[8,0] VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU. [8,1] Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit. Sunt enim magnorum conatuum impedimenta, siue ad uirtutem tendat quis siue ad improbitatem. Certe praestantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicae opera et merita a uiris profecta sunt prole carentibus, qui tam affectu quam fortunis rempublicam connubio sibi iunxerunt et dotarunt. Attamen rationi uideatur magis consentaneum ut qui liberos relinquunt maiorum futurorum temporum curarunt, ad quae satis norunt charissima illa sua pignora oportere transmitti. Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes uitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt. Imo et alii nonnulli uxorem et liberos tantum in rationibus expensarum habent. Quinetiam reperiuntur aliqui fatui auari qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores. Audiuerunt scilicet aliquos dicentes talis quispiam est ditissimus, alios autem subinferentes at liberis compluribus oneratur quasi diuitiarum hoc esset decrementum. [8,2] Verum coelibatus caussa maxime frequens est libertas, praesertim in quibusdam animis sibi complacentibus et phantasticis, qui omnis restrictionis sensum nacti sunt tam acutum ut cingula et periscelidas fere habeant pro uinculis et compedibus. Viri coelibes optimi sunt amici, optimi erga seruos domini, serui etiam erga domini optimi, at non semper subditi optimi. Sunt enim ad fugam expediti, atque reuera transfugae fere omnes suint eius conditionis. Vita coelebs ecclesiasticis bene conuenit. Non enim facile quis irriget solum si prius stagni alicuius receptaculum interueniat. Iudicibus et magistratibus res est fere indifferens. Si enim faciles sint et corruptelis dediti, seruum aliquem uideas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem. Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum. Reperio etiam nuptiarum contemptum apud Turcas milites uulgares reddere uiliores. [8,3] Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitatiui quia fortunae eorum minus exhauriantur. Sunt tamen ex altera parte magis crudeles et sine uisceribus (idonei qui sint seueri inquisitores), quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam saepe euocatur et excitatur. Naturae graues et consuetudine ductae, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriae, ut de Ulysse perhibetur: uetulam suam praetulit immortalitate. [8,4] Mulieres castae sunt plerunque superbae et proteruae, merito pudicitiae suae elatae. Inter uincula praestantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si uirum suum uxor prudentem putet, quod nunquam faciet si sum inueniat zelotypum. Uxores iuuenum dominae sunt, mediae aetatis sociae, senum nutrices. Adeo ut adsit ansa ad uxorem ducendam aetatibus singulis. Inter sapientes tamen numeratus est ille, qui interrogatus quod esset tempus opportunum nuptiarum? respondit iuuenibus non adhuc, senibus non omnino. Saepe fit ut mariti deteriores bonas habeant uxores, siue hoc fiat quod hoc modo pretium addatur mariti beneuolentiae per uices, siue quod uxores in patientia sua glorientur. Hoc autem nunquam fallit, si huiusmodo mariti ab uxoribus ipsis expetiti et electi fuerunt contra consensum amicorum. Tunc enim animus iis semper adest ut stultitiae suae poenitere non uideantur.