[0] NOVA ATLANTIS PER FRANCISCUM BACONUM, Baronem de Verulamio, Vice-Comitem S. Albani. [1] Nauigamus e Peruuia ubi per annum integrum commorati sumus. Petebamus autem Chinam etc. Iaponiam. Commeatur in duodecim menses nobiscum portantes, atque per spatium quinque mensium et amplius, uentis secundus ab ortu flantibus, licet lenioribus et remissioribus, usi sumus. Tum uero uertit se uentus et ab occidente per multos dies constanter spirauit. Adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt Austri fortes et uehementes cum inclinatione nonnulla in Orientem, qui nos (quantum fieri potuit) contra nitentes, uersus Septentrionem compulerunt. Quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus) penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos in medio uastissimae per uniuersum orbem aquarum eremi, positos uideremus, absque commeatu, perditos nos plane putabamus, et mortem propinquam expectabamus. Attamen corda nostra, et Voces, ad Deum in Caelis leuauimus; Qui miserabilia sua in profundis monstrat; Eum precantes, pro misericordia sua, ut quemadmodum, in principio, Congregationes Aquarum mandauit, et Aridum apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus. Contigit autem, ut die sequente, sub uesperi intra modicam distantiam cerneremus, Septentrionem uersus, tanquam nubes spissa: Quae nobis de terra spem iniecerunt, satis gnaris, tractum illum Maris Australis, penitus incognitum fuisse. Atque insulas et continentes adhuc non detectas complecti potuisse. Itaque cursum tota illa nocte eo direximus, ubi terra se, ut coniiciebamus, ostenderat, atque illucescente die postero manufestum fuit, id quod uideramus, terram reuera fuisse, depressam quidem et siluosam, quod eam magis obscuram monstrauerat. Atque post sesquihorae nauigationem, portum tutum appulimus. Portum urbis cuiusnam, non magnae quidem, sed pulchre extructe, et quae, ex qua parte mare spectabat, elegantiam magnam prae se tulit. Nos uero singula momenta tarda aestimantes quibus a terra abessemus, ad littus properauimus et ad descensum in terram nos comparauimus. Confestim autem uidimus nonnullos ex populo urbis cum bacillis in manibus, qui nutu et signis nos in terram descendere prohibuerunt, absque tamen clamoribus aut ferocia. Unde haud parum contristari quid faciendum esset apud nos deliberabamus. Interim perrexit uersus nos scapha haud magna octo circiter uiros uehens, quorum unus in manu gestabat baculum ex arundine lutea, ad utrunque finem caeruleo colore imbutum, qui nauem nostram fidenter conscendit. Cum uidisset unum e nostris obuiam illi prodeuntem e sinu extraxit rotulum quendam pergamene (sed pergamena nostra paulo flauioris atque ad instar foliorum codicillorum splendentis, alias autem mollis satis et flexibilis.) eique in manum dedit, qui primus e nostris se obtulerat. In quo rotulo, Lingua Hebraica prisca, Greca quoque prisca, Latina satis pura, et Hispanica, scripta errant haec uerba: In terram ne descendatis; Nedum quispiam e uestris. Quin et discessum ab his oris maturate, intra sexdecim dies, nisi licentia Vobis diutius morandi concedatur. Interea, si aqua uobis opus sit dulci, aut commeatu, aut medicina et curatione pro aegrotis, aut si nauis uestra reparatione indigeat, singula, quibus caretis, in scriptis exhibite. Nos autem Officiis ullis Misericordia Vobis non deerimus. [2] Rotulus iste, sigillo firmatus erat, ex Alis Cherubim, minime expansis, sed deorsum pendentibus, et iuxta eas cruce. Hoc tradito, minister ille discessit et unum ex famulitio suo nobiscum reliquit, qui responsum nostrum reportaret. Cum iam apud nos de hac re deliberaremus, timidi et anxii haerebamus. Arceri a descensu in terram et moneri de praepropero nostro discessu male nos afflixerunt. Contra cum uideremus populum illum linguas externas callere, tantaque humanitate praeditum esse consolationi nobis non erat exiguae. Ante omnia, signum, Crucis Instrumento appositum, singulari gaudio nos affecit, tanquam Salutis Augurium manifestum. Responsum a nobis est Lingua Hispanica. Nauem nostram se satis commodo se habere, quandoquidem malacias et uentos contrarios potius experti essemus quam tempestates. Quantum ad aegrotos nostros, eos plurimos esse quin et grauiter laborantes, ita ut nisi descensus in terram illis permitteretur de uita periclitarentur. Alia quibus carebamus speciatim exhibuimus, addentes addesse nobis merces pauculas, quas si eis emere placeret, necessitatibus nostris subueniri posse, ne illis oneris essemus. Obtulimus seruo praemium exiguum in ducatis et holoserici carmosini parcellam, quae ministro superiori offerretur. Sed ille non accepit, imo uix aspicere sustinuit. Atque ita in alia parua scapha, quae ad eum missa fuit, discessit. [3] Tribus plus minus horis elapsis, postquam seruus responsum nostrum accepit, lembo uersus nos deuectus est uir (ut uidebatur) ex magistratibus. Indutus erat toga cum manicis amplis ex cameloto coloris caerulei pulcherrimi, splendidioris multo quam nos in Europa habemus. Tunica interior uiridis erat, et similiter galerus eius qui factus erat in figuram turbani, eleganter compositi neque praegrandis qualia solent esse Turcica. Atque capillorum suorum cincinni infra oram turbani dependebant. Vir sane aspectu uenerabilis. Vectus est in lemo aliqua ex parte inaurato quatuor solummodo uiris in eodem lembo comitatus. Alius autem a tergo sequebatur in quo erant uiri circiter uiginti. Quamprimum intra spiculi iactum uenisset signis quibusdam e lembo moniti sumus, ut aliquos e nostris ad illum mitteremus. Id quod statim fecimus in nauis nostrae scapha uirum ex nostris (uno excepto) primarium mittentes et quatuor cum illo. Cumque circiter sex uirgatas a lembo abessemus, iubebant ut nos sisteremus nec proprius accederemus, quod et fecimus. Tum uero uir, quem modo descripsi, in pedes se erexit et alta uoce Hispanice interrogauit: Num Christiani estis. Respondimus: Christianos nos esse; minus metuentes quia signum crucis in instrumento illo uideramus. Ad quod responsum dexteram ille uersus caelum sustulit et deinde leniter ad os suum adduxit, qui gestus in usu illis est cum deo gratias agunt. Tunc autem perrexit: Si iurabitis (unusquisque uestrum) per merita seruatoris piratas uos non esse, nec sanguinem humanum effudisse, siue ure, siue ui, intra spatium quadraginta dierum ultimo elapsarum, licentiam obtinebitis in terram descendendi. Respondimus paratos nos omnes esse ad illud iuramenum praestandum. Unde unus comitatu eius, qui uidebatur notarius esse, illud in scriptum redegit. Quo facto alter e comitatu uiri illius primarii, qui in eodem lembo uehebatur, postquam dominus in aurem ei quidpiam locutus esset, alta uoce dicit: Dominus meus hoc uobis notum esse uelit, non ex superbia aut fastu esse quo minus nauem uestram conscendat. Sed quia ex responso uestro innotescit plurimos inter uos male se habere a conseruatore sanitatis in urbe monitus erat, ut ad aliquam distantiam colloqueretur. Submisso capite nos inclinauimus et respondimus, seruos eius humillimos nos omnes esse magnoque honori ducere et singulari suae humanitati tribuere, id quod iamdudum factum esset. Sed sperare nos, morbum illum, quo aegroti nostri laborant, contagiosum minime esse. Ita uir ille primarius reuersus est. Paulo post adfuit notarius et nauem nostram conscendit. In manu sua fructum quendam eius regionis tenens, arantio non absimilem, uerum colore magis in coccineum uergente qui odorem spirabat suauissimum. Illum, ut uidetur, gestabat ut ei contra contagionem antidoti uice esset. Exhibuit autem nobis iuramentum: Per Iesum Dei Filium et merita eius, ac deinde nobis dixit, postero die, ante solis exortum affuturum qui nos accerseret ac ad domum peregrinorum perduceret, ubi praesto nobis essent, quaecunque necessaria, siue pro aegrotis, siue pro sanis. Sic a nobis discessit. Cumque ei aureos aliquos obtulissemus subridens dixit se binum salarium pro una opera accipere non debere. Quorum uerborum, ut arbitror, is sensus erat, quod salarium e publico ob operam suam reciperet. Nam, ut postea intellexi, officiarium qui praemia accepit hominem bini salarii uocant. [4] Postero mane diluculo accessit ad nos minister ille qui primus cum arundine sua nos adierat, et retulit se uenisse ut ad domum peregrinorum nos deduceret. Se autem horam anticipasse, ut commoditatem integri diei ad negotia nostra haberemus. Si autem, inquit, mihi auscultabitis, primo mecum aliquos uestrum mittetis, qui locum circumspiciant et quomodo optime ad uos recipiendos accommodari possit, postea autem aegrotos uestros accersetis et reliquos quos in terram descendere uultis. Gratias ei egimus et diximus curam hanc, quam pro peregrinis miseris suscepit. Deum pro certo remuneratum. Itaque sex e nostris eum comitati sunt. Praesit ille et respiciens ad nos dixit perhumanum certe se seruum nostrum tantummodo commodo esse et uiae ducem. Duxit autem nos per tres plateas pulchras admodum, atque per totam quam pertransiuimus uiam haud pauci e populo ad utrunque latus congregati sunt, ordine flantes, uerum more adeo ciuili, ut uiderentur non tam otiosum spectaculum conuenisse, quam ut aduentum nostrum gratularentur. Multi autem ex iis cum incenderemus brachia sua paululum aperuerunt, quo gestu utuntur cum aduentum alicuius sibi gratum esse significare uolunt. Domus peregrinorum aedificium est speciosum et spatiosum, extructum ex lateribus, nostris colore paulo magis purpureis. Cum fenestris decoris aliquibus ex uitro aliquibus autem ex panno linteo delicato oleo intincto. Deduxit nos primo in coenaculum satis elegans, super gradus locatum. Tunc autem a nobis quaesiuit quot numero essemus, et quot e nostris aegroti. Respondimus uniuersum numerum tam sanorum quam aegrotorum esse ad unum et quinquaginta homines, ex quibus aegroti erant septendecim. Rogauit nos ut aliquantisper praestolaremur, dum ad nos rediret, quod post horam circiter fecit. Tum uero adduxit ad cubicula uisenda quae nobis parata erant, numera nouendecim. Computatione scilicet inita, quemadmodum uidetur, ut quatuor ex illis cubiculis quae reliquis nonnihil praestabant, quatuor ex primariis nostris exciperent, in quibus seorsim cubarent. Reliquorum quindecim singula binis assignarentur. Cubicula elegantia erant et lucida, necnon suppellectili satis lauta ornata. Tum demum in porticum longam diuertimus, qualia solent esse dormitoria monachorum, ubi ostendit nobis per latus unum integrum, nam latus aduersum nihil aliud erat quam paries et fenestre, cellas septendecim, nitidas partiones habentes ex cedro. Quae porticus cum cellis numero quadraginta, multo scilicet pluribus quam nobis opus erat, instituta erat ad usum infirmorum. Simulque monuit quod quamprimum aliquis ex aegrotis conualesceret, transferri posset e cella in cubiculum. Ad quem usum parata erant decem alia cubicula praeter illa de quibus ante diximus. Hoc facto in caenaculum nos reduxit et attollens paululum arundinem suam, quod in more illis erat quoties ministri mandata superiorum referunt, ita ad nos locutus. [5] Notum uobis facio, consuetudinem regni huius postulare, ut post diem instantem et crastinum, quos uobis ad transferendos e naui homines et res uestras permittimus, contineatis uos ipsos intra fores hasce triduum. Veruntamen hoc uos non perturbet neque propterea intra carcerem uos compingi existimate. Sed potius indultum hoc esse quo ab itinere uestro spiritus recreetis et reficiatis. Nullus rei egebitis, quin et sex famuli assignati sunt qui uobis ministrent et negotia uestra expediant. [6] Gratias ei egimus cum omni affectu et humilitate, et diximus: Deus proculdubio in hac terra manifestatur. Obtulimus ei etiam uiginti aureos, sed ille quoque subridens hoc solum dixit: Quid uultis me esse hominem bini salarii? Sic abiit. Paulo post prandium nostrum allatum est, quod certe satis lautum et salubrem uictum tam respectu ciborum quam potus exhibuit. Meliorem certe et uberiorem quam pro modulo collegii ullius quantum noui in Europa. Potus erat trium generum: unumquodque eorum bonum et salubre, uinum ex uuis, potus ex granis qualis est apud nos ceruisia, sed clarus et limpidus, et sicerae genus ex fructu quodam eius regionis confectum, potus sane gratissimis et miri refrigerii. Allata etiam est nobis magna copia arantiorum illorum coccineorum in usum aegrotorum. Aiebant enim ea praesens et efficax esse remedium contra aegritudinem in nauigatione contractam. Praeterea pyxidem nobis tradit pillulis albescentibus siue cineritiis plenam, monuitque ut aegroti nostri unam earum singulis noctibus in introitu lecti sumerent, quas dixerat sanitatem eorum acceleraturas. Proximo die, cum a labore et opere circa uecturam hominum et rerum nostrarum e naui requieuimus, uisum est mihi socios nostros in unum conuocare. Cum autem conuenissent ita eos allocutus sum: Amici mei charissimi, noscamus nos ipsos et quo loco res nostrae sint. Viri sumus in terram proiecti e mari sicut Ionas e uentre balenae cum in alto ueluti sepulti essemus. Iam uero licet terram rursus calcamus inter uitam tamen et mortem medii consistimus. Etenim fines et ueteris et noui orbis praeteruecti sumus. Atque utrum nobis Europam rursus conspicere dabitur, soli deo notum. Miraculo quodam huc aduecti sumus atque a miraculo prope aberit si hinc abuehamur. Quocirca salutem praeteritam ac pericula praesentia et futura animo recolentes ad deum nos conuertamus, corda leuemus et uias nostras singuli corrigamus. Praeterea ad populum Christianum, pietatis et humanitatis plenum, uenimus. Curemus, quaeso, ne illam faciei confusionem super nos inducamus, ut coram illis uitia nostra aut malos mores palam faciemus. Adhuc restat amplius illi enim, etsi sub humanitatis forma, nos huiusce domus claustris ad triduum concluserunt. Quis nouit num nam hoc faciant quo morum nostrorum experimentum sumant, quos si repererint prauos confestim exulare nos iubebunt. Sin probos moram hic longiorem indulgebunt? Quos enim assignarunt famuli isti quidni etiam speculatorum uices agant? Itaque, propter amorem dei, atque si charum nobis sit bonum animarum et corporum nostrorum, ita nos geramus ut et pacem cum deo habeamus et gratiam in oculis populi huius inueniamus. Socii nostri, una uoce, mihi de iis quae admonueram gratias egerunt promiseruntque sobre se et modeste uicturos absque scandalo uel minimo. Itaque tres illos dies laeti et curis uacui peregimus, nihil solliciti de eo quod nobis post triduum illud contingere posset. Quo etiam dierum curriculo assidue propter conualescentiam aegrorum nostrorum exhilarati sumus. Qui se, ueluti in probaticam aliquam diuina sanandi uirtute praeditam missos existimabant, tam celeriter siquidem et conualescebant. [7] Crastino post illud triduum elapsum uenit ad nos homo nouus quem antea non uideramus, ueste caerulea amictus, quemadmodum et prior nisi quod turbanum eius album esset cum cruce parua, rubea in uertice. Habuit etiam liripipium circa collum ex linteo purissimo. Sub introitum suum paululum se inclinauit et brachia sua nonnihil explicauit. Nos uero cum resalutauimus modo admodum humili et submisso ab ore eius sententiam uel uitae uel mortis expectantes, postulauit ut cum paucis aliquibus hominum nostrorum colloqueretur. Itaque sex tantum manserunt, caeteri se subduxerunt. Tum ille: Ego quidem domus huius peregrinorum officio praepositus sum, uocatione autem presbyter Christianus. Itaque iam accessi, ut operam meam uobis in omnibus praestarem tanquam peregrinis, sed praecipue tanquam Christianis. Nonnulla habeo quae uobis referam, quae ut arbitror non illibenter audietis. Status iste licentiam uobis dedit per sex septimanas ulterius commorandi. Neque uos conturbet siquidem negotia uestra spatium amplius postulent. Nam neque lex ipsa regni in hac parte rigida est, tum uero minime dubito, quin et ipse uobis comperendinationem temporis istius, prout res uestrae flagitabunt, procurare possem. Quin et insuper narro uobis domum hanc peregrinorum isto tempore sat ditescere et pecunia numerata bene instrui. Reditus enim suos accumulauit iam per septem et triginta annos. Tot enim efluxerunt ex quo peregrinus aliquis ad has partes appulerat. Itaque de impensis uestris solliciti ne sitis, sumtus quamdiu hic manseritis e publico aerario ministrabitur. Neque uel punctum temporis huius rei caussa de mora uestra decidet. Quantum uero ad merces quas adduxisse dicitis nullae uobis imponentur conditiones durae, sed iustis pretiis eas uendetis, ualorem earum accipientes uel in mercibus aliis, uel in auro et argento. Nostri enim nihil interest. Sin uero quicquam sit quod a statu isto petere uelitis illud nos ne celetis. Reperietis enim nos responsum tale relaturos quo uultus uester minime decidat aut contristetur. Hoc tantum uobis edico, nequis uestrum karanna longius (illa apud eos sesqui milliari aequiualet) a moenis urbis abscedat sine licentia speciali. Respondimus postquam nos uicissim intuiti essemus gratiosam hanc et quasi paternam benignitatem admirantes, non habere nos quod diceremus, cum et gratiis gendis uerba non suppeterent et prae nobilis eius et inopinata munificentia, omnia quae a nobis petenda essent praeoccupasset. Nos certe cogitationem illam subire quasi effigiem salutis aeternae in caelis ante oculos haberemus. Siquidem qui paulo ante in faucibus mortis constituti eramus, adductos iam esse in locum ubi consolationes perpetuae et nihil aliud spirant. Quantum ad mandatum nobis impositum, obedientiam summam praestituros etsi fieri non posset, quin corda nostra ardentissimo sanctam illam et felicem terram ulterius uisendi desiderio inflammarentur. Adiecimus linguas prius faucibus nostris adhaesuras quam nos mentionem uel personae eius uenerandae uel gentis huius uniuersae in precibus nostris omitteremus. Supplicauimus etiam ei ut nos in numero seruorum suorum uerorum merito et fidorum reputaret iure non minore quam quo unquam mortales mortalibus deuincti fuerint. Itaque nos ipsos et omnia nostra ad pedes eius humiliter proiicere. Dixit sacerdotem se esse et sacerdotis mercedem expectare, id est fraternum amorem nostrum et bonum animarum et corporum nostrorum. Ita a nobis discessit non sine lachrymis prae teneritudine animi obortis, nos quoque reliquit gaudio et affectu gratitudinis confusos et perculsos, atque inuicem dicebamus nos uenisse in terram quandam angelorum, qui nobis quotidie apparebant et consolationibus praeueniebant quas ne cogitare quidem potuissemus nedum expectare. [8] Die proximo, horam circiter decimam matutinam, denuo nos inuisit praepositus et post salutationes utrinque factas dixit familiariter se uenisse ut nos uisitaret et tempus nobiscum tereret. Tum cathedram poposcit et consedit. Nos autem numero decem, nam caeteri aut inferiores erant aut foras abierant, circa eum sedimus, ac deinde ita exorsus est. Nos de insula hac Bensalem, ita enim uocant lingua sua, hoc habemus: Quod ob situm insulae nostrae solitarium et leges peregrinantibus e nobis impositas de terra hac celanda et raram exterorum admissionem in regionem nostram nobis quidem maxima pars orbis habitabilis nota sit, ipsi uero aliis penitus simus incogniti. Itaque cum quaestiones illis aptiores sunt qui minus norunt consentaneum est magis ut uos me interrogetis quam ut ego uos. Respondimus nos illi gratias maximas referre quandoquidem hanc nobis licentiam indulgeret. Tum ex iis quae iam obseruauimus facile nos coniicere non esse rem in mundanis cognitu digniorem quam statum et conditionem terrae huius faelicissimae. Sed ante omnia, diximus, cum ab extremis terrae oris iam conuenerimus nec non in regno caelesti nos olim conuenturos speremus, eo quod utrinque Christiani simus, scire auemus, quandoquidem terra ista in tantum dissitasit et uastis et incognitis maris tractibus diuisa a terra illa in qua seruator noster, dum in carne fuit, uersabatur. Quis tandem huius gentis apostolus et quibus modis ad fidem conuersa fuerit? Facile erat ex uultu eius perspicere gratam illi imprimis fuisse hanc quaestionem nostram. Cor meum, inquit, uobis mirifice attraxistis quod quaestionem hanc primo in loco proponitis. Indicat enim uos quaerere primum regnum dei. Atque libenter et breuiter postulato huic uestro satisfaciam. [9] Annos circa uiginti ab ascensione domini factum est, ut conspiceretur a populo Rensusae, urbis maritimae, ad Orientalem plagam regionis nostrae sitae noctu - nox autem erat nubila sed placida - iuxta mille passus a littore columna lucis praealta. Non figura pyramidi sed ueluti cylindri e pelago uersus caelum erecta et in uertice eius crux lucis ampla, corpore columnae aliquanto splendidior. Ad spectaculum hoc tam mirabile congregatus est, ut sit, populus urbis super arena maris et stabat paulisper attonitus. Verum paulo post scaphis paruis plurimi se commiserunt ut rem tanti stuporis propius inspicerent. Verum, postquam scaphae intra sexaginta circiter a columna uirgatas aduenisset, ecce omnes subito se sistebant nec ulterius procedere poterant. Ita tamen ut in circuitu mouere, sed non accedere propius liceret. Adeo ut scaphae ueluti in theatro starent, lucem hanc tanquam scenam caelestem spectaturae. Euenit autem forte fortuna, ut in scapharum una adesset quispiam ex sapientibus nostris societatis nimirum Domus Salomonis. Quae domus siue collegium, fratres mei charissimi, oculus plane est huiusce regni. Qui postquam aliquandiu columnam hanc una cum cruce attente et deuote contemplatus esset in faciem se prostrauit et dein se in genua erigens manusque ad caelum attolens huiusmodi preces fudit. [10] Domine Deus Caeli et Terrae; ex gratia tua speciali ordinis nostri homnibus dignatus es, opera tua creationis et eorum secreta nosse, atque diiudicare quantum generationibus hominam datur inter miracula diuina, opera naturae, effectus artis et illusiones daemonum cum imposturis omnimodis. Agnosce et testor coram hoc populo rem hanc quam ante oculos intuemur esse digitum tuum et miraculum uerum. Quoniam autem e libris nostris didicimus miracula nunquam a te edita nisi ob finem aliquem diuinum et excellentem - etenim leges naturae leges tuae sunt a quibus nisi magnam ob caussam minime recedis - humillime obsecramus ut signum hoc magnum nobis fortunes atque eius interpretationem et usum in misericordia consedas, id quod dum idem ad nos mittas tacite et secreto polliceris. [11] Postquam ita precatus est continuo scapham in qua uehebatur solutam sensit et mobilem caeteris adhuc ueluti ligatis manentibus. Illud in signum certum licentiae appropinquandi interpretatus, scapham fecit placide et cum silentio uersus columnam remigio impelli. Verum antequam ad illam peruenisset, columna cum cruce lucis dissipata est et se undique tanquam in firmamentum quoddam stellarum multarum uertit, quae etiam et ipsae breui euanuerunt. Neque aliud restabat spectandum praeter arcam quandam paruam ex cedro siccam quidem neque aqua ullatenus madefactam etsi nataret. In parte eius priore uersus sapientem ramus palmae exiguus quidem et uiridis crescebat. Is postquam plurima cum ueneratione arcam in scapham suam recepisset, ecce arca sponte se apperuit in qua reperti sunt liber et epistula. Uterque in membrana pura scriptus et sindonibus linteis inuolutus. Liber continebat canonicos libros uniuersos ueteris et noui testamenti prout uos illos habetis - etenim satis scimus quos libros ecclesiae apud uos recipiunt - atque apocalypsis ipsa et nonnulla alia ex noui testamenti scriptis quae eo tempore edita non erant, nihilominus eo libro continebantur. Quod uero ad epistolam, illa in haec uerba scripta erat. [12] Ego Bartholomaeus Seruus Altissimi et Apostolus Iesu Christi monitus sum ab Angelo qui in uisione gloriae mihi apparuit, ut arcam hanc maris fluctibus committerem. Itaque testor et annuntio ei populo ad quem Deus ordinauerit hanc arcam appellere. Eo ipso die ad eos uenire salutem, pacem et bonam uoluntatem a Patre et Domino Iesu. [13] Praeterea in duobus his scriptis tam libro quam epistola operatus est deus miraculum insigne illi quod apostolis ostendit - dono originali linguarum - non dissimile. Etenim cum eo tempore in hac terra uiuerent Hebraei, Persae et Indi, praeter ipsos indigenas singuli in libro illo ac epistula legerunt, ac si in lingua cuiusque propria scripta fuissent. Hoc pacto, fratres mei, seruata est haec terra ab infidelitate, quemadmodum et reliquiae mundi ueteris seruatae fuerunt ab aquis, per arcam ope apostolicae et miraculosae euangelizationis sancti Bartholomaei. Atque hic loqui desiit. Quando nuntius quiddam uenit qui eum accersiuit. Sicque eo colloqui nihil aliud inuenit. [14] Die postero statim a prandio rursus ad nos uenit praepositus, seque excusauit dicens se pridie a nobis subito et inopinato auocatum, nunc uero rediisse ut illud compensaret tempusque nobiscum una insumeret si modum gratum nobis consortium eius aut colloquium fuerit. Respondimus imo illud tam gratum nobis accedit ut nec miseriarum praeteritarum nec periculorum futurorum memores simus quamdiu colloquio eius fruamur. Addidimus existimare nos horam unam sermones cum illo conferendo insumptam annis integris uitae nostrae prioris praestare. Inclinauit se paululum et postquam consedissemus dixit: Bene habet quaestiones uestrae sunt. [15]Tum unus e nostris, parua interposita mora, ita dixit: Esse rem quandam cuius cognoscendi quidem auidi, interrogandi autem timidi essemus, ne forte nimio plus praesumsisse uideremur. Veruntamen singulari eius erga nos humanitate confirmatos - cum nos uix pro exteris ducamus qui serui eius addictissimi et deuotissimi sumus - eius proponendi libertate usuros, humillime obtestantes, ut si responsione uix dignaretur, quaestioni tamen ignosceret licet eam reiiceret. Dixit nos obseruasse satis et memoria adhuc tenere, uerba illa ab ipso prolata, terram hanc foelicem in qua iam pedem figimus, paucis admodum cognitam esse atque nihilo secius plerasque orbis nationes satis nosse. Id quod uerum esse plane perspiciebamus quandoquidem linguas Europae callerent et res nostras in plurimis intelligerent, cum nos econtra in Europa post tot et tam remotas nauigationes hac aetate postrema susceptas, nihil prorsus de hac insula inaudiuerimus. Hoc mirari satis non posse eum nationes omnes aut per peregrinationes in partes exteras aut per aduentus exterorum ad eas sibi inuicem innotescant. Licet autem qui in natione extera peregrinatur plus notitiae et informationis uisu nanciscatur quam domi manens a peregrinante, auditu solo, addiscere possit. Attamen utroque modo notitiam mutuam aliqua ex parte haberi posse. Verum quantum ad hanc insulam nunquam noua ad nos allata de alicuius nauis, ab ea ad oras nostras appulsu, nedum ad littora Europae neque ad littora Indiarum, occidentalis aut orientalis. Neque aliquid accipisse de naui ulla cuiuscunque ea populi sit quae ad terra hac redierit. In oc autem, illud quod admirationem mouet, non consistere, situm enim eius, ut dominatio sua dixerat, in tam uasti pelagi conclaui secreto, huic rei in caussa esse posse, uerum, ut illi contra notitiam linguarum, librorum, rerum haberent, gentium ab iis tam immensis spatiis dissitarum, id omnem admirationem superare neque nobis quomodo fieri hoc possit ullo modo in mentem uenire. Nobis siquidem diuinarum mentium et potestatum, non autem hominum quorum uis conditionem uideri ut ipsae occultae et inuisibiles lateant, caeteris interim illarum uisui parentibus et uelut in aprico positis. Ad haec uerba praepositus placide subrisit et dixit non sine caussa ueniam nos huius quaestionis petere siquidem innuere, ac si terram hanc non aliam quam terram magorum duceremus, quae spiritus aerios in omnes partes emitteret. Quorum ope et famulitio quaecunque in aliis regionibus gererentur pernosceret. Omnes uno ore humiliter respondimus uultu tamen ita composito ut eum non alias quam ioco hoc dixisse prae nobis ferremus. Nos sane facile in eam cogitationem uenire esse aliquid in hac natione plane supernaturale. Illud tamen potius angelicum quam magicum ducere. Verum perspicue apud dominationem suam eloqueremur, quid tandem illud fuerit, quod scrupulum hunc ne quaeremus iniecisset, nihil ex hac re sapuisse sed quoniam in sermone praeterito cum innuisse memineramus gentem istam de silentio ergo peregrinos per leges cauisse. Ad hoc respondit: Recte quidem meministis, itaque in iis quae proferre apud uos instituto, nonnulla reseruanda sunt quae omnino reuelare licitum non est, haud pauca tamen supererunt quae satisfactionem uobis abunde praestabunt. [16] Intelligetis igitur, id quod uobis fortasse uix credibile uidebitur, ter mille abhinc annis aut paulo plus, nauigationes orbis terrarum, praesertim in regiones remotas, maiores fuisse et magis strenue susceptas quam hodierno die. Ne existimetis nescire me quantum apud uos creuerint nauigationes intra annos centum et uiginti proxime elapsos. Satis mihi hoc cognitum. Et tamen, maiores, inquam, fuerunt eo tempore quam nunc. Siue conseruatio illa reliquiarum humani generis per arcam a diluuio uniuersali hanc nauigandi confidentiam hominibus indiderit, siue aliud quid in caussa fuerit. Sed utcumque hoc quod dico uerum est. Phoenices ac praecipue Tyrii magnas habebant classes. Similiter habebant et Carthaginienses colonia ipsorum quamuis ad occidentem magis sita sit. Ab oriente uero classes Aegyptiorum et Palaestinae potentes erant et numerosae. China autem et Atlantis magna, quam uos Americam uocatis, quae nunc Yncas tantum et Canoas habent, ut magna abundabant illis diebus nauium grandiorum. Insula haec nostra, ut ex fidelibus eius aetatis historiis plane liquet, instructa tum fuit nauibus mille quingentis iisque fortibus et magnae capacitatis. De hoc quod loquor apud uos exigua admodum aut nulla est memoria, at nobis pro certo cognitum est. [17] Eo etiam tempore ad insulam hanc naues et carinae earum omnium quas modo nominabam nationum appulerunt. Atque, ut fieri solet, naues illae praeter populares suos uehebant multos ex aliis regionibus quae ipsae maritimae non erant ueluti Persas, Chaldaeos et Arabes. Ita ut omnes fere nationes potentes et celebres locum hunc adierunt. Ex quibus nonnullas habemus stirpes et tribus tenues usque in hodiernum diem. Quod uero ad naues nostras attinet, in omnes propemodum oras nauigarunt tam ad fretum uestrum quod Columnas Herculis appellatis quam ad alias tum Mediterranei tum Atlantici Maris Regiones, ueluti ad Paguinum - ciuitatem in China antiquissimam - quae eadem est cum Cambalu et Quinze ad orientale pelagus situ, non procul a finibus Tartariae Orientalis. [18] Eodem praeterea tempore et saeculo integro insequente aut amplius populi magnae Atlantidis potentes admodum erant. Etsi enim narratio et descriptio a uiro magno uestri orbis facta - scilicet progeniem Neptuni sedes suas ibi fixisse, tum de magnificis templo, palatio, urbe et colle quin et de multiplicibus pulchrorum et magnorum fluuiorum spiris quae, tanquam totidem torques, templum illud et urbem cingebant. Ac denique de gradibus illis insignibus ascensus per quos ad eadem perueniebatur ueluti per scalam quandam caeli - sic fabulosa et poetica. Hoc tamen ueritatis immiscetur regionem illam Atlantidis tam illam Peruuiae tunc Coyam uocatam, quam illam alteram Regni Mexicani tunc dictam Tirambel, regna fuisse armis, classis et opibus, potentia et superba. Tam, inquam, potentia ut eodem tempore, uel saltem intra spatium decem annorum, duas magnas expeditiones nauales susceperint. Hi nimirum de Tirambel per Atlanticum Mare usque ad Mare Mediterraneum, illi autem de Coya per Mare Australe usque ad hanc insulam nostram. De priore autem expeditione, uidetur auctor ille uester, aliquid a sacerdote Aegyptio quem citat hausisse. Pro certo enim expeditio talis fuit. Utrum uero Athenienses antiqui illi fuerint qui copias illas repulerunt et profligarunt, atque haec eis gloria tribuenda non habeo quid dicam, illud extra omnem dubitationem unquam ab ea expeditione rediisse, neque meliore fortuna usa esset classis illa Coyae, quae nos inuasit, nisi in hostes clementiores incidisset. Etenim rex insulae huius, nomine Altabin, uir prudens et imperator in bello optimus, cui tum hostium tum propriae uires satis exploratae erant ita rem gessit ut copias eorum terrestres postquam in terram descendissent a classe eorum intercluderet, atque ueluti indagine utrasque copias cingeret maiori exercitu quam illorum fuit et terrestri et nauali, sicque eos ad deditionem absque proelio compelleret. Cumque in potestate sua essent haud duriores conditiones imposuit quam iusiurandum ab iis exigendo se in posterum contra illum nunquam arma laturos. Quo facto eos incolumes omnes dimisit. Veruntamen uindicta diuina non multo post superbos illos ausus ulta est, siquidem intra curriculum centum annorum aut minus, Atlantis illa magna omnino perdita et destructa fuit. Non terrae motu absorpta, ut uir ille uester affirmat (Etenim tractus ille totus terrae motibus parum est obnoxius), sed per particulare diluuium siue inundationem. Quandoquidem etiam hodierno die regiones illae maiores habeant amnes atque etiam montes alteriores qui aquas in planities effundant, quam alia pars quaecunque in orbis ueteris. Sed illud uerum est inundationem illam non fuisse profundam, non amplius forsan in pluribus locis quam ad quadraginta pedes, unde factum ut licet homines et bestias undeque demerserit, siluestres nihilominus habitatores quidam montium euaserint. Aues quoque in tuto seue fuerunt ad montes aut arbores praealtas conclando. Homines uero licet in aliquibus locis aedificia haberent altiora quam quo aquae peruenire possent. Inundatio tamen illa licet minime profunda diuturna fuit. Unde qui in ualle degebant propter penuriam cibi et rerum aliarum necessarium fame et inopia perirent. Itaque, ne miremini, si America habitatorum tam rara sit neque si populus eiusdem adeo simplex et barbarus existat. Etenim rationem sic instituere debetis, populum Americanum nouum esse et recentem, inquam, prae ceteris orbis habitatoribus annis non minus mille. Tantum enim temporis intercesserat inter diluuium uniuersale et illud Americae particulare. Siquidem tenues illae et rarae humani generis reliquiae quae in montibus manserant in inferiores regionis partes tarde sobolem dederunt, cumque essent homines feri et omnium rerum rudes - neutiquam Noacho et filiis eius similes qui familia erant ex uniuerso orbe electa - ad literas, artes et uitae cultum posteris transmittendum non sufficiebant. Atque insuper cum in habitationibus suis montanis propter asperrimum frigidus regionum illarum pellibus ursorum, tigridum, caprorum magnorum et hirsutorum, qui in illis partibus abundant, uestire se consueuissent, postea autem in uallem descendentes intolerabiles ibi feruores ferre non possent neque uestium magis leuium ulla copia eis praesto esset, coacti sunt morem nude incedendi introducere qui apud illos usque in hodiernum diem in usu est. Solum modo magna uoluptate et desiderio afficicuntur auium plurimas gestandi atque hoc procul dubio a traditione et exemplo maiorum qui in montibus habitabant, hauserunt, qui ad hunc forte usum allecti fuerunt ex innumera auium multitudine alia petentium cum ima aquis stagnarem. Videtis, fratres, per casum hunc maiorem et temporis quasi miraculum commercium nostrum cum Americanis cessasse, cum ipsi amplius non essent. Cum quibus supra omnes mortales commercium antea habuimus utpote regioni nostrae proximis. Quantum uero ad alias orbis partes manifestissimum est seculis succedentibus siue propter bella mota siue ex periodo et uicissitudine temporum nauigationes ubique maiorem in modum elanguisse. Praecipue autem nauigationes longinquas, propterea quod triremes et eiusmodi carinae quae oceanum uix tolerare possent in usum uenire coeperunt. Hinc igitur quam ob caussam notitia illa regionis nostrae, quae a nauigantibus ad nos acquiri potuit, multis abhinc saeculis defecerit, clare cernitis. Nisi forsan raro euentu talis appulsus obtigerit quemadmodum ante dies paucos uester. Iam uero de nauigationis nostrae in alias partes cessatione aliam uobis caussam assignare oportet. Neque enim denegare possum, si uerum fateri cupiam, quin apparatus et instructio nostra naualis, numero et robore nauium, abundantia nautarum, peritia gubernatorum, et aliis rebus quibuscunque acque hodie ualet ac olim ualebat. Itaque quid in re sit quod domi iam sedeamus separatim uobis declarabo. Atque hoc propius accedet ad quaestionem uestram quam initio proposuistis elucidandam. [19] Regnauit in hac insula ante annos mille nongentos rex, cuius memoriam supra alios omnes maxime colimus et ueneramus. Non superstitiose sed tanquam diuini cuiusdam instrumenti licet hominis mortalis. Nomen ei fuit Solamona. Eum autem pro legislatore huius gentis ducimus. Regi isti cor deus indidit latum et in bonis inscrutabile. Qui in illud totus incumbebat ut regnum et populum suum bearet. Itaque cum secum reputaret quam sufficiens et, ut dicam, substantiua terra haec ex sese fuerit ad seipsam sustentandam absque opibus aut copiis exterorum. Quippe quae in circuitu quinquies mille et sexcenta milliaria plus minus contineret. Et maxima ex parte ferax inprimis esset et bonitate soli praestaret. Atque rursus perpendens classem et naues regni non segniter applicari et exerceri posse tam transportationem et uecturam de portu in portem. Necnon per nauigationes ad insulas quasdam adiacentes et imperio huic et legibus subditas. Tum uero in memoriam reuocans quam felix et florens eo tempore regni huius status fuerit, ita ut mille modis in deterius sed uix ullo modo in melius mutari posset. Nihil omnino deesse putabat quo fines suos nobiles plane et heroicos assequeretur nisi ut, quantum humana prouidentia efficere posset, res illas, quae suo tempore tam foeliciter essent fundatae et stabilitae, perpetuitate donaret. Quocirca inter leges alias suas fundamentales leges plurimis sanxit de introitu exterorum interdicendo. Qui eo tempore, licet post calamitatem Americanam, satis frequens erat. Est hoc instituto quia a nouitatibus et mixturis morum metuebat. Verum est interdictum simile de introitu exterorum scito ueteri apud Chinenses ualuisse atque etiamnum ualere. Sed ibi res est despicabilis eosque reddidit gentem, curiosam, imperitam, timidam et ineptam. At legislator noster in lege sua condenda diuersum longe adhibuit temperamentum. Primum enim iura humanitatis omnia sarta tecta seruauit in institutis et fundationibus suis, pro leuamine et solatio peregrinorum afflictorum, quod et uos experti estis. Ad quod dictum ut par erat consurreximus omnes nosque inclinauimus. Ille perrexit: Rex idem cupiens factis humanitatis consilia politica adiungere atque humanitati minime conuenire putans, ut exteri inuiti detinerentur, nec minus rationibus status non conuenire ut riderent, et insulae huiusce arcana euulgarent, hanc uiam imit. Constituit ut ex exteris quibus permissum foret in terram hanc descendere qui abire uellent non prohiberentur. Qui autem manere praeoptarent conditiones et uiuendae facultates a statu reciperent. In qua re, uisu iam acri polluit, ut post tot saeculorum spatia a lege hanc condita, memoriam nullam habemus ne uel unicae duntaxat nauis, quae reditum praetulit. Atque tredecim tantum uirorum, temporibus diuersis, qui in nostris nauibus reuerti elegerunt. Quid autem pauci illi qui sic redierunt de regione hac propalarint nos fugit. Facile autem existimare potestis quicquid retulerint non aliter quam pro insomnio quodam habitum esse. Nauigationes autem nostras ad partes exteras uisum est legislatori nostro penitus coercere. In China hoc non sit. Etenim Chinenses quo uolunt et possunt nauigant. Quod satis ostendit legem illorum de exteris arcendis a pusillanimitate sole et metu prouenire. Interdictio autem haec nostra unam antum recipit restrictionem, eamque certe admirabilem: Bonum enim quod a communicatione cum exteris trahi possit conseruat, malum autem euitat. Id uobis nunc aperiam. Atque hic uidebor aliquantisper ab eo quod agitur digredi, sed mox hoc ipsum ad rem pertinere perspicietis. Intelligetis itaque, amici mei praeclari, inter acta illius regis unum maxime eminere. Illud est fundatio siue institutio ordinis cuiusdam et societatis quam nos Domum Salomonis uocamus. Nobilissimam dico, quantum nos arbitramur, omnium per terrarum orbem fundationem atque regni huiusce luminare magnum. Domus haec studiis et contemplationibus operum et creaturarum dei dicata est. Putant nonnulli nomen traxisse a fundatore paululum corruptum, ac si deberet dici Solamonae Domus. Verum archiua ipsa authentica sic scriptum habent, prout in sermone quotidiano nunc profertur. Itaque nomen fluxisse arbitror a rege illo Hebraeorum qui apud uos celebris est, nobis autem non ignotus. Habemus enim portiones aliquas operum suorum quae apud uos desiderantur. Historiam illam naturalem dico quam conscripsit de plantis omnibus a cedro Libani usque ad Hyssopum quae pariete egreditur, atque omnibus rebus quibus uita et motus inest. Hinc animum meum cogitatio illa subiit regem nostrum quandoquidem se in multis cum rege illo Hebraeorum consentire sensit, qui multis ante eum annis uixerat, eius titulo fundationem hanc honorasse. Atque in hanc opinionem praecipue adducor quod in historiis admodum antiquis inuenio, societatem hanc interdum domum Salomonis uocari, interdum autem Collegium Operum sex dierum. Unde persuasum habeo regem illum nostrum praecellentem ab Hebraeis didicisse, deum, mundum hunc et omnia quae insunt sex dierum spatio creasse, ideoque cum domum illam institueret ad inquisitionem et inuentionem naturae uerae et interioris rerum omnium quo deus conditor maiorem reciperet gloriam, ob fabricam earum homines autem uberiorem perciperent frustum in usu earum, indidisse etiam ei illud alterum nomen nimirum collegii operum sex dierum. Verum ut redeamus tandem ad id quod nunc agitur. Postquam rex omnem subditis nauigationem interdixisset, praeterquam in partes huic imperio subditas, hanc nihilominus ordinationem sanciuit. Nimirum singulis duodenis annis mittendas ex hoc regno naues binas in partes orbis diuersas. In utraque nauium harum tres ex fraternitate Domus Salomonis seorsim uehendos. His in mandatis dandum ut nos de rebus et statu locorum illorum ad quos appellerent certiores facerent, praecipue autem de scientiis, artibus, manufacturis et inuentionibus mundi uniuersi, utque in reditu libros, instrumenta, exemplaria in unoquoque genera ad nos perferrent. Nauibus, postquam in terram fratres exposuissent, redeundum, fratribus autem usque ad nouam missionem peregre manendum. Naues hasce non aliis mercibus instruendas quam commeatus copia bona, nec non thesauri satis larga quantitate in usum fratrum ad res eas coemendas et omines tales remunerandos quibus opus esset. Iam uero ut uobis proferam modos quibus uulgus nautarum coercentur ne in terris ad quas appellant dignoscantur: Aut quibus modis in terram expositi sub nomine nationum aliarum lateant, aut ad quae loca nauigationes nostrae designatae sint, aut quae loca nouis rursus missionibus praefigantur atque alias huius generis circumstantias quae ipsam practicam partem spectant mihi proloqui fas non est. Neque multum certe ad quaestionem uestram conducet. Sic itaque uidetis commercium nos instituisse, non pro auro, argento, et gemmis, non pro sericis aut aromatibus, neque pro aliis quibusuis rebus crassis, sed tantum pro creatura dei prima luce scilicet. Luce, inquam, in quacunque tandem terrae regione prorumpente et germinante. [20] Cum haec dixisset conticuit, nos etiam aliquandiu silebamus. Reuera enim omnes attoniti eramus cum audiremus res tam mirabiles, oratione tam probabili recenseri. Ille autem animos nostros cogitationibus aliquibus grauidos sentiens, partui autem non maturos, ciuiliter admodum nos explicuit et ad quaestiones de itinere et fortunis nostris deflexit. Sub finem autem dixit recte nos facturos si consultationem inter nos iniremus de tempore pro mora nostra a statu petendo. In quo iussit minime uerecundari nos, tempus enim quodcunque nobis postulare uisum fuerit ipse non dubitabat se impetraturum. Ad quod dictum surreximus omnes et humiliter Fimbriam Liripipii sui exosculati coeperimus. Ille autem renuit et continuo a nobis discessit. Postquam uero inter homines nostros euulgatum fuit statum illum, conditiones exteris qui manere uellent, largiri solere. Vix ulli eorum persuadere potuimus ut nauem nostram curarent aut quo minus, praepositum mox adirent ad conditiones petendas. Sed non sine difficultate eos tandem cohibuimus, donec ex consensu, quid faciendum esset statueremus. [21] Iam autem tanquam liberos nos rebamur cum metum omnem extremae ruinae depulsum uidimus. Iucundissime item uiximus ciuitatem ipsam nec-non Pomaerium illud quod nobis concessum erat perambulantes. In quo quaecunque uisu digna aut grata erant perquirebamus et spectabamus. Interea familiaritatem cum plurimis ex ciuitate iisque non ex inferiore ordine contraximus. Inter quos humanitatem tantam perspeximus adeoque consuetudinem tam iucundam et liberam, peregrinos ueluti in sinu amplectendi et fouendi, ut uix abesset quin obliuionem nobis omnium eorum, quae in patriis nostris chara antea erant, induceret. Quin et quotidie incidimus in res obseruatu et relatu dignissimas. Certe, si ullibi terrarum speculum sit quod oculos hominum allicere debeat et detinere, illud exhibeat haec regio. Euenit die quodam ut duo ex nostris inuitarentur ad festum quodam, quod uocant, familiae. Mos autem celebrandi festum illud censeri merito possit maxime pius ex ipsa naturae lege depromptus et ueneratione dignus. Monstrans proculdubio nationem illam omni bonitate refertam esse. Qui talis est. Concessum est per leges regni cuiuis cui uiuere contigerit dum triginta e corpore suo prognatos simul superstites uiderit, eosque omnes tertium aetatis annum egressos, festum hoc celebrare. Quod et publico sumptu fit. Pater familiae, quem Tirsanum uocant, biduo ante festum tres amicis suis, quos eligere placuerit, sibi aduocat, ac insuper magistratus ciuitatis aut oppidi, ubi festum celebratur, praesentia honoratur. Omnes autem ex familia utriusque sexus adesse iubentur. Per dies hosce duos Tirsanus cum amicis illis suis et magistratu circa bonum familiae consultationem init. Tunc si quae discordiae aut lites in familia obortae sint terminantur et sedantur. Tunc si qui ex familia in paupertatem redacti fuerint aut quouis modo afflicti iisdem subueniendi et necessarium uictum suppeditandi ratio initur. Tunc si qui eorum uitiis addicti aut genus uitae iners et prauum agant, reprehenduntur et censuram subeunt. Quinetiam circa nuptias et uitae conditionem alicui eorum maxime conuenientem consilium tunc capitur, et alia similia tractantur et decernuntur. Magistratus ideo assidet ut decreta et mandata Tirsani, si quis forre ex familia non pareat, auctoritate sua muniat et executioni demandet. Licet hoc raro admodum requiratur, tantam nimirum ordini naturae obedientiam praestant tunc etiam Tirsanus ex filis suis unum eligit qui cum eo in domo sua perpetuo uiuat. Qui exinde uocatur Filius Vitis. Ratio nominis postea patebit. Die festo post liturgiam diuinam celebratam progreditur Tirsanus in aulam quandam amplam ubi solennia festi peraguntur. Quae aula a parte superiori gradum habet unicum ascensus. Illic ad parietem in medio collocatur cathedra cum mensa et peristromate super eam. Supra cathedra extenditur conopaeum rotundum uel ouatum ex hedera. Hedera certe prae nostra plurimum albescente colore non absimili folio populi, quam uocamus argenteam, sed aliquanto magis splendido. Viret enim per hyemem. Conopaeum autem filis argenteis et byssinis diuersorum colorum quae hederam colligant eleganter contexitur, atque opificium plerunque est alicuius ex filiabus familiae. In uertice reticulo teni ex bysso et argento uelatur. Verum materia conopaei hedera uera est, ex qua post solennitatem finitam amici familiae solium aliquod aut ramusculum decerpere amant. Progreditur Tirsanus prole sua uniuersa stipatus masculis praeeuntibus, foeminis a tergo insequentibus. Sin mater familiae fuerit quae prolem uniuersum peperit, collocatur ad dextrum latus cathedrae orchestra quadam cooperta cum ostio secreto et fenestris ubi illa clam sedet. Tirsanus postquam ingressus fuerit in cathedra illa considet, uniuersa familia iuxta parietem tam a tergo quam a lateribus aulae super gradum ascensus secundum ordinem aetatis non habito sexus discrimine, se sistente et super pedes erecta. Cum consederit, aula interim frequentia haud parua referta sed sine turba aut strepitu, post moram nonnullam ingreditur ab inferiori parte aulae taratannus - quod uerbum apud eos significat haraldum - cuius latera tegunt adulescentuli duo, quorum unus rotulum gerit ex splendente illa lutea membrana, alter botrum uuarum aureum cum pedicillo siue caule longa. Haraldus et uterque adolescentulus pallius sericis coloris thalassini uestiuntur, uerum pallium haraldi radios habet aureos et dimittitur adeo ut terram nonnihil uerrat. Haraldus ter se aliquantulum inclinans accedit usque ad gradum ascensus ibique primo in manum sumit rotulum. Rotulus iste charta regis est et redituum, priuilegiorum complurimum, exemptionum et insignium honorificorum patri familiae concessorum dona continet. Inscribitur autem semper tali Amico nostro dilecto et Creditori, qui titulus a rege in hoc solummodo casu tribuitur. Aiunt enim regem nulli debitorum esse nisi ob propagationem subditorum. Sigillum huic chartae affixum est regis effigies auro insculpta, atque quamuis huiusmodi chartae ex officio et tanquam iure expediantur pro arbitrio tamen secundum numerum et dignitatem familiae uariantur. Hanc chartam perlegit haraldus uoce alta, dumque legitur Tirsanus se in pedes erigit a duobus filiorum quos deligerit supportatus. Tum haraldus super gradum ascendit et Tirsano chartam in manus tradit. Quo facto ab omnibus qui adsunt acclamatio magna fit lingua sua quae hoc significat: Foelices sunt populi Bensalem. Deinde haraldus ab adolescentulo altero botrum uuarum recipit, qui - ut diximus - aureus est, tam caule quam uuis ipsis, sed uuae eleganter colorantur atque, si masculi ex familia numero excedant foeminas, uuae purpurae sunt cum sole paruo in uertice posito, sin foeminae mares, uuae uirides sunt cum luna crescente in uertice. Vuae autem numerum liberorum familiae exaequant. Iste etiam racemus aureus ab haraldus traditur Tirsano, qui eundem statim filio illi, quem antea elegerat ut secum in domo maneret, tradit. Is autem perpetuo eum ante patrem gestat quoties in publicum progreditur, tanquam insigne honoris atque inde nomen, ut dictum est, Filii Vitis accipit. Peracta hac solennitate Tirsanus se recipit atque post moram aliquam interiectam rursus ad prandium egreditur, ubi sedet sub conopaeo solus, neque cuiuis ex liberis cuiuscunque gradus aut dignitatis una sedere conceditur, nisi forte fuerit ex domo Salomonis. Seruitium mense praestant masculi ex familia qui hoc faciunt quoties ei aliquid in genua procumbentes, foeminae autem tantum iuxta parietem circumstant. Pars aulae quae infra gradum est mensas habet utrinque sitas pro conuiuis quibus decore admodum et ordine bono ministratur. Sub finem autem prandii, quod apud illos in maximis suis solennitatibus non ultra sesqui-horam durat, cantatur hymnus pro ingenio componentis uariatus - habent enim poetas optimos - subiectum uero eius perpetuo sunt laudes Adami, Noachi et Abrahami, quorum primi duo uniuersi generis humani parentes extiterunt, tertius pater fidelium. Concluditur tamen semper cum gratiarum actione propter natiuitatem seruatoris nostri, in quo uniuersae terrae generationes benedictionem consequuntur. Finito prandio Tirsanus iterum se recipit atque solus subducitur in locum interiorem ubi preces secretas fundit. Dein progreditur tertio ut benedictionem suam impertiat uniuersis liberis suis qui eum circumstant ut prius. Tum eos nominatim ad se singulos uocat, prout ei placuerit licet raro aetatis ordo immuteretur. Persona quae uocatur, mensa prius semota, continuo in genua ante cathedram procumbit. Pater autem manus capiti eius imponit atque ei benedicit in haec uerba: Fili Bensalem (aut filia Bensalem) pater tuus dicit, ille per quem auram uitalem hausisti uerbum loquitur, benedictiones patris aeterni, principis pacis et columbae sanctae descendant super te et dies peregrinationis tuae reddant multos et bonos. Hanc benedictionem singillatim impertit. Quod si aliqui ex liberis masculis uirtute et meritis praecelluerint, modo numerum duorum non excedant, post benedictionem generalem seorsim eos uocat, manus autem super humeros eorum extendens illis stantibus sic infit: Fili, bene habet quod natus es, da deo gloriam et in finem perseuera. Atque una ei monile tradit in figuram spicae frumenti formatum, quod is semper postea in fronte turbani aut galeri sui portat. Hoc peracto ad musicam et saltationem et hilaritates id genus alias apud eos usitatas pro residuo diei se accingunt. Atque iste est modus festum illud celebrandi. [22] Intra paucos dies sequentes amicitiam et familiaritatem cum mercatore quodam ciuitatis illius, cui nomen Ioabin, contraxi. Erat autem Iudaeus et circumcisus. Paucas enim quasdam Iudaeorum stirpes inter eos nunc degentes habent, quibus religionem suam permittunt. Quam ueniam facilius indulgere possunt quandoquidem Iudaei illi a Iudaeis in reliquis orbis partibus moribus longe diuersi sunt. Nam cum Iudaei alii nomen Christi odio habeant atque aduersus populum inter quem degunt secretam et inueteratam malitiam foueant, hi contra seruatori nostro attributa plurima sublimia reddunt, nationem autem Bensalem amant impensissime. Sane uir iste de quo loquor confiteri semper solebat Christum natum fuisse ex uirgine atque homine mero maiorem extitisse. Tum narrare solebat quod deus eum seraphim, qui thronum suum stipant, praefecit. Vocabat eum etiam quandoque uiam lacteam quandoque Eliam Messiae et aliis compluribus nominibus magnum eum insigniebat. Quae omnia, licet diuina Christi maiestate longe inferiora sint, a stilo tamen Iudaeorum caeterorum multum differunt. Regionis autem Bensalem laudandae idem nullum faciebat finem, quin et credi uoluit ex traditione quorundam Iudaeorum illic degentium populum Bensalem ex stirpe Abrahami per alium filium, quem Nachoram uocat, fuisse. Quin et Mosem per secretam quandam cabalam leges illas, quibus populus de Bensalem hodie utitur, condidisse. Atque in aduentu messiae cum consessurus sit Hierosolymis in throno suo, regem Bensalem ad pedes eius sessurum, caeteris regibus ad distantiam longam amotis. Veruntamen somnia ista Iudaica si seponas, uir fuit admodum prudens et doctus et consilii profundi. Quique legum et consuetudinum gentis illius Bensalem perquam gnarus extitit. Inter sermones alios die quodam, forte dixeram, me relatione illa quam e quibusdam ex nostris acceperam, circa consuetudinem illorum in celebrando festo, quod uocant familiae, magnopere delectatum esse. Neque enim uidebat mihi unquam de solennitate aliqua inaudiuisse in qua natura tam insigniter praesideret. Quoniam uero familiarum propagatio ex nuptiali copula procedit, cupiebam aliquid ex eo rescire, tum circa leges et consuetudines ipsorum circa nuptias, tum denique utrum polygamiae inter illos interdiceretur? Quandoquidem nationes quae subditorum propagationi tantopere studerent polygamiam plerunque tolerarent. Ad haec respondit non sine caussa certe institutionem illam excellentem festi familiae laudas. Quin et experientia apud nos comprobatum est familias illas, quae ex festi illius benedictione participarunt, mirifice postea semper floruisse. Verum arrige aures modo et narrabo tibi quod scio. Intelliges sub sole uix reperiri gentem ullam tam castam quam hac de Bensalem, nec ab omni labe et pollutione adeo puram. Virginem mundi plane dixerim, memini me legisse in uno ex libris uestris Europaeis, de sancta inter uos eremita qui spiritum fornicationis uidere cupiit atque paruum deformem et turpem Aethiopem illico ei apparuisse, quod si spiritum castitatis Bensalem uidere expetisset proculdubio in forma cherub alicuius pulchri et gloriosi ei apparuisset. Nihil enim inter mortales pulchrum aut admiratione dignum prae gentis istius animis castissimis. Quamobrem notum tibi uelim nulla inter eos esse lupanaria, prostibula nulla, nullas meretrices conductitias, neque aliquid huiusmodi. Imo non sine detestatione quadam mirantur uos in Europa talia tolerare. Aiunt, uos nuptias de officio suo deturbasse, nuptiae eum in remedium concupiscentiae illicitae institutae sunt; concupiscentia autem naturalis ad nuptias instar stimuli est. Verum, cum hominibus remedium corruptis suis cupiditatibus magis gratum adsit, nuptiae fere expellentur. Itaque innumeros apud uos uidere est qui uxores non ducunt, sed caelibatum potius in impurum et libidinosum praeoptant quam iugum matrimonii honorabile. Multi insuper, qui uxores ducunt, sero hoc faciunt cum iuuentutis flos et robur euanuerint. Sin forte matrimonium contrahant, quid aliud est matrimonium illis quam mercatura mera? In quo affinitas aut dos aut existimatio quaeritur cum desiderio nonnullo (sed tamen tanquam rei indifferentis) sobolis; minime autem fidelis illa inter uirum et foeminam nuptialis unio, quae in principio instituta est, in mentem uenit. Neque etiam fieri potest ut illis, qui tam magnam partem aetatis et roboris sui adeo uiliter consumpserunt, liberi - pars nostri altera - omnino in pretio sint. Quin et durante uinculo matrimonii num-nam res haec in melius uertitur, ut fieri debuit, si excessus isti necessitatis solummodo causa tolerarentur? Nequaquam manent autem desideria eadem etiam post matrimonium in matrimonii ipsius dedecus et opprobrium. Neque enim lupanarium frequentatio aut consuetudines meretriciae in maritis magis quam in caelibem uitam agentibus puniuntur. Ad nouos autem amores procliuitas et meretricium amplexuum delectatio, ubi peccatum in artem conuersum est, nuptias reddit rem insipidam et ueluti onus aut tributum quoddam. Audiunt haec a uobis defendi, utpote ad maiora mala euitanda, tolerata; ueluti adulteria, uirginum constuprationem, libidinem contra naturam et similia. Verum prudentiam hanc censent esse praeposteram, eamque uocant conditiones Lothi qui, ut hospites a contumelia eximeret, filias obtulit. Imo ulterius dicunt ex hoc parum aut nihil lucrifieri cum uitia eadem et appetitus praui usque maneant et abundent. Quandoquidem libido illicita instar fornacis fit, ubi si flammam omnino contineas ilico extinguitur, sin exitus aliquis detur, furit. Quantum uero ad amores masculorum istos nefando quidem norunt, neque tamen amicitias per uniuersum orbem magis fideles et inuiolatas reperies. Atque, ut uerbo dicam sicut antea quoque dixi, non ullibi legi tantam uigere castitatem quantam in hac terra. Quin et sermo apud eos usitatus est, qui impudicus est sui reuerentiam perdit; reuerentia autem sui secundum deum et religionem, uitiorum omnium fraenum potentissimum. [23] Haec cum dixisset Iudaeus ille, uir egregius, paulisper tacuit. Atque ego, licet audiendi magis quam loquendi, cupidus decorum tamen existimans ut dum ille aliquantisper respiraret ipse protinus, non silerem hoc tantum dixi me ad eum uerbis illis usurum quibus usa est ad Eliam uidua sareptana uenisse eum ad reuocanda in memoriam nobis peccata nostra, quodque ingenue confiteri oportet abundare iustitiam Bensalem plus quam Europaeorum. Ad quae uerba paululum se inclinauit et sermonem hoc modo continuauit. [24] Leges etiam habent circa nuptias complures prudentissimas sane et honestissimas, polygamiam non tolerant. Sanxerunt ut nec nuptiae celebrentur nec contractus de nuptiis futuris fiant, nisi post mensem a tempore quo uterque mutuo se primum conspexerunt. Nuptias absque consensu parentum factas irritas quidem non habent, sed haereditare mulctant, etenim talium nuptiarum liberos duabus tertiis hereditatis priuant. Equidem in libro cuiusdam e uestris de republica quadam imaginaria legi, ubi matrimonium contracturis se inuicem nudos conspicere permittitur. Hoc illi non probant. Etenim contumeliae loco ducunt ut quis post notitiam tam familiarem reiiciatur. Veruntamen propter defectus in uiris et mulieribus complures secretos qui matrimonium postea infoelix reddere possint, more utuntur magis ciuili; prope oppida singula stagna duo habent, quae uocant stagna Adami et Euae, ubi permissum est uni ex amicis uiri atque itidem alteri ex amicis foeminae spectare eos separatim in balneo lauantes. Dumque hoc modo colloqueremur uenit quidam, qui nuncius uidebatur, indutus tunica picta et inaurata, qui Iudaeum allocutus est. Vnde ad me uertit et dixit: Ignoscas mihi, obsecro, sine mora hinc accersor. [25] Postridie mane ursus ad me uenit Iudaeus laetabundus ut uidebatur et dixit: Perlatus haeri est nuncius ad praefectum urbis intra dies septem, accesurum huc unum ex patribus domus Salomonis. Duodecim iam anni elapsi sunt ex quo ullum eorum hic uidimus. Aduentus eius solennis futurus causa in occulto. Curabo ut tibi et sociis tuis locus commodus apparetur, unde celebritatem ingressus eius spectare possitis. Gratias ei egi et dixi nuncium hunc de accessu eius mihi pergratissimum esse. [26] Die constituto ingressus est pater. Vir fuit staturae et aetatis mediocris, aspectu decorus, uultum prae se ferens quasi miserantis. Vestitus erat toga ex panno nigro sincero cum manicis largis et capa. Vestis interior ex lino erat, elegantissimo certe et albissimo, usque ad pedes demissa cum balteo itidem candido ex lino. Liripipium etiam gestabat circa collum ex lino purissimo. Chirothecas habebat sumptuosas et gemmis ornatas. Calceos hyacinthinos ex holoserico. Collum usque ad humeros nudum. Galerus figura Galeae erat aut Monterae ut uocant Hispani, sub qua propendebant cincinni eius subscripsi et modo decenti compositi. Color eorum subniger quemadmodum et barbae quae in figuram rotundam tonsa erat. Vehebatur autem in cathedra splendida sine rotis, lecticae more, binis equis magnifice phaleratis ex holoserico caeruleo, auro intexto, cathedram ad utrunque finem supportantibus, una cum duobus cursoribus ad utrumque cathedrae pari ornatu. Cathedra ex cedro erat, inaurata atque crystallo ornata; nisi quod pars anterior quadras haberet ex sapphiris, auro interstinctis, posterior autem similes ex smaragdis coloris Peruuiani. Etiam in medio uerticis cathedrae sol erat ex auro radians, et in fronte eius cherub paruus, alis expansis ex auro itidem. Operimentum cathedrae erat pannus ex filis aureis cum serico caeruleo. Cathedram praeibant quinquaginta iuuenes in tunicis laxis ex serico albo, ad tibiam mediam et tibialibus ex serico itidem albo, calceis autem ex holoserico caerulo et galeris ex eodem, cum plumis elegantibus diuersorum colorum galerum ambientibus in formam chordae proxime ante cathedram incedebant duo uiri, capitibus nudis uestiti linteo albo usque ad talos demisso et succincti, calceis itidem ex holoserico caeruleo, qui gestabant alter crucem alter pedum pastorale. Neutrum ex metallo sed crucem ex xylo-balsamo, pedum ex cedro. Equites comitabantur nulli, nec ante nec pone cathedram ea, credo, ratione, ut tumultus omnis et strepitus euitarentur. Post cathedram sequenbantur magistratus et fraternitates urbis. Sedebat solus super puluinar ex holoserico quodam hirsutiore coloris caerulei, sub pedibus autem uestem stragulam habebat ex serico item, colorum diuersorum, similem Persiae quidem sed elegantiorem. Dextram, qua ibat, sustulit nudam populum benedicens, sed cum silentio. Plateae ita erant ordinatae ut uia ampla pareret, nullibi interclusa; neque, credo, acies unquam in exercitu ordinata melius fuit, quam populus eo tempore in plateis. Quin et intra fenestras ipsas non indecenter stabant spectatores, sed quisque uelut ordine suo locatus. Celebritate finita Iudaeus mihi dixit: Per aliquot iam dies detinebor, quo minus uobiscum pro solito et ut cupio uersari possum. Eo quod a praefecto urbis munus mihi demandatum est ut uiro huic summo inseruirem. Triduo post Iudaeus ad me reuersus est et dixit: Bonis auibus huc aduenistis. Pater enim domus Salomonis de uestra in hac urbe nostra mora certior factus est, mihique mandauit ut renunciem uobis se uniuersam societatem uestram ad conspectum suum admissurum, seorsim etiam cum uno aliquo uestrum, quem ad hoc deligetis, collocuturum. Cui rei diem perendinum designauit. Quoniam autem uos benedictione sua impertire in animo habet. Tempus antemeridianum praestituit. Die et hora praefixis uenimus. Ego autem a sociis meis ad priuatum illud colloquium deputatus sum. Inuenimus eum cubiculo specioso aulaeis splendentibus instructo et tapetibus strato, absque ullo gradu ascensus ad cathedram ubi sedebat. Sedebat super solium humile magnifice ornatum, supra caput autem habebat conopaeum ex serico caeruleo auro eleganter intertexto. Conclaue hominibus uacuum erat, nisi quod ab utroque latere solii honoris ergo stabat seruus albis uestibus indutus. Vestis eius interior similis fuit illi qua amictum eum uidimus in platea. Sed loco togae indutus erat pallio cum capa ex panno nigro admodum sincero, circa humeros reuincto. Sub ingressum nostrum prout edocti fueramus inclinauimus submisse, cumque prope solium accessissemus erexit se in pedes, dextram eius exuta chirotheca attollens, in modo benedicentis. Nos autem singuli fimbriam Liripipii sui proni exosculati sumus. Hoc facto reliqui ex sociis meis recesserunt, ego autem solus mansi. Tunc innuit adolescentulis ut illi quoque se subducerent meque iuxta assidere uoluit atque lingua Hispanica ad hunc modum exorsus est. [27] Benedicat tibi deus, fili mi, gemma praecipua ex iis quas habeo te impertiar, etenim haud grauabor propter dei et hominum amorem statum uerum domus Salomonis tibi reuelare. Fili, ut perspicue cognoscas statum uerum domus Salomonis, hoc ordine procedam. Primo declarabo finem fundationis nostrae, secundo apparatum et instrumenta quibus ad opera instruimur, tertio officia distincta et functiones quae sociis nostris assignantur, postremo ordinationes et ritus quibus utimur. [28] Finis fundationis nostrae est cognitio caussarum et motuum ac uirtutem interiorum in natura, atque terminorum imperii humani prolatio ad omne possibile. [29] Apparatus autem et instrumenta nostra haec sunt. Habemus cauernas amplas et profundas diuersarum altitudinem. Profundissime earum deprimentur usque ad sexcentas orgyas. Atque nonnullae ex iis effossae sunt subter magnos montes, adeo ut si altitudinem cauernae simul conferas, profunditatem habent aliquae earum trium milliarium. Reperimus enim altitudinem montis usque ad planum et altitudinem cauernae idem reuera esse, utrumque aeque a sole et radiis caelestibus et aere aperto remotum. Has cauernas regionem infimam uocamus. Iisdem autem utimur ad omnes coagulationes, indurationes, refrigerationes et conseruationes corporum. Vtimur etiam iis ad mineras naturales imitandas, atque ad productionem nouorum metallorum artificialium ex materiis et caementis quae ibi praeparamus et in multos annos sepelimus. Vtimur illis quandoque, quod mirum uideri possit, ad curationem quorundam morborum et prolongationem uitae in aliquis eremitis, qui illic uiuere praeoptant, bene instructi omnibus rebus necessariis qui certe uiuacissimi sunt, aquibus etiam multa addiscimus. [30] Habemus etiam alias sepulturas corporum naturalium et materiarum, non in concauo aliquo, sed in ipsa terra contigua ubi complura caementa condimus, ut Chinenses condunt porcellanam suam. Sed nos ea habemus maiori uarietate et nonnulla ex iis elegantiora quam porcellana Chinensis. Quin et habemus stercorationum et fimorum uarietatem magnam, item congestionum et massarum aliarum quae terram impinguant et fertilem reddunt. [31] Habemus turres praealtas quarum altissimae usque ad altitudinem semi miliaris linea perpendiculari insurgunt. Nonnullae uero earum supra montes excelsos sitae ita ut, si altitudinem montis et altitudinem turris simul componas, extenditur altitudo in aliquibus earum usque ad tria miliaria ad minimum. Haec autem loca regionem supremam appellamus, aestimantes aeris tractum uniuersum inter supremam et infimam pro regione aeris media. Vtimur his turribus prout altitudinibus et sitibus earum diuersis conuenit ad insolationes, refrigerationes, conseruationes, et ad meteora diuersa spectanda, ueluti uentos, pluuias, niues, grandines, et aliqua ex meteoris ignitis. Atque etiam supra eas in aliquibus locis sita sunt habitacula eremitarum, quos quandoque uisitamus atque insuper, quod obseruare debeant, edocemus. [32] Habemus lacus magnos tam salsos quam dulces, utimur autem iis ad suppetendos nobis pisces, aues item palustres et aquaticas omni generis. Vtimur etiam iis ad sepulturas corporum nonnullorum naturalium. Differentiam enim operationis inuenimus in rebus quae in terra sepeliuntur, aut in aere subterraneo et iis quae in aqua submerguntur. Habemus stagna in quorum nonnullis aqua dulcis percolatur ex salsa, in aliis autem per artem aqua dulcis in salsam mutatur. Habemus insuper rupes in medio maris et loca quaedam aprica ad littora ipsa, pro quibusdam operis efficiendis in quibus auris maris requiritur. Habemus quoque gurgites rapidos et cataractas ad usum complurimum motuum uiolentorum, ad similem usum habemus machinas complures quae uentos excipiant, multiplicent et roborent. [33] Habemus etiam puteos et fontes artificiales ad imitationem naturalium scaturiginum et balneorum factos, uitriolo, sulphure, calybe, aere, plumbo, nitro, et aliis mineralibus tinctos. Habemus insuper puteos et receptacula parua ad rerum multarum infusionem, ubi aqua - currens scilicet - uirtutem corporum melius et uiuacius quam in uasis et catinis excipit. Inter quos habemus aliquos in quibus conficitur aqua, quam uocamus paradisi, per praeparationes quasdam nostras, ualde salubris et efficax facta ad sanitatem et longaeuitatem. [34] Habemus etiam aedificia ampla et spatiosa in quibus imitamenta et repraesentationes meteororum exhibemus, ueluti niuis, grandinis, pluuiae, pluuiarum artificialium ex corporibus mistis non aquis, tonitruum, fulgurum, coruscationum, et generationum insectorum et animalculorum in aere, ueluti ranarum, muscarum, locustarum et aliorum. [35] Habemus etiam cubicula nonnulla, quae cubicula sanitatis uocamus, ubi aerem ad libitum tingimus et temperamus, prout ad curationes complurium morborum et conseruationem ualetudinis conducere et proprium esse iudicamus. [36] Habemus etiam balnea pulchra et ampla ex diuersis mixturis ad curationem complurimum morborum et corporis humani restaurationem ab arefactione, alia item ad roborationem et confortationem neruorum partium uitalium, atque ipsis corporis succi et substantiae. [37] Habemus etiam pomaria et hortos amplos et uarios in quibus, non tam nobis cordi est, pulchritudo ambulacrorum et similium quam uarietas terrae et soli, diuersis arboribus et herbis proprii. Aliqui autem eorum arboribus et baccis consiti sunt, ad potuum complura genera conficienda praeter uineas. In his etiam experimenta facimus insitionum et inoculationum arborum tam siluestrium quam fructiferarum, quae multos et magnos effectus producunt. Atque efficimus per artem in iisdem pomariis et hortis, ut fructus et flores proueniant citius aut serius, quam pro tempestate sua. Item ut minoribus interuallis pullulent, germinent et fructum ferant quam natura sua consueuerunt. Arbores etiam et plantas grandiores efficimus quam pro natura sua, et fructus earum maiores et suauiores atque sapore, odore, colore et figura differentes a specie sua. Et multos ex iis ita praeparamus et ad usus medicinales ualeant. Habemus etiam modos per quos plantae complures per solas terrae mixturas absque semine exurgere et crescere faciamus, atque etiam nouas et incognitas plantas educimus, a uulgaribus differentes, atque plantas ex una specie in aliam transmutamus. [38] Habemus etiam septa et uiuaria pro bestiis et auibus omnigenis, quibus, non tam propter nouitatem et raritatem quam ad dissectiones et experimenta anatomica, utimur ut ab iis, quid fieri possit, circa corpus humanum lucem accipiamus. In quibus mirabiles multos effectus reperimus, ueluti uitae in iis continuationem, licet nonnullae partes quas uos uitalibus habetis, perierint aut extractae fuerint; resuscitationem nonnullarum quae species tenus mortuae erant et similia. Experimentum etiam sumimus super illas uenorum omnium in antidotorum et aliorum medicamentorum tam chirurgicorum quam medicinalium, ut corpori humano melius caueamus. Arte etiam reddimus alias maiores et proceriores quam pro natura sua, econtra alias nanas facimus et statuta iusta priuamus. Praeterea alias feraciores et partu numerosiores reddimus quam natura earum fert, econtra alias steriles et generationi ineptas. Etiam colore, figura et animositate eas multis modis uariamus. Procuramus etiam mixturas et copulationes animalium diuersarum specierum, quae nouas species produxerunt, neque tamen eas steriles prout communis fert opinio. Insuper complura genera serpentium, uermium, muscarum et piscium ex putrefactione producimus, quorum nonnulla in perfectas species maturantur sicut aues, aut bestiae, aut alii pisces. Et sexu discriminantur et generant. Neque tamen casu hoc facimus sed satis nouimus ex quali materia quale animal sit productibile. [39] Habemus etiam piscinas particulares, ubi similia experimus in piscibus quae prius de bestiis et auibus diximus. [40] Habemus etiam loca propria ad generationem eiusmodi uermium et muscarum quae uobis incognitae et inprimis utiles sunt. Quales sunt apud uos bombyces et apes. [41] Non te remorabor, commemorando quales habemus domus pro conficiendis uino, sicera, ceruisia et aliis potibus, aut pro panibus omnimodis conficiendis, aut culinas in quibus conficiuntur et praeparantur iura, cibi rari et inusitati ad effectus speciales. Vina habemus ex uuis, potus item ex aliis succis fructuum, decoctionibus granorum et radicum et mixturis mellis, sacchari,mannae fructuum multorum - sicut in uuis faciunt - passorum, etiam ex lachrymis arborum et medullis arundinum. Potus autem isti sunt aetatum diuersarum nonnulli usque ad anum quadragesimum seruati. Habemus etiam potus medicatos ex infusionibus et mixturis diuersarum radicum, herbarum, aromatum, quin et addictis quandoque carnibus, ouis, lacticiniis, et aliis esculentis ex quibus nonnulli sunt instar cibi et potus coniunctim, adeo ut complures praesertim aetate decrepita ex illis solis uiuant cum exiguo aut nulla usu cibi aut panis. Atque ante omnia contendimus ut potus tenuissimarum partium conficiamus, quo facilius in corpus se insinuent sed absque omni mordacitate, acrimonia, aut corrosione. Adeo ut nonnulli eorum super dorsum manus impositi post exiguam moram insensibiliter ferme ad palmam penetrabunt, qui tamen linguam aut palatum non mordebunt. Habemus etiam aquas quas ita maturamus ut nutritiuae plane fiant et in potus excellentes euadant, unde complures alio potu uti nolint. Panes habemus ex diuersis granis, radicibus, nucibus et glandibus, aliquos etiam ex carnibus et piscibus aquaris cum fermentorum et salidonum generibus uariis. Quorum alii, mirum in modum, appetitum excitant, alii ita nutritiui sunt ut ex iis solis absque alio cibo complures uiuant qui tamen longaeui plerunque sunt. Cibos habemus quos ita tundimus, inteneramus et mortificamus, sed tamen absque aliquo gradu putredinis, ut calor stomachi debilis eos facile in chylum bonum uertat, non minus quam calor stomachi fortis operari possit in cibos communes, genera quaedam cibi panis et potus habemus quae sumta, diutius quam pro consueto, ieiunium tolerare facient; alia item, quibus qui insuescunt, carne fiunt duriore et solidiore quam antea, tum et robur ipsorum ad motum quemlibet augetur et intenditur. [42] Habemus etiam dispensatoria uel officinas pharmacorum in quibus facile est existimare cum nos tanta copia et uarietate plantarum et animalium prae uobis in Europa abundamus. (Etenim satis nouimus quid apud uos inueniatur.) Implicia item, pharmaca et ingredientia ad medicinas tanto debere esse magis uaria et multiplicia. Ibi quoque pharmaca habemus aetatum diuersarum et fermentationis diuturnae. Quantum uero ad medicinarum praeparationes non solum distillationes omnigenas exquisitas et separationes habemus, praecipue autem per calores lenes et percolationes per diuersa lintea, lanea, ligna, imo et substantias solidiores sed multo magis componendi modos excellentes, per quos compositorum incorporationem talem assequimur, ut uideantur ferme simplicia naturalia. [43] Habemus etiam artes complures mechanicas uobis incognitas et materias per eas confectas, ueluti papyros, lintea, serica, textilia, consuta ex plumis elegantissime splendoris mirabilis, tincturas et infectiones colorum pulcherimas et alia complura. Quin et officinas etiam aliquarum artium praedictarum tam earum, quae in usum communem receptae non sunt, quam earum quae sunt. Etenim scire debes, ex iis quae iam recensui complura per uniuersam terram in usu esse, quamuis si ab inuentione nostra fluxerint, eorum quandoque exemplaria tanquam primigenia et optime elaborata in domo nostra retinemus. [44] Habemus etiam fornaces ualde diuersis, quaeque gradus calorum diuersos exhibent et seruant, coloris scilicet acris et celeris, robusti et pertinacis, lenis et moderati, sufflati, tranquilli, humidi, sicci, et similium. Sed ante omnia calores ministramus ad imitationem caloris solis et caelestium qui pertranseunt inaequalitates multiplices et ueluti orbes, progressus et periodos, per quas opera mirabilia educimus; necnon habemus imitationes caloris fimorum et uentrium animalium atque sanguinis et corporum ipsorum; foenorum et herbarum dum humidae sunt congestarum et conclusarum; calcium uiuarum et rerum aliarum. [45] Item habemus instrumenta quae calorem excitant per motum tantum, atque insuper loca ad insolationes fortes et rursus loca subterranea, quae uel natura uel arte, calores excitant. Hos calores diuersos exhibemus prout natura operationis quam designamus postulat. [46] Habemus etiam domus perspectiuae, ubi experimenta exhibemus omnium quoque colorum, atque ex corporibus diaphanis et incoloratis repraesentamus colores singulos, non in forma gliscentes, ut sit in gemmis et prismatibus, sed per se simplices et constantes. Praeterea exhibemus omnem radiorum multiplicationem, adeo ut lumen eiaculemur ad distantias magnas; illique eam uirtutem et fortitudinem indimus, ut per huiusmodi lumen cerni possint lineae et puncta tenuissima. Exhibemus omne genus luminum tinctorum et coloratorum, atque omnes elusiones et deceptiones uisus in figuris, magnitudinibus, motibus, coloribus; omnes demonstrationes umbrarum et imaginum in aere uolitantium. [47]Inuenimus quoque media complura, apud uos ignota, luminis originales producendi ex diuersis corporibus. Rursus artificia inuenimus per quae obiecta ualde remota in oculos incurrant, ueluti in caelo et aliis locis remotis. Imo etiam quae prope sunt tanquam ex longinquo ostendimus et quae ex longinquo tanquam prope fictas ad libitum exhibentes distantias. Praeterea habemus oculorum adminucula, quae bisoculis uestris et speculis usu longe praestant. Habemus etiam artificia et perspicilla quibus corpora minuta et pusilla distincte et perfecte cernimus, ueluti membra et colores, muscarum exiguarum et uermium, grana et glacies in gemmis alias non uisibiles, plurima in urinis et sanguine, alias item non uisibilia. Porro exhibemus artificiales irides, halones, circulos, uibrationes et trepidationes luminis. Denique exhibemus omnes modos reflectionis, refractionis et conduplicationis obiectorum. [48] Habemus etiam gemmas omnium generum, multasque earum pulcherimas et uobis incognitas. Item chrystalla et uitra diuersorum generum inter ea autem quaedam ex metallis uitrificatis et nonnullis materiis aliis praeter eas ex quibus apud uos uitra conficiuntur. Tum complura etiam fossilia quae uos non habetis. Magnetes item uirtutis prodigiose et lapides alios raros tam naturales quam artificiales. [49] Habemus etiam domus sonorum, ubi experimus et demonstramus sonos omnes eorumque generationes. Habemus harmonias quae apud uos in usu non sunt, miscentes non tantum beta illud acutum et molle, ut uos, sed quadrantes sonorum et sonos tremulos aliquos dulcissimos. Habemus instrumenta musica quae uobis nondum innotuerunt, aliqua eorum melodiam exhibentia suauiorem quam uestra. Campanas quoque et tintinnabula soni iucundissimi. Exhibemus sonos exiles tanquam magnos et graues, graues similiter tanquam extenuatos et acutos. Dein fingimus trepidationes plurimas ex sonis qui in ortu suo primo integri sunt. Exhibemus atque imitamur sonos omnes articulatos et literas, item uoces et cantus quadrupedum et auium. Habemus quoque adminicula auditus quae, auribus imposita, maiorem in modum sensum ipsum et sonorem delationem promouent. Habemus uocem reflexiones, quas Echo dicitis, complures mirabiles et artificiales, uocem non tantum multipliciter repercutientes et iactantes, sed earum alias uocem augentes alias extenuantes. Nonnullas autem earum uocem articulatam reddentes differentem ab originali. Habemus ultimo modos deferendi sonos in tubis et concauis aliis ad magnam distantiam atque in lineis tortuosis. [50] Habemus etiam domus suffitum et odorum, ubi et experimenta saporum adiungimus. Odores ibi, quod mirum uideri possit, multiplicamus et fortificamus. Imitamur odores naturales efficientes ut odores omnigeni ex aliis mixturis expirent quam ex genuis. Similiter etiam sapores imitamur, ita ut gustum, quamuis accuratum, plane fallant. In domo hac continentur insuper confectionarium ubi conficimus bellaria, placentas et huiusmodi alia tam humida quam sicca. Imo et condimus ea cum rebus aliis dulcibus gratissimis praeter saccharum et mel. Vina ibi conficimus iucundissima, lacticinia, iura, salsamenta et acetaria grata certe ad gustum et uobis minime in usu. [51] Habemus etiam domus machinorum ubi praesto sunt machinae et organa ad omnia genera motuum. Ibi tentamus celeriores educere motus quam apud uos ullos habetis siue ex sclopetis uestris minoribus siue alia quacunque machina. Tentamus item motus reddere faciliores et intentiores eos multiplicando per rotas et modos alios. Tum motus educimus fortiores et potentiores quam uos habetis in maioribus uestris bombardis et basiliscis quibuscunque. Exhibemus tormenta bellica et machinas omnis generis, nouas mixturas pulueris pyrii, ignes Graecos in aqua ardentes et inextinguibiles, ignes missiles in omni uarietate tam ad uoluptatem quam ad usum. Imitamur ibi auium uolatus, gradus quosdam habemus et commoditates uecturae per aerem instar animalium alatorum. Naues habemus et scaphas quae subter aquas nauigare possint et pelagi furores melius perferre, cingula etiam ad natandum et suffulcimenta. Habemus horologia complura exquisita et alios motus aeris et aquarum, in orbem et per uices reuertentes. Item motus nonnullos perpetuos. Imitamur motus animalium in simulachris eorum, ueluti in simulachris hominum, quadrupedum, auium, piscium et serpentum. Alios denique habemus motus aequaliter insignes et subtilitate. [52] Habemus etiam domum mathematicam ubi instrumenta omnia tam geometrica quam astronomica exquisitissima repraesentantur. [53] Habemus etiam domum praestigiarum ubi omnimodas praestigias, imposturas, illusiones et earum fallacias exhibemus. Facile autem credetis nos, qui tot habemus uere naturalia quae admirationem moueant, posse etiam infinita hominum sensibus imponere si ea in miraculum ornare et exaltare uellemus. Verum nos omnem imposturam et mendacium odio habemus. [54] Quinetiam sociis omnibus domus nostrae sub poena ignominiae et mulctae seuere interdiximus ne quid ex naturalibus artificioso apparatu (emendatum) ostentent, sed purum solum et ab omni fuco et affectatione miraculi immune. Atque hae sunt, fili, Domus Salomonis diuitiae. [55] Quantum ad functiones et munera sociorum nostrorum, duodecim habemus qui in regiones exteras nauigant sub aliarum nationum nomine - nostram enim terram non reuelamus - qui libros, materias et exemplaria experimentorum ad nos perferunt. Hos mercatores lucis uocamus. [56]Tres habemus qui experimenta quaecunque in libris inueniuntur colligunt. Hos depraedatores uocamus. Tres habemus qui experimenta artium omnium mechanicarum atque etiam scientiarum liberalium insuper et practicarum omnium, quae in artem non coaluerunt, colligunt. Hos uenatores appellamus. [57]Tres habemus qui ad noua experimenta se accingunt prout ipsis expedire uisum fuerit. Hos fossores siue operatores in mineris uocamus. [58] Tres habemus qui experimenta reliquorum supradictorum in titulos et tabulas digerunt (ut) intellectus in ea melius agere (possit) ad eliciendas ex iis obseruationes et taxiomata. Hos diuisores uocamus. Tres habemus qui ad hoc ordinantur ut in experimenta sociorum suorum introspiciant et ex iis extrahant et comminiscantur in uenta quae ad usum uitae et practicam spectent, nec non quae inseruiant scientis non solum quoad opera sed etiam ad liquidas caussarum demonstrationes modos eliciendi naturales diuinationes atque facilem et manifestam informationem, quae sint in corporibus singulis partes latentes quae uirtutes? Hos euergetas appellamus. [59] Tum uero post multos sociorum uniuersorum conuentus et consultationes, qui labores et collectiones priores penitus introspiciunt et quasi ruminantur, tres habemus, quibus curae est ex iis quae iam sub oculis sunt, noua experimenta lucis sublimioris atque in naturam altius penetrantia, excitare et dirigere. Hos lampadas uocamus. Tres habemus qui experimenta ita iniuncta et mandata re exequuntur eorumque successus referunt. Hos insitores uocamus. [60] Postremo tres habemus qui inuentiones et reuelationes priores in natura per experimenta in obseruationes maiores, axiomata et aphorismos erigunt et promouent quod faciunt non-nisi consultatione et colloquio prius habitis cum sociis uniuersis. Hos interpretes naturae appellamus. [61] Habemus etiam, ut res ipsa postulat, novitios quosdam et tyrones ut successio hominum ad experimenta et axiomata designatorum non intercidat, praeter famulos multos et ministros tam viros quam mulieres. Hoc etiam apud nos in more est, ut accurate deliberemus quae ex inventis et experimentis nostris in lucem eductis evulgari conveniat, quae autem minime. Quinetiam iure-iurando nos omnes astringimus ad ea celanda quae celari decrevimus. Etsi nonnulla ex iis cum consensu interdum regi aut senatui revelemus, alia autem omnino intra notitiam nostram cohibemus. [62] Quantum ad ordinationes et ritus nostros, habemus porticus duas spatiosas et pulchras. In quarum una ordine collocamus exemplaria rariorum omnium et praestantiorum inventionum, in altera autem statuas inventorum insignorum. Ibi statuam videre est Columbi vestri qui primus Indias occidentales aperuit. Itidem fabricatoris primi navium. Item monachi vestri qui primus tormenta invenit ignea et pulverem pyrium. Item inventoris musicae. Item inventoris literarum. Item inventoris imprimendi typis. Item inventoris phaenomenorum astronomiae. Item inventoris operandi in metallis. Item inventoris vitri. Item inventoris fili bombycini. Item inventoris vini. Item inventoris sacchari. Atque inventores hosque omnes apud nos servamus ex traditione magis certa et fideli quam apud vos habetur. Deinde habemus statuas inventorum complurimum insigniorum ex nostris, qui res et opera nobilia invenerunt, quae cum ipsi non videritis, descriptiones eorum facere nimis longum esset tum in iisdem recte intelligendis proclive erit errare. Etenim inventori rei cuiusque dignioris statuam mox erigimus eique honorarium satis liberale elargimur. Statuarum istarum aliae ex aere sunt, ex marmore et lapide lydio, aliae ex cedro et aliis lignis quibusdam pretiosis, inauratis et adornatis, ex ferro aliae, aliae ex argento, quaedam ex auro. [63] Habemus etiam hymnos quosdam liturgiarum formas quas quotidie cantamus et recitamus, quibus laudes ac jubilaea et gratiarum actiones resonamus deo, propter mirabilia opera sua. Precum item formulas quasdam quibus auxilium et benedictionem eius imploramus, ut labores nostros dirigere et illuminare dignetur atque in bonos usus et sanctos convertere. [64] Postremo apud nos in usu est praecipuas in regno urbes subinde adire et visitare in quibus, prout occasio se offert talia inventa utilia revelamus qualia nobis visum fuerit. Praedicimus etiam antequam adveniant, ad quod ad naturales divinationes pertinet, morbos epidemicos, pestes animalium noxiorum examina, famem, tempestates et procellas, terrae motus, inundationes aquarum,cometas, anni temperaturam, et alia; quinetiam consilia super rebus hisce damus et quid populo facere conveniat ad praeventiones et remedia huiusmodi malorum. [65] Cumque haec dixisset se in pedes erexit. Ego autem, ut edoctus fueram, in genua procubui unde dextram capiti meo imponens dixit: Benedicat tibi deus, fili mi, huic itidem relation quam feci deus benedicat. Licentiam tibi concedo in bonum gentium aliarum eandem evulgari. Siquidem nos his in sinu dei vivimus, natio aliis penitus incognita. Haec locutus discessit. Assignaverat autem bis mille circiter aureos, muneris loco, mihi et sociis meis numerandos. Largitores enim magni sunt ubicunque venerint, etc.