[2,0] LIBER SECUNDUS APHORISMORUM DE INTERPRETATIONE NATURAE SIVE DE REGNO HOMINIS. [2,1] I. Super datum corpus nouam naturam siue nouas naturas generare et superinducere, opus et intentio est humanae potentiae. Datae autem naturae Formam, siue differentiam ueram, siue naturam naturantem, siue fontem emanationis (ista enim uocabula habemus, quae ad indicationem rei proxime accedunt) inuenire, opus et intentio est humanae scientiae. Atque his operibus primariis subordinantur alia opera duo secundaria et inferioris notae; priori, transformatio corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos Possibilis; posteriori, inuentio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam; et inuentio similiter latentis schematismi corporum quiescentium et non in motu. [2,2] II. Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae uulgo asseruntur. Recte ponitur; Vere scire, esse per causas scire. Etiam non male constituuntur causae quatuor; Materia, Forma, Efficiens, et Finis. At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus. Formae inuentio habetur pro desperata. Efficiens uero, et materia (quales quaeruntur et recipiuntur, remotae scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, et superficiales, et nihili fere ad scientiam ueram et actiuam. Neque tamen obliti sumus nos superius notasse et correxisse errorem mentis humanae, in deferendo formis primas essentiae. Licet enim in natura nihil uere existat praeter corpora indiuidua, edentia actus puros indiuiduos ex lege; in doctrinis tamen, illa ipsa lex, eiusque inquisitio et inuentio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum. Eam autem legem, eiusque paragraphos, formarum nomine intelligimus; praesertim cum hoc uocabulum inualuerit, et familiariter occurrat. [2,3] III. Qui causam alicuius naturae (ueluti albedinis aut caloris) in certis tantum subiectis nouit; eius scientia imperfecta est: et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quae sunt susceptibiles) inducere potest; eius potentia pariter imperfecta est. At qui efficientem et materialem causam tantummodo nouit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam uehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad noua inuenta, in materia aliquatenus simili et praeparata, peruenire potest; sed rerum terminos altius fixos non mouet. At qui formas nouit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur; itaque quae adhuc facta non sunt, qualia nec naturae uicissitudines, neque experimentales industriae, neque casus ipse, in actum unquam perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegere et producere potest. Quare ex formarum inuentione sequitur contemplatio uera, et operatio libera. [2,4] IV. Licet uiae ad potentiam atque ad scientiam humanam coniunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inueteratam consuetudinem uersandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem actiuam, atque ut illa ipsa partem contemplatiuam signet et determinet. Videndum itaque est, ad aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis praeceptum aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret; idque sermone simplici et minime abstruso. Exempli gratia; si quis argento cupiat superinducere flauum colorem auri aut augmentum ponderis (seruatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut uitro tenacitatem, aut corpori alicui non uegetabili uegetationem; uidendum (inquam) est, quale quis praeceptum aut deductionem potissimum sibi dari exoptet. Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid huiusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat. Secundo, exoptabit quis aliquid sibi praescribi, quod ipsum non astringat et coerceat ad media quaedam et modos quosdam operandi particulares. Fortasse enim destituetur, nec habebit facultatem et commoditatem talia media comparandi et procurandi. Quod si sint et alia media et alii modi (praeter illud praeceptum) progignendae talis naturae, ea fortasse ex iis erunt quae sunt in operantis potestate; a quibus nihilominus per angustias praecepti excludetur, nec fructum capiet. Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin. Itaque de praecepto uero et perfecto operandi, pronuntiatum erit tale; ut sit certum, liberum, et disponens siue in ordine ad actionem. Atque hoc ipsum idem est cum inuentione formae uerae. Etenim forma naturae alicuius talis est ut, ea posita, natura data infallibiliter sequatur. Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam uniuersaliter affirmat, atque inest omni. Eadem forma talis est ut, ea amota, natura data infallibiliter fugiat. Itaque abest perpetuo, quando natura illa abest, eamque perpetuo abnegat, atque inest soli. Postremo, forma uera talis est, ut naturam datam ex fonte aliquo essentiae deducat quae inest pluribus, et notior est naturae (ut loquuntur) quam ipsa forma. Itaque de axiomate uero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum tale est; ut inueniatur natura alia, quae sit cum natura data conuertibilis, et tamen sit limitatio naturae notioris, instar generis ueri. Ista autem duo pronuntiata, actiuum et contemplatiuum, res eadem sunt; et quod in operando utilissimum, id in sciendo uerissimum. [2,5] V. At praeceptum siue axioma de transformatione corporum duplicis est generis. Primum intuetur corpus, ut turmam siue coniugationem naturarum simplicium: ut in auro haec conueniunt; quod sit flauum; quod sit ponderosum, ad pondus tale; quod sit malleabile aut ductile, ad extensionem talem; quod non fiat uolatile, nec deperdat de quanto suo per ignem; quod fluat fluore tali; quod separetur et soluatur modis talibus; et similiter de caeteris naturis, quae in auro concurrunt. Itaque huiusmodi axioma rem deducit ex formis naturarum simplicium. Nam qui formas et modos nouit superinducendi flaui, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, et sic de reliquis, et eorum graduationes et modos, uidebit et curabit ut ista coniungi possint in aliquo corpore, unde sequatur transformatio in aurum. Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam. Eadem enim est ratio generandi naturam unam aliquam simplicem, et plures; nisi quod arctetur magis restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot naturas coadunandi; quae non facile conueniunt, nisi per uias naturae tritas et ordinarias. Utcunque tamen dicendum est, quod iste modus operandi (qui naturas intuetur simplices, licet in corpore concreto) procedat ex iis, quae in natura sunt constantia et aeterna et catholica, et latas praebeat potentiae humanae uias, quales (ut nunc sunt res) cogitatio humana uix capere aut repraesentare possit. At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inuentione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inueniuntur, cursu ordinario. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quoduis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam; aut similiter, quo processu herbae generentur, a primis concretionibus succorum in terra, aut a seminibus, usque ad plantam formatam, cum uniuersa illa successione motus, et diuersis et continuatis naturae nixibus; similiter, de generatione ordinatim explicata animalium, ab initu ad partum; et similiter de corporibus aliis. Enimuero neque ad generationes corporum tantum spectat haec inquisitio, sed etiam ad alios motus et opificia naturae. Exempli gratia; in casu ubi fit inquisitio de uniuersa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam; aut similiter de motu uoluntario in animalibus, a prima impressione imaginationis et continuatis nixibus spiritus usque ad flexiones et motus artuum; aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem uocum articulatarum. Nam haec quoque spectant ad naturas concretas, siue collegiatas et in fabrica; et intuentur ueluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas. Veruntamen omnino fatendum est, rationem istam uideri expeditiorem et magis sitam in propinquo, et spem iniicere magis, quam illam primariam. At pars Operatiua similiter, quae huic parti Contemplatiuae respondet, operationem extendit et promouet ab iis quae ordinario in natura inueniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota; sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis. Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius siue ueritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (ueluti de natura rotationis spontaneae, attractionis siue uirtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur. Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno reuera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit. [2,6] VI. Latens autem Processus, de quo loquimur, longe alia res est quam animis hominum (qualiter nunc obsidentur) facile possit occurrere. Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas processus in corporibus spectabiles; sed plane processum continuatum, qui maxima ex parte sensum fugit. Exempli gratia; in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et euolet, quid maneat, quid accedat; quid dilatetur, quid contrahatur; quid uniatur, quid separetur; quid continuetur, quid abscindatur; quid impellat, quid impediat; quid dominetur, quid succumbat; et alia complura. Neque hic rursus, haec tantum in generatione aut transformatione corporum quaerenda sunt; sed et in omnibus aliis alterationibus et motibus similiter inquirendum quid antecedat, quid succedat; quid sit incitatius, quid remissius; quid motum praebeat, quid regat; et huiusmodi. Ista uero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerua et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta. Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut uertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notauerit. [2,7] VII. Similiter, inquisitio et inuentio latentis schematismi in corporibus res noua est, non minus quam inuentio latentis processus et formae. Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum. At nemo corpus datum noua natura dotare uel in nouum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam. In modos enim uanos incurret, aut saltem difficiles et peruersos, nec pro corporis natura in quod operatur. Itaque ad hoc etiam uia plane est aperienda et munienda. Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera sane recte et utiliter insumitur, et uidetur res subtilis et scrutinium naturae bonum. At hoc genus anatomiae spectabile est, et sensui subiectum, et in corporibus tantum organicis locum habet. Verum hoc ipsum obuium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia uera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus: praesertim in rebus specificatis et earum partibus, ut ferri, lapidis; et partibus similaribus plantae, animalis, ueluti radicis, folii, floris, carnis, sanguinis, ossis, etc. At etiam in hoc genere non prorsus cessauit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat. Quod etiam ex usu est, et facit ad id quod quaerimus; licet saepius res fallax sit; quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas reuera ignis et calor et alii modi apertionum de nouo indunt et superinducunt. Sed et haec quoque parua pars est operis, ad inueniendum schematismum uerum in composito; qui schematismus res est longe subtilior et accuratior, et ab operibus ignis potius confunditur quam eruitur et elucescit. Itaque facienda est corporum separatio et solutio; non per ignem certe, sed per rationem et inductionem ueram, cum experimentis auxiliaribus; et per comparationem ad alia corpora, et reductionem ad naturas simplices et earum formas, quae in composito conueniunt et complicantur; et transeundum plane a Vulcano ad Mineruam, si in animo sit ueras corporum texturas et schematismos (unde omnis occulta atque, ut uocant, specifica proprietas et uirtus in rebus pendet; unde etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem protrahere. Exempli gratia; inquirendum, quid sit in omni corpore spiritus, quid essentiae tangibilis; atque ille ipse spiritus, utrum sit copiosus et turgeat, an ieiunus et paucus; tenuis, aut crassior; magis aereus, aut igneus; acris, aut deses; exilis, aut robustus; in progressu, aut in regressu; abscissus, aut continuatus; consentiens cum externis et ambientibus, aut dissentiens; etc. Et similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam spiritus) atque eius uilli, et fibrae, et omnimoda textura; rursus autem collocatio spiritus per corpoream molem, eiusque pori, meatus, uenae, et cellulae, et rudimenta, siue tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem cadunt. Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi inuentione, lux uera et clara ab axiomatibus primariis immittitur, quae certe caliginem omnem et subtilitatem discutit. [2,8] VIII. Neque propterea res deducetur ad atomum, quae praesupponit uacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est) sed ad particulas ueras, quales inueniuntur. Neque rursus est, quod exhorreat quispiam istam subtilitatem, ut inexplicabilem; sed contra, quo magis uergit inquisitio ad naturas simplices, eo magis omnia erunt sita in plano et perspicuo; translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et uago ad definitum et certum; ut fit in elementis literarum, et tonis concentuum. Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico. At rursus multitudinem aut fractiones nemo reformidet. In rebus enim, quae per numeros transiguntur, tam facile quis posuerit aut cogitauerit millenarium, quam unum; aut millesimam partem unius, quam unum integrum. [2,9] IX. Ex duobus generibus axiomatum, quae superius posita sunt, oritur uera diuisio philosophiae et scientiarum; translatis uocabulis receptis (quae ad indicationem rei proxime accedunt) ad sensum nostrum. Videlicet, ut inquisitio formarum, quae sunt (ratione certe, et sua lege) aeternae et immobiles, constituat metaphysicam; inquisitio uero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam: atque his subordinentur similiter practicae duae; physicae mechanica; metaphysicae (perpurgato nomine) magia, propter latas eius uias et maius imperium in naturam. [2,10] X. Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta; idque ordine minime peruerso aut perturbato. Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas; primam, de educendis aut excitandis axiomatibus ab experientia; secundam, de deducendis aut deriuandis experimentis nouis ab axiomatibus. Prior autem trifariam diuiditur: in tres nempe ministrationes; ministrationem ad sensum, ministrationem ad memoriam, et ministrationem ad mentem siue rationem. Primo enim paranda est historia naturalis et experimentalis, sufficiens et bona; quod fundamentum rei est: neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inueniendum, quid natura faciat aut ferat. Historia uero naturalis et experimentalis tam uaria est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo. Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et instructione ut in eas agere possit intellectus. Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte mouens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur. Itaque tertio, adhibenda est inductio legitima et uera, quae ipsa clauis est interpretationis. Incipiendum autem est a fine, et retro pergendum ad reliqua.