[27,0] XXVII. ICARUS VOLANS ; ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS, SIVE VIA MEDIA. [27,1] Mediocritas, siue uia media, in moralibus laudatissimum est ; in intellectualibus minus celebrata, sed non minus utilis et bona ; in politicis tantum suspecta, et cum iudicio adhibenda. Morum autem mediocritates per uiam Icaro praescriptam intellectualium autem per uiam inter Scyllam et Charybdim, ob difficultatem et periculum, decantatam ab antiquis notantur. Icaro praecepit pater, cum mare esset praeteruolandum, ut uiam aut nimis sublimem, aut nimis humilem caueret. Cum enim alae cera essent conglutinatae, periculum erat si altius efferretur, ne cera ex solis ardore liquefieret ; sin ad uaporem maris propius se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille uero ausu iuuenili in celsiora contendit, atque in praeceps lapsus est. [27,2] Parabola facilis et uulgata est : uirtutis enim uia inter excessum et defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, iuuenili alacritate gestientem, excessus perdiderit. Excessus enim fere inuenum ; defectus senum, uitia esse solent. Ex semitis tamen malis et nociuis elegit Icarus (si plane pereundum erat) meliorem. Defectus enim recte aestimantur excessibus prauiores. Quandoquidem excessui nonnihil magnanimitatis subsit, et cognationis cum coelo, ad instar uolucris : defectus uero humi serpat, instar reptilis. Praeclare Heraclitus : "Lumen siccum, optima anima". Nam si ex humo humorem contrahat anima, prorsus deprimitur et degenerat : interim tamen modus adhibendus est, ut ab illa siccitate laudata lumen reddatur subtilius, non corripiatur incendium. Atque haec cuiuis fere nota sunt. At uia illa in intellectualibus inter Scyllam et Charybdim certe et peritiam nauigandi et felicitatem desiderat. Si enim in Scyllam incidant naues, illiduntur cautibus : sin in Charybdim, absorbentur. Cuius parabolae ea uidetur esse uis (quam nos breuiter perstringemus, tametsi infinitam trahat contemplationem), ut in omni doctrina et scientia, earumque regulis et axiomatibus, modus teneatur inter distinctionum scopulos, et uniuersalium uoragines. Haec enim duo naufragiis ingeniorum et artium famosa sunt.