae de industria obseruantur. Diaria igitur in usu sint. Res spectandae et obseruandae sunt istae : Aulae principum ; praesertim cum legatos exteros admittunt : iudicia et curiae, cum causae perorantur ; et similiter consistoria ecclesiastica : templa et monasteria, cum monumentis in illis exstantibus : moenia et munitiones urbium et oppidorum : portus et sinus : antiquitates et ruinae : bibliothecae, collegia, disputationes, et praelectiones ubi habentur : naues et carinae : palatia, et horti magnifici et amoeni prope urbes magnas : armaria : naualia : cellae et horrea publica : loci excambii : bursae : cellae mercium : exercitia equitationum, muneria gladiatorii : militum delectus et instructio, cum similibus : comoediae, illae scilicet ad quas homines melioris notae spectatum ueniunt: thesauri monilium et uestium : curiositates et raritates : denique quicquid in locis, quae transeunt, sit celebre aut memorabile. De his omnibus, a tutoribus, aut seruis praedictis, diligenter inquirendum. Quantum ad triumphos, saltationes sub larua, conuiuia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam; attamen non sunt certe illa prorsus negligenda. [18,3] Si tibi cordi sit fructum peregrinationis adolescentis in compendium redigere, utque breui spatio multum colligat, hoc faciendum praecipio. Primo (ut dictum est) in lingua aliquis profectus faciendus antequam proficiscatur. Tum adiungendus est seruus aliquis aut tutor, qui regionem pernorit, ut et iam dictum est. Habeat etiam praesto librum aliquem, aut chartam chorographicam, regionis illius, ubi peregrinatur; quae instar clauis erat ad inquirendum. Conficiat etiam diarium. Ne moretur longius in una urbe, aut oppido, plus certe aut minus, prout locus meretur, sed minime diu. Imo, dum moratur in aliqua ciuitate, aut oppido, mutet saepius hospitium, ex una parte oppidi in alteram; nam et hoc certe magnas est attrahendi familiaritates, et consuetudines hominum complurium. Secludat se ut plurimum a consortio popularium suorum, atque in iis locis uictitet, ubi simul conuiuantur hommes melioris notae ex natione ubi peregrinatur. Etiam cum de loco in locum itineratur, paret sibi literas commendatorias ad personam aliquam eminentiorem, degentem in loco quo se transfert, ut eius fauore et opera utatur in iis, quae spectare aut cognoscere desiderat. Hoc modo peregrinationis utilitatem accelerare poterit. [18,4] Quatenus ad familiaritates et amicitias, quae inter peregrinandum adiungendae sunt ; utilissima omnium est illa secretariorum, et ministrorum interiorum quibus legati utuntur : hoc enim pacto, in una regione peregrinando, etiam plurium regionum notitiam et experientiam ad se attrahet et suget. Visitet etiam et adeat personas in unoquoque genere egregias, quae magni apud exteros nominis sunt ; ut possit notare, quomodo os, uultus, et corporis lineamenta et motus, respondeant famae. Quantum ad rixas et simultates, cum cura et diligentia sunt illae uitandae. Oboriuntur saepissime circa amores, compotationes, praesidentiam, et uerba contumeliosa. Et caueat imprimis quiuis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt; illi enim eum suis immiscebunt contentionibus. [18,5] Quando peregrinator domum reuertitur, nihilominus regiones, in quibus peregrinatus est, non relinquat prorsus pone se : uerum conseruet, et colat amicitiam eorum, cum quibus familiaritatem contraxit (iis dico qui sunt ex dignioribus) per literas. Et peregrinatio sua potius manifestetur et appareat in sermonibus suis, quam in uestitu, aut gestu : etiam in sermonibus suis potius meditetur quid sobrie respondeat, quam ad narrationes facilis et pronus sit. Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutauerit : sed potius quod consuetudines patrias iis, quae peregre didicit, tanquam floribus, asperserit.