[16,0] XVI. DE ATHEISMO. Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic uniuersitatis rerum fabricae mentem non adesse. Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum conuincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt. Verum est tamen parum philosophiae naturalis homines inclinare in atheismum, at altiorem scientiam eos ad religionem circumagere. Etenim intellectus humanus, dum caussas secundas intueretur sparsas, interdum iis acquiescere possit, nec ulterius penetrare. Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad prouidentiam et deitatem. Imo et illa schola quae praecipue accusatur atheismi, si quis uere rem introspiciat, religionem demonstrat clarissime, nempe schola Leucippi, Democriti, et Epicuri. Etenim longe uerisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito uagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam diuino. Dicit Scriptura dixit insipiens in corde suio non est Deus. Non dicit cogitauit insipiens in corde suo. Adeo ut magis intra se hoc asserat tanquam rem quam lubens optaret, quam quod penitus hoc credat et sentiat. Nemo enim deos non esse credit, nisi cui deos non esse expedit. Nulla alia re sane magis conuincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent. Quinetiam uideas interdum atheos sibi discipulos comparare, ut aliae sectae faciunt. Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent? Epicuro imponitur eum existimationis suae conseruandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent. In qua opinione aiunt eum tempori obsecutum, cum reuera deos esse non putaret. Verum, ut uidetur, minus iuste arguitur. Verba enim eius egregia sunt et diuina, non deos uulgi negare profanum, sed uulgi opiniones diis applicare profanum. Plato ipse melius dicere non potuit. Unde uidetur, licet audacia polleret ad diuinam rerum admirationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse. Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet: exempli gratia, perinde ac ethnici nomina Iouis, Apollonis, Martis etc. in usu habuissent, uoce autem qua Deum exprimerent caruissent. Quod satis indicio est populos maxime barbaros notionem rei habere, licet latitudinem eius con comprehendant. Adeo ut contra atheistas homines maxime ferini cum philosophorum subtilissimis militent. Atheista contemplatiuus raro reperitur. Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus atque alii pauci, qui tamen plures esse uidentur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta aduersa solet inuri nomen et nota atheistarum. Sed magni reuera atheistae sunt hypocritae, qui sacra perpetuo tractant, sed sine sensu. Adeo ut eos in fine cauterizatos euadere necesse sit. Caussae atheismi sunt diuisiones circa religionem, si plures fuerint. Nam unica diuisio zelum utriusque partis adauget, uerum numerosae athiesmum introducunt. Alia caussa sunt scandala sacerdotum, cum eo res redeat quo S. Bernardus, non est iam dicere, ut populus, sic sacerdos, quia nec sic populos, ut sacerdos. Tertia est consuetudo profana laudendi et iocandi in rebus sanctis, quae sensim reuerentiam religionis atterit. Postremo ponuntur secula erudita, praesertim cum pace et rebus prosperis coniuncta. etenim calamitates et aduersa animos hominum ad religionem fortius flectunt. Qui deos negant nobilitatem generis humani destruunt. Nam certissimum est hominem brutis cognatum esse, quatenus ad corpus. Quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, uilis est plane et ignobilis creatura. Destruunt quoque magnanimitatem et humanae naturae exaltationem. Cape enim exemplum a cane et obserua quantos sibi assumat animal illud spiritus, et quantam generositatem induat, cum se ab homine (qui ei uice est Dei aut melioris naturae) impulsum perspiciat. Quam fortitudinem liquido cernas tantam esse quantum creatura illa, absque fiducia melioris naturae quam propriae, aequare nullo modo possit. Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in diuina prouidentia et gratia, fiduciam et uires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere. Quare, ut atheismus in omnibus odium meretur, ita et in hoc, quod priuet naturam humanum facultate se ultra fragilitatem humanam attollendi. Quemadmodum sit in personis indiuiduis, similiter sit et in nationibus. Magnanimitatem Romanam nunquam gens aliqua aequauit. Audi igitur quid dicat Cicero: quam uolumus licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis et terrae domestico natiuoque sensu Italos ipsos et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superauimus.