[4,0] IV. DE VINDICTA. [4,1] 1. Vindicta agrestis quaedam iusticia est quae, quo magis humana natura serpit, eo fortius legibus seueris est euellenda. Etenim iniuria allata legem tantummodo uiolat, at reposita legem auctoritate sua plane spoliat. Certe in uindicanda iniuria aequalem se quis inimico suo sistit, in remittenda uero superiorem: regium enim est ignoscere. Equidem memini dixisse Salomonem, honori est homini offensas praeterire. Quod iam praeteriit in integrum restitui non potest, at prudentes sat habent praesentia et futura curare. Nugantur igitur et se frustra conturbant qui praeteritarum rerum satagunt. Iniuriam nemo iniuriae ipsius causa infert, uerum ut ex ea lucri aliquid aut uoluptatis aut honoris sibi conciliet. Cur igitur cuipiam succenseam quod se potius quam me diligat? Quod si quis ex malignitate mera sit iniuriosus, quid tum? Etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua. Vindictae praecipue excusationem merentur in iis iniuriis de quibus lege cautum non est. At simul prospiciat quis ut genus uindictae eiusmodi sit quod non sit legi obnoxium. Alias ipse sibi poenam conduplicat, inimicus uero lucrum facit. Sunt qui inter sumendam uindictam cupiunt ut laesi intelligant unde malum illud sibi ingruerit. Nempe generosior est iste affectus. Siquidem uidentur illi non tam ipsa ultione delectari quam ut laesum facti sui poeniteat. At uili ingenio praediti et maliciosi instar sagittarum sunt quae per tenebras uolant. Magnus dux Florentiae Cosmus acutissimum telum uibrauit in amicos perfidos aut incuriosas. Legimus (inquit) et mandatum habemus ut inimicis nostris ignoscamus, at nuspiam legitur astringi nos ad ignoscendum amicis. Verum spiritus Iob loquitur meliora: Numnam (inquit) de manu Dei bona accipiemus, neque mala itidem quandoque sustinebimus? Quod etiam aliquo modo de amicis dici par est. Hoc certissimum est, hominem qui uindictae studet sua uulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent. Ultiones publicae maxima ex parte prospere cedunt, quales erant propter caedem Caesaris, caedem Pertinacis, caedem Henrici Quarti magni illius Galliae regis, et aliorum complurium. At in uindictis priuatis hoc minime tenet. Quin potius homines uindicatiui uitam fere agunt ueneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.