[1,0] I. DE VERITATE [1,1] Quid est ueritas? inquit Pilatus derisor, nec praestolari uoluit reponsum. Certe sunt qui cogitationum uertigine delectantur, ac pro seruitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes. Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam uentosa et discursantia, quibus eaedem omnino uenae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae. Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in ueritate inuenienda, nec quae ex ea inuenta cogitationibus imponitur captiuitas, mendaciis fauorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen uocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec uoluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo. Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae. Ad unionis forsan ualorem peruenire poterit ueritas, quae per diem speciosissima apparet. Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine uario pulcherrime spendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii uoluptatem semper auget. Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones uanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes? Patrum unus magna cum seueritate poesin appellat uinum daemonum, eo quod phantasiam uanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit. Veruntamen non est mendacium mentem pertransiens quod officit, sed mendacium quod a mente imbibitur, nempe eius generis de quo ante diximus. Verum utcunque in deprauatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, ueritas tamen (qua sola se iudicat) docet ueritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, ueritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et ueritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum. [1,2] Prima in operibus sex dierum creatura Dei fuit lux sensus, postrema lux rationis, quin et opus eius Sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est spiritus sui illuminatio. Primo inspirauit lumen in faciem materiae uel molis indigestae; postea in faciem hominis; quin et usque semper lucem inspirat in faciem electorum. Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornauit, elegantissime dixit, suaue est in litore stanti uidere naues fluctibus exagitatas. Suaue ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque uarios euentus inferius spectare. Sed nulla uoluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super cliuum excelsum ueritatis (collem certe inaccessibem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines, palantes, caligines, et tempestates in conualle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia. Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate mouetur, in prouidentia quiescit, et supra polos ueritatis circumfertur. [1,3] Iam uero, ut a theologica et philosophica ueritate ad ueritatem aut potius ueracitatem in ciuibus negotiis transeamus, agnoscent uel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus; mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim uilius fiat. Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super uentrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt. Non est uitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus uir perfidus inueniatur. Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus cur mendacii uocabulum pro tanto haberetur opprobrio et contumelia, si res recte perpendatur (inquit), qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit eum aduersus Deum audacem esse, aduersus homines timidum. Mendax enim Deo insultat, homini se incuruat. Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) deuocabuntur iudicia Dei in genus humanum. Praedictum enim est Christum in aduentu suo secundo non reperturum fidem super terram.