[21] Iam autem tanquam liberos nos rebamur cum metum omnem extremae ruinae depulsum uidimus. Iucundissime item uiximus ciuitatem ipsam nec-non Pomaerium illud quod nobis concessum erat perambulantes. In quo quaecunque uisu digna aut grata erant perquirebamus et spectabamus. Interea familiaritatem cum plurimis ex ciuitate iisque non ex inferiore ordine contraximus. Inter quos humanitatem tantam perspeximus adeoque consuetudinem tam iucundam et liberam, peregrinos ueluti in sinu amplectendi et fouendi, ut uix abesset quin obliuionem nobis omnium eorum, quae in patriis nostris chara antea erant, induceret. Quin et quotidie incidimus in res obseruatu et relatu dignissimas. Certe, si ullibi terrarum speculum sit quod oculos hominum allicere debeat et detinere, illud exhibeat haec regio. Euenit die quodam ut duo ex nostris inuitarentur ad festum quodam, quod uocant, familiae. Mos autem celebrandi festum illud censeri merito possit maxime pius ex ipsa naturae lege depromptus et ueneratione dignus. Monstrans proculdubio nationem illam omni bonitate refertam esse. Qui talis est. Concessum est per leges regni cuiuis cui uiuere contigerit dum triginta e corpore suo prognatos simul superstites uiderit, eosque omnes tertium aetatis annum egressos, festum hoc celebrare. Quod et publico sumptu fit. Pater familiae, quem Tirsanum uocant, biduo ante festum tres amicis suis, quos eligere placuerit, sibi aduocat, ac insuper magistratus ciuitatis aut oppidi, ubi festum celebratur, praesentia honoratur. Omnes autem ex familia utriusque sexus adesse iubentur. Per dies hosce duos Tirsanus cum amicis illis suis et magistratu circa bonum familiae consultationem init. Tunc si quae discordiae aut lites in familia obortae sint terminantur et sedantur. Tunc si qui ex familia in paupertatem redacti fuerint aut quouis modo afflicti iisdem subueniendi et necessarium uictum suppeditandi ratio initur. Tunc si qui eorum uitiis addicti aut genus uitae iners et prauum agant, reprehenduntur et censuram subeunt. Quinetiam circa nuptias et uitae conditionem alicui eorum maxime conuenientem consilium tunc capitur, et alia similia tractantur et decernuntur. Magistratus ideo assidet ut decreta et mandata Tirsani, si quis forre ex familia non pareat, auctoritate sua muniat et executioni demandet. Licet hoc raro admodum requiratur, tantam nimirum ordini naturae obedientiam praestant tunc etiam Tirsanus ex filis suis unum eligit qui cum eo in domo sua perpetuo uiuat. Qui exinde uocatur Filius Vitis. Ratio nominis postea patebit. Die festo post liturgiam diuinam celebratam progreditur Tirsanus in aulam quandam amplam ubi solennia festi peraguntur. Quae aula a parte superiori gradum habet unicum ascensus. Illic ad parietem in medio collocatur cathedra cum mensa et peristromate super eam. Supra cathedra extenditur conopaeum rotundum uel ouatum ex hedera. Hedera certe prae nostra plurimum albescente colore non absimili folio populi, quam uocamus argenteam, sed aliquanto magis splendido. Viret enim per hyemem. Conopaeum autem filis argenteis et byssinis diuersorum colorum quae hederam colligant eleganter contexitur, atque opificium plerunque est alicuius ex filiabus familiae. In uertice reticulo teni ex bysso et argento uelatur. Verum materia conopaei hedera uera est, ex qua post solennitatem finitam amici familiae solium aliquod aut ramusculum decerpere amant. Progreditur Tirsanus prole sua uniuersa stipatus masculis praeeuntibus, foeminis a tergo insequentibus. Sin mater familiae fuerit quae prolem uniuersum peperit, collocatur ad dextrum latus cathedrae orchestra quadam cooperta cum ostio secreto et fenestris ubi illa clam sedet. Tirsanus postquam ingressus fuerit in cathedra illa considet, uniuersa familia iuxta parietem tam a tergo quam a lateribus aulae super gradum ascensus secundum ordinem aetatis non habito sexus discrimine, se sistente et super pedes erecta. Cum consederit, aula interim frequentia haud parua referta sed sine turba aut strepitu, post moram nonnullam ingreditur ab inferiori parte aulae taratannus - quod uerbum apud eos significat haraldum - cuius latera tegunt adulescentuli duo, quorum unus rotulum gerit ex splendente illa lutea membrana, alter botrum uuarum aureum cum pedicillo siue caule longa. Haraldus et uterque adolescentulus pallius sericis coloris thalassini uestiuntur, uerum pallium haraldi radios habet aureos et dimittitur adeo ut terram nonnihil uerrat. Haraldus ter se aliquantulum inclinans accedit usque ad gradum ascensus ibique primo in manum sumit rotulum. Rotulus iste charta regis est et redituum, priuilegiorum complurimum, exemptionum et insignium honorificorum patri familiae concessorum dona continet. Inscribitur autem semper tali Amico nostro dilecto et Creditori, qui titulus a rege in hoc solummodo casu tribuitur. Aiunt enim regem nulli debitorum esse nisi ob propagationem subditorum. Sigillum huic chartae affixum est regis effigies auro insculpta, atque quamuis huiusmodi chartae ex officio et tanquam iure expediantur pro arbitrio tamen secundum numerum et dignitatem familiae uariantur. Hanc chartam perlegit haraldus uoce alta, dumque legitur Tirsanus se in pedes erigit a duobus filiorum quos deligerit supportatus. Tum haraldus super gradum ascendit et Tirsano chartam in manus tradit. Quo facto ab omnibus qui adsunt acclamatio magna fit lingua sua quae hoc significat: Foelices sunt populi Bensalem. Deinde haraldus ab adolescentulo altero botrum uuarum recipit, qui - ut diximus - aureus est, tam caule quam uuis ipsis, sed uuae eleganter colorantur atque, si masculi ex familia numero excedant foeminas, uuae purpurae sunt cum sole paruo in uertice posito, sin foeminae mares, uuae uirides sunt cum luna crescente in uertice. Vuae autem numerum liberorum familiae exaequant. Iste etiam racemus aureus ab haraldus traditur Tirsano, qui eundem statim filio illi, quem antea elegerat ut secum in domo maneret, tradit. Is autem perpetuo eum ante patrem gestat quoties in publicum progreditur, tanquam insigne honoris atque inde nomen, ut dictum est, Filii Vitis accipit. Peracta hac solennitate Tirsanus se recipit atque post moram aliquam interiectam rursus ad prandium egreditur, ubi sedet sub conopaeo solus, neque cuiuis ex liberis cuiuscunque gradus aut dignitatis una sedere conceditur, nisi forte fuerit ex domo Salomonis. Seruitium mense praestant masculi ex familia qui hoc faciunt quoties ei aliquid in genua procumbentes, foeminae autem tantum iuxta parietem circumstant. Pars aulae quae infra gradum est mensas habet utrinque sitas pro conuiuis quibus decore admodum et ordine bono ministratur. Sub finem autem prandii, quod apud illos in maximis suis solennitatibus non ultra sesqui-horam durat, cantatur hymnus pro ingenio componentis uariatus - habent enim poetas optimos - subiectum uero eius perpetuo sunt laudes Adami, Noachi et Abrahami, quorum primi duo uniuersi generis humani parentes extiterunt, tertius pater fidelium. Concluditur tamen semper cum gratiarum actione propter natiuitatem seruatoris nostri, in quo uniuersae terrae generationes benedictionem consequuntur. Finito prandio Tirsanus iterum se recipit atque solus subducitur in locum interiorem ubi preces secretas fundit. Dein progreditur tertio ut benedictionem suam impertiat uniuersis liberis suis qui eum circumstant ut prius. Tum eos nominatim ad se singulos uocat, prout ei placuerit licet raro aetatis ordo immuteretur. Persona quae uocatur, mensa prius semota, continuo in genua ante cathedram procumbit. Pater autem manus capiti eius imponit atque ei benedicit in haec uerba: Fili Bensalem (aut filia Bensalem) pater tuus dicit, ille per quem auram uitalem hausisti uerbum loquitur, benedictiones patris aeterni, principis pacis et columbae sanctae descendant super te et dies peregrinationis tuae reddant multos et bonos. Hanc benedictionem singillatim impertit. Quod si aliqui ex liberis masculis uirtute et meritis praecelluerint, modo numerum duorum non excedant, post benedictionem generalem seorsim eos uocat, manus autem super humeros eorum extendens illis stantibus sic infit: Fili, bene habet quod natus es, da deo gloriam et in finem perseuera. Atque una ei monile tradit in figuram spicae frumenti formatum, quod is semper postea in fronte turbani aut galeri sui portat. Hoc peracto ad musicam et saltationem et hilaritates id genus alias apud eos usitatas pro residuo diei se accingunt. Atque iste est modus festum illud celebrandi. [22] Intra paucos dies sequentes amicitiam et familiaritatem cum mercatore quodam ciuitatis illius, cui nomen Ioabin, contraxi. Erat autem Iudaeus et circumcisus. Paucas enim quasdam Iudaeorum stirpes inter eos nunc degentes habent, quibus religionem suam permittunt. Quam ueniam facilius indulgere possunt quandoquidem Iudaei illi a Iudaeis in reliquis orbis partibus moribus longe diuersi sunt. Nam cum Iudaei alii nomen Christi odio habeant atque aduersus populum inter quem degunt secretam et inueteratam malitiam foueant, hi contra seruatori nostro attributa plurima sublimia reddunt, nationem autem Bensalem amant impensissime. Sane uir iste de quo loquor confiteri semper solebat Christum natum fuisse ex uirgine atque homine mero maiorem extitisse. Tum narrare solebat quod deus eum seraphim, qui thronum suum stipant, praefecit. Vocabat eum etiam quandoque uiam lacteam quandoque Eliam Messiae et aliis compluribus nominibus magnum eum insigniebat. Quae omnia, licet diuina Christi maiestate longe inferiora sint, a stilo tamen Iudaeorum caeterorum multum differunt. Regionis autem Bensalem laudandae idem nullum faciebat finem, quin et credi uoluit ex traditione quorundam Iudaeorum illic degentium populum Bensalem ex stirpe Abrahami per alium filium, quem Nachoram uocat, fuisse. Quin et Mosem per secretam quandam cabalam leges illas, quibus populus de Bensalem hodie utitur, condidisse. Atque in aduentu messiae cum consessurus sit Hierosolymis in throno suo, regem Bensalem ad pedes eius sessurum, caeteris regibus ad distantiam longam amotis. Veruntamen somnia ista Iudaica si seponas, uir fuit admodum prudens et doctus et consilii profundi. Quique legum et consuetudinum gentis illius Bensalem perquam gnarus extitit. Inter sermones alios die quodam, forte dixeram, me relatione illa quam e quibusdam ex nostris acceperam, circa consuetudinem illorum in celebrando festo, quod uocant familiae, magnopere delectatum esse. Neque enim uidebat mihi unquam de solennitate aliqua inaudiuisse in qua natura tam insigniter praesideret. Quoniam uero familiarum propagatio ex nuptiali copula procedit, cupiebam aliquid ex eo rescire, tum circa leges et consuetudines ipsorum circa nuptias, tum denique utrum polygamiae inter illos interdiceretur? Quandoquidem nationes quae subditorum propagationi tantopere studerent polygamiam plerunque tolerarent. Ad haec respondit non sine caussa certe institutionem illam excellentem festi familiae laudas. Quin et experientia apud nos comprobatum est familias illas, quae ex festi illius benedictione participarunt, mirifice postea semper floruisse. Verum arrige aures modo et narrabo tibi quod scio. Intelliges sub sole uix reperiri gentem ullam tam castam quam hac de Bensalem, nec ab omni labe et pollutione adeo puram. Virginem mundi plane dixerim, memini me legisse in uno ex libris uestris Europaeis, de sancta inter uos eremita qui spiritum fornicationis uidere cupiit atque paruum deformem et turpem Aethiopem illico ei apparuisse, quod si spiritum castitatis Bensalem uidere expetisset proculdubio in forma cherub alicuius pulchri et gloriosi ei apparuisset. Nihil enim inter mortales pulchrum aut admiratione dignum prae gentis istius animis castissimis. Quamobrem notum tibi uelim nulla inter eos esse lupanaria, prostibula nulla, nullas meretrices conductitias, neque aliquid huiusmodi. Imo non sine detestatione quadam mirantur uos in Europa talia tolerare. Aiunt, uos nuptias de officio suo deturbasse, nuptiae eum in remedium concupiscentiae illicitae institutae sunt; concupiscentia autem naturalis ad nuptias instar stimuli est. Verum, cum hominibus remedium corruptis suis cupiditatibus magis gratum adsit, nuptiae fere expellentur. Itaque innumeros apud uos uidere est qui uxores non ducunt, sed caelibatum potius in impurum et libidinosum praeoptant quam iugum matrimonii honorabile. Multi insuper, qui uxores ducunt, sero hoc faciunt cum iuuentutis flos et robur euanuerint. Sin forte matrimonium contrahant, quid aliud est matrimonium illis quam mercatura mera? In quo affinitas aut dos aut existimatio quaeritur cum desiderio nonnullo (sed tamen tanquam rei indifferentis) sobolis; minime autem fidelis illa inter uirum et foeminam nuptialis unio, quae in principio instituta est, in mentem uenit. Neque etiam fieri potest ut illis, qui tam magnam partem aetatis et roboris sui adeo uiliter consumpserunt, liberi - pars nostri altera - omnino in pretio sint. Quin et durante uinculo matrimonii num-nam res haec in melius uertitur, ut fieri debuit, si excessus isti necessitatis solummodo causa tolerarentur? Nequaquam manent autem desideria eadem etiam post matrimonium in matrimonii ipsius dedecus et opprobrium. Neque enim lupanarium frequentatio aut consuetudines meretriciae in maritis magis quam in caelibem uitam agentibus puniuntur. Ad nouos autem amores procliuitas et meretricium amplexuum delectatio, ubi peccatum in artem conuersum est, nuptias reddit rem insipidam et ueluti onus aut tributum quoddam. Audiunt haec a uobis defendi, utpote ad maiora mala euitanda, tolerata; ueluti adulteria, uirginum constuprationem, libidinem contra naturam et similia. Verum prudentiam hanc censent esse praeposteram, eamque uocant conditiones Lothi qui, ut hospites a contumelia eximeret, filias obtulit. Imo ulterius dicunt ex hoc parum aut nihil lucrifieri cum uitia eadem et appetitus praui usque maneant et abundent. Quandoquidem libido illicita instar fornacis fit, ubi si flammam omnino contineas ilico extinguitur, sin exitus aliquis detur, furit. Quantum uero ad amores masculorum istos nefando quidem norunt, neque tamen amicitias per uniuersum orbem magis fideles et inuiolatas reperies. Atque, ut uerbo dicam sicut antea quoque dixi, non ullibi legi tantam uigere castitatem quantam in hac terra. Quin et sermo apud eos usitatus est, qui impudicus est sui reuerentiam perdit; reuerentia autem sui secundum deum et religionem, uitiorum omnium fraenum potentissimum. [23] Haec cum dixisset Iudaeus ille, uir egregius, paulisper tacuit. Atque ego, licet audiendi magis quam loquendi, cupidus decorum tamen existimans ut dum ille aliquantisper respiraret ipse protinus, non silerem hoc tantum dixi me ad eum uerbis illis usurum quibus usa est ad Eliam uidua sareptana uenisse eum ad reuocanda in memoriam nobis peccata nostra, quodque ingenue confiteri oportet abundare iustitiam Bensalem plus quam Europaeorum. Ad quae uerba paululum se inclinauit et sermonem hoc modo continuauit. [24] Leges etiam habent circa nuptias complures prudentissimas sane et honestissimas, polygamiam non tolerant. Sanxerunt ut nec nuptiae celebrentur nec contractus de nuptiis futuris fiant, nisi post mensem a tempore quo uterque mutuo se primum conspexerunt. Nuptias absque consensu parentum factas irritas quidem non habent, sed haereditare mulctant, etenim talium nuptiarum liberos duabus tertiis hereditatis priuant. Equidem in libro cuiusdam e uestris de republica quadam imaginaria legi, ubi matrimonium contracturis se inuicem nudos conspicere permittitur. Hoc illi non probant. Etenim contumeliae loco ducunt ut quis post notitiam tam familiarem reiiciatur. Veruntamen propter defectus in uiris et mulieribus complures secretos qui matrimonium postea infoelix reddere possint, more utuntur magis ciuili; prope oppida singula stagna duo habent, quae uocant stagna Adami et Euae, ubi permissum est uni ex amicis uiri atque itidem alteri ex amicis foeminae spectare eos separatim in balneo lauantes. Dumque hoc modo colloqueremur uenit quidam, qui nuncius uidebatur, indutus tunica picta et inaurata, qui Iudaeum allocutus est. Vnde ad me uertit et dixit: Ignoscas mihi, obsecro, sine mora hinc accersor. [25] Postridie mane ursus ad me uenit Iudaeus laetabundus ut uidebatur et dixit: Perlatus haeri est nuncius ad praefectum urbis intra dies septem, accesurum huc unum ex patribus domus Salomonis. Duodecim iam anni elapsi sunt ex quo ullum eorum hic uidimus. Aduentus eius solennis futurus causa in occulto. Curabo ut tibi et sociis tuis locus commodus apparetur, unde celebritatem ingressus eius spectare possitis. Gratias ei egi et dixi nuncium hunc de accessu eius mihi pergratissimum esse. [26] Die constituto ingressus est pater. Vir fuit staturae et aetatis mediocris, aspectu decorus, uultum prae se ferens quasi miserantis. Vestitus erat toga ex panno nigro sincero cum manicis largis et capa. Vestis interior ex lino erat, elegantissimo certe et albissimo, usque ad pedes demissa cum balteo itidem candido ex lino. Liripipium etiam gestabat circa collum ex lino purissimo. Chirothecas habebat sumptuosas et gemmis ornatas. Calceos hyacinthinos ex holoserico. Collum usque ad humeros nudum. Galerus figura Galeae erat aut Monterae ut uocant Hispani, sub qua propendebant cincinni eius subscripsi et modo decenti compositi. Color eorum subniger quemadmodum et barbae quae in figuram rotundam tonsa erat. Vehebatur autem in cathedra splendida sine rotis, lecticae more, binis equis magnifice phaleratis ex holoserico caeruleo, auro intexto, cathedram ad utrunque finem supportantibus, una cum duobus cursoribus ad utrumque cathedrae pari ornatu. Cathedra ex cedro erat, inaurata atque crystallo ornata; nisi quod pars anterior quadras haberet ex sapphiris, auro interstinctis, posterior autem similes ex smaragdis coloris Peruuiani. Etiam in medio uerticis cathedrae sol erat ex auro radians, et in fronte eius cherub paruus, alis expansis ex auro itidem. Operimentum cathedrae erat pannus ex filis aureis cum serico caeruleo. Cathedram praeibant quinquaginta iuuenes in tunicis laxis ex serico albo, ad tibiam mediam et tibialibus ex serico itidem albo, calceis autem ex holoserico caerulo et galeris ex eodem, cum plumis elegantibus diuersorum colorum galerum ambientibus in formam chordae proxime ante cathedram incedebant duo uiri, capitibus nudis uestiti linteo albo usque ad talos demisso et succincti, calceis itidem ex holoserico caeruleo, qui gestabant alter crucem alter pedum pastorale. Neutrum ex metallo sed crucem ex xylo-balsamo, pedum ex cedro. Equites comitabantur nulli, nec ante nec pone cathedram ea, credo, ratione, ut tumultus omnis et strepitus euitarentur. Post cathedram sequenbantur magistratus et fraternitates urbis. Sedebat solus super puluinar ex holoserico quodam hirsutiore coloris caerulei, sub pedibus autem uestem stragulam habebat ex serico item, colorum diuersorum, similem Persiae quidem sed elegantiorem. Dextram, qua ibat, sustulit nudam populum benedicens, sed cum silentio. Plateae ita erant ordinatae ut uia ampla pareret, nullibi interclusa; neque, credo, acies unquam in exercitu ordinata melius fuit, quam populus eo tempore in plateis. Quin et intra fenestras ipsas non indecenter stabant spectatores, sed quisque uelut ordine suo locatus. Celebritate finita Iudaeus mihi dixit: Per aliquot iam dies detinebor, quo minus uobiscum pro solito et ut cupio uersari possum. Eo quod a praefecto urbis munus mihi demandatum est ut uiro huic summo inseruirem. Triduo post Iudaeus ad me reuersus est et dixit: Bonis auibus huc aduenistis. Pater enim domus Salomonis de uestra in hac urbe nostra mora certior factus est, mihique mandauit ut renunciem uobis se uniuersam societatem uestram ad conspectum suum admissurum, seorsim etiam cum uno aliquo uestrum, quem ad hoc deligetis, collocuturum. Cui rei diem perendinum designauit. Quoniam autem uos benedictione sua impertire in animo habet. Tempus antemeridianum praestituit. Die et hora praefixis uenimus. Ego autem a sociis meis ad priuatum illud colloquium deputatus sum. Inuenimus eum cubiculo specioso aulaeis splendentibus instructo et tapetibus strato, absque ullo gradu ascensus ad cathedram ubi sedebat. Sedebat super solium humile magnifice ornatum, supra caput autem habebat conopaeum ex serico caeruleo auro eleganter intertexto. Conclaue hominibus uacuum erat, nisi quod ab utroque latere solii honoris ergo stabat seruus albis uestibus indutus. Vestis eius interior similis fuit illi qua amictum eum uidimus in platea. Sed loco togae indutus erat pallio cum capa ex panno nigro admodum sincero, circa humeros reuincto. Sub ingressum nostrum prout edocti fueramus inclinauimus submisse, cumque prope solium accessissemus erexit se in pedes, dextram eius exuta chirotheca attollens, in modo benedicentis. Nos autem singuli fimbriam Liripipii sui proni exosculati sumus. Hoc facto reliqui ex sociis meis recesserunt, ego autem solus mansi. Tunc innuit adolescentulis ut illi quoque se subducerent meque iuxta assidere uoluit atque lingua Hispanica ad hunc modum exorsus est. [27] Benedicat tibi deus, fili mi, gemma praecipua ex iis quas habeo te impertiar, etenim haud grauabor propter dei et hominum amorem statum uerum domus Salomonis tibi reuelare. Fili, ut perspicue cognoscas statum uerum domus Salomonis, hoc ordine procedam. Primo declarabo finem fundationis nostrae, secundo apparatum et instrumenta quibus ad opera instruimur, tertio officia distincta et functiones quae sociis nostris assignantur, postremo ordinationes et ritus quibus utimur. [28] Finis fundationis nostrae est cognitio caussarum et motuum ac uirtutem interiorum in natura, atque terminorum imperii humani prolatio ad omne possibile. [29] Apparatus autem et instrumenta nostra haec sunt. Habemus cauernas amplas et profundas diuersarum altitudinem. Profundissime earum deprimentur usque ad sexcentas orgyas. Atque nonnullae ex iis effossae sunt subter magnos montes, adeo ut si altitudinem cauernae simul conferas, profunditatem habent aliquae earum trium milliarium. Reperimus enim altitudinem montis usque ad planum et altitudinem cauernae idem reuera esse, utrumque aeque a sole et radiis caelestibus et aere aperto remotum. Has cauernas regionem infimam uocamus. Iisdem autem utimur ad omnes coagulationes, indurationes, refrigerationes et conseruationes corporum. Vtimur etiam iis ad mineras naturales imitandas, atque ad productionem nouorum metallorum artificialium ex materiis et caementis quae ibi praeparamus et in multos annos sepelimus. Vtimur illis quandoque, quod mirum uideri possit, ad curationem quorundam morborum et prolongationem uitae in aliquis eremitis, qui illic uiuere praeoptant, bene instructi omnibus rebus necessariis qui certe uiuacissimi sunt, aquibus etiam multa addiscimus. [30] Habemus etiam alias sepulturas corporum naturalium et materiarum, non in concauo aliquo, sed in ipsa terra contigua ubi complura caementa condimus, ut Chinenses condunt porcellanam suam. Sed nos ea habemus maiori uarietate et nonnulla ex iis elegantiora quam porcellana Chinensis. Quin et habemus stercorationum et fimorum uarietatem magnam, item congestionum et massarum aliarum quae terram impinguant et fertilem reddunt.