[20,0] XX. ERICHTHONIUS, SIVE IMPOSTURA. FABULANTUR poetae Vulcanum pudicitiam Mineruae solicitasse, atque subinde cupidine incensum, uim adhibuisse, atque in ipsa lucta semen in terram effudisse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiae suberant in anguillae similitudinem, exilia et deformia : cuius deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum curruum usum inuenisse, ut quod in corpore magnificum erat, ostentaret, probrum autem tegeret. Huius fabulae mirae et prodigiosae ea sententia esse uidetur : artem, quae sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repraesentatur, quoties per corporum omnimodas uexationes, naturae uim facere, eamque uincere ac subigere contendat (natura autem sub persona Mineruae, ob operum solertiam adumbratur), ad uotum et finem destinatum raro pertingere ; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quaedam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia ; quae tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et ueluti triumphantes circumducunt. Qualia fere et inter productiones chemicas, et inter subtilitates et nouitates mechanicas saepius notare licet ; praesertim cum homines potius propositum urgentes, quam ab erroribus suis se recipientes, cum natura colluctentur magis quam debito obsequio et cultu eius amplexus petant.