[13,0] XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA. [13,1] Bonitatem eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene uelit, quam eandem Graeci philanthropiam uocant. Humanitatis autem uocabulum (prout uulgus ea utitur) leuius aliquanto est atque angustius quam ut uim eius exprimat. Bonitatem scilicet appello affectum et habitum, bonitatem autem natiuam inclinationem. Bonitas uero inter omnes uirtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius diuinae naturae adumbrata quaedam effigies et character. Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum uermium. Bonitas moralis uirtuti illi theologicae charitati respondet. Neque excessum quidem capit, aberrationem autem patitur. Immodica potentiae cupiditas angelos coelo deturbauit. Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit. At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit. Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturae humanae insidet. Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inueniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes. Quod in Turcis, gente utique saeua et fera, uidere est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et auibus distribuunt. Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens uix furorem populi effugerit quod auis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset. [13,2] Neque tamen erroribus suis uacat bonitatas haec et charitatis uirtus. Nequam apud Italos iactatur prouerbium, "tanto buon, che ual niente", adeo bonus, ut ad nihil bonus. Neque subueritus est Nicholaus Macciauellius literis concredere, idque disertis fere uerbis, fidem Christianam homines probos et innocentes in praedam tyrannorum iniquitati dedisse. Quod ideo pronunciauit quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem quam religio Christiana. Quo melius itaque, extra scandali adeoque periculi ictum et minas, tuti consistantes, operae precium erit nosse errores qui nos a recto tam insignis habitus tramite transuorsos agant. Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut uultibus aut uoluntatibus mancipio dedas. Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quae honestam mentem in uincula captiuam abducit. [13,3] Neque proiicias Aesopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei. Dei exemplum in hac re pro praecepto sibi sit, ille pluuia sua rigat, sole suo irradiat iustos iuxta ac iniustos. Non tamen omnes ex aequo aut opum imbre compluit aut honorum uirtutumue splendore illustrat. Communia quidem beneficia cuiuis sunt communicanda, peculiaria uero paucis et cum delectu. Caue auten, ne dum effigiem sculpas archetypum destruas. Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypum statuit, amorem proximi pro imitamento. Vende omne quod habes atque elargire pauperibus, et sequere me. At noli omne quod habes uendere, nisi uenias et sequaris me. Hoc est, nisi eiusmodi uitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex paruis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere. Secus dum riuos alis, fontem exhauris. [13,4] Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectae rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturae ad eam propensa, uti e contra in aliis naturalis quaedam malignitas. Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu aduersentur aliorum bonum. Et leuius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut peruersitatem, aut praecipitem opponendi et se in singulis difficilem praebendi libidinem, et similia. Grauius tamen illud atque altius ad inuidiam producitur meramque malitiam. Huiusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggrauant. Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant. Non paucos reperias misanthropos, quibus uolupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis qualem Timon habuit. Ingenia ita disposita non iniuria uocare licet humanae naturae uomicas et carcinomata. Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incuruis quae bene nauigiis extruendis conueniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent. [13,5] Partes autem et indicia bonitatis sunt plurima. Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque praebeat, arguit se mundi ciuem, sibique cor esse non instar insulae caeteris terris auulsae, sed continentis quae illis coniungitur. Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua uulnera balsamum exudat. Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra iniuriarum iactum et tela. Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est pluris se aestimare hominum animos quam sarcinas. Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut deuoueat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam diuinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.