[0] IMAGO CIVILIS AUGUSTI CAESARIS. AUGUSTO CAESARI, Si cui mortalium, magnitudo animi inerat inturbida, serena, et ordinata : idque indicant res illae omnium maximae, quas ab ineunte adolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiores sunt, ii fere adolescentias per uarios errores transigunt, ac sub mediam aetatem demum se ostendunt : quibus autem natura est composita et placida, ii prima etiam aetate florere possunt. Atque cum animi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, pulchritudine, et uiribus contineantur et absoluantur, fuit certe auunculo Iulio uiribus animi impar, pulchritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus et incompositus (ut sunt fere ii qui comitiali morbo tentantur), se ad fines suos nihilominus summa ratione expediebat ; sed ipsos fines minime ordinauerat, sed impetu infinito, et ultra mortale appetens, ferebatur ad ulteriora : hic autem sobrius, et mortalitatis memor etiam fines suos ordine admirabili descriptos et libratos habuisse uisus est. Primum enim, rerum potiri uolebat ; deinde, id assequi, ut dignus eo fastigio existimaretur : dein etiam frui summa fortuna humanum esse ducebat : ad extremum, addere se rebus, et imaginem et uirtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima aetate potentiæ, media dignitati, uergente uoluptatibus, senectute memoriæ et posteritati, seruiebat.