[9,0] IX. ORPHEUS, SIVE PHILOSOPHIA. [9,1] FABULA de Orpheo uulgata, nec tamen interpretum fidum per omnia sortita, philosophiae uniuersae imaginem referre uidetur. Persona enim Orphei, uiri admirandi et plane diuini, et omnis harmoniae periti, et modis suauibus cuncta uincentis, et trahentis, ad philosophiae descriptionem facili transitu traducitur. Labores enim Orphei labores Herculis, quemadmodum opera sapientiae opera fortitudinis, dignitate et potentia superant. [9,2] Orpheus, ob amorem uxoris, morte immatura praereptae, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut manes deprecaretur, neque spe sua decidit. Nam, placatis manibus et delinitis suauitate cantus, et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum abducere indultum sit : ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras peruentum esset ne respiceret. Quod cum ille nihilominus, amoris et curae impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt foedera : atque illa ad inferos gradu praecipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus, moestus, et mulierum osor, in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyrae dulcedine primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut, naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus praecipites actae, nec ingluuiem satiare, aut praedae inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignae et mansuetae inter se factae, et tantum lyrae concentui aures praebentes. Neque is finis, sed tanta musicae uis et potentia fuit, ut etiam syluas moueret, et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum, ordine et modo decenti, ponerent. Haec ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent ; tandem Thraciae mulieres stimulis Bacchi percitae, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt : ex eo, propter strepitum, musicae sonus amplius audiri non potuit : tum demum soluta uirtute, quae ordinis et societatis istius erat uinculum, turbari coeptum est, et ferae singulae ad naturam suam redierunt, et se inuicem ut prius persecutae sunt ; neque lapides aut syluae suis mansere locis : Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros ; ob cuius mortis moerorem Helicon (fluuius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit. [9,3] Sententia fabulae ea uidetur esse. Duplex est Orphei cantio : altera ad placandos manes ; altera ad trahendas feras et syluas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et ciuilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiae longe nobilissimum, est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (huiusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conseruatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest, quam per debita et exquisita naturae temperamenta, tanquam per harmoniam lyrae, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerumque frustratur ; idque (ut uerisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestiuam sedulitatem et impatientiam. Itaque philosophia, tantae rei fere impar, atque idcirco merito moesta, uertit se ad res humanas, et in animos hominum, suasu et eloquentia, uirtutis, et aequitatis, et pacis amorem insinuans, populorum coetus in unum coire facit ; et iuga legum accipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum obliuisci, dum praeceptis et disciplinae auscultant, et obtemperant : unde paulo post aedificia exstruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur ; ut lapides et syluas non, abs re conuocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum ciuilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum : quia mortis necessitas ineuitabilis, euidentius proposita, hominibus ad aeternitatem meritis et nominis fama quaerendam animas addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno anime fuisse, quia nuptiarum delinimenta, et liberorum charitates, homines plerumque a magnis et excelsis erga respublicas meritis auertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiae opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Euenit enim ut postquam regna et respublicae ad tempus floruerint, subinde perturbationes, et seditiones, et bella oriantur ; inter quorum strepitus primo leges conticescunt, et homines ad naturae suae deprauationes redeunt; atque etiam in agris, atque oppidis uastitas conspicitur. Neque ita multo post (si huiusmodi furores continuentur) literae etiam, et philosophia certissime discerpitur : adeo ut fragmenta tantum eius, in paucis locis, tanquam naufragii tabulae, inueniantur, et barbara tempora ingruant ; Heliconis aquis sub terra mersis ; donec, debita rebus uicissitudine, non iisdem fortasse locis sed apud alias nationes erumpant et emanent.