[0] DE PRINCIPIIS ATQUE ORIGINIBUS, SECUNDUM FABULAS CUPIDINIS ET COELI : ETC. [1] Quae de Cupidine siue Amore ab antiquis memorata sunt, in eandem personam conuenire non possunt; quinetiam ab ipsis ponuntur Cupidines duo, et longo sane interuallo discrepantes ; cum unus ex üs deorum antiquissimus, alter natu minimus fuisse diceretur. Atque de antiquo illo nobis in praesentia sermo est. Narrant itaque Amorem illum omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum, excepto Chao, quod ei coaeuum perhibetur. Atque Amor iste prorsus sine parente introducitur. Ipse autem cum Chao mixtus, et deos et res uniuersas progenuit. A nonnullis tamen ouo prognatus incubante Nocte traditus est. Eius uero attributa ponuntur diuersa, ut sit infans perpetuus, caecus, nudus, alatus, sagittarius. Vis autem eius praecipua et propria ad corpora unienda ualet : etiam claues aetheris, maris, et terrae ei deferebantur. Fingitur quoque et celebratur alter Cupido minor, Veneris filius, in quem attributa antiquioris transferuntur, et propria multa adiiciuntur. [2] Fabula ista, cum sequenti de Coelo, breui parabolae complexa proponere uidetur doctrinam de principiis rerum et mundi originibus, non multum dissidentem ab ea philosophia quam Democritus exhibuit; nisi quod uideatur aliquanto magis seuera, et sobria et perpurgata. Eius enim uiri, licet acutissimi et diligentissimi, contemplationes gliscebant tamen, et modum tenere nesciae erant, nec se satis stringebant aut sustinebant. Atque etiam haec ipsa placita quae in parabola delitescunt, quamuis paulo emendatiora, talia sunt qualia esse possunt illa quae ab intellectu sibi permisso, nec ab experientia continenter et gradatim subleuato, profecta uidentur; nam illud uitium existimamus etiam prisca secula occupasse. In primis autem intelligendum est, quae hic afferuntur conclusa et prolata esse ex authoritate rationis humanae solummodo, et sensus fidem secuta: cuius iampridem cessantia et deficientia oracula merito reiiciuntur, postquam meliora et certiora mortalibus ex parte uerbi diuini affulserint. Itaque Chaos illud, quod Cupidini coaeuum erat, massam siue congregationem materiae inconditam significabat. Materia autem ipsa, arque uis et natura eius, denique principia rerum, in Cupidine ipso adumbrata erant. Ille introducitur sine parente, id est sine causa : causa enim effeetus ueluti parens est ; idque in tropis familiare et fore perpetuum est, ut parens et proles causam et effectum denotent. Materiae autem primae, et uirtutis atque actionis propriae eius, causa nulla esse potest in natura (Deum enim semper excipimus) ; nihil enim hac ipsa prius. Itaque efficiens nulla, nec aliquid naturae notius ; ergo nec genus, nec forma. Quamobrem quaecunque tandem sit illa materia atque eius uis et operatio, res positiua est et surda, atque prorsus ut inuenitur accipienda, nec ex praenotione aliqua iudicanda. Etenim modus si sciri detur, tamen per causam sciri non potest, cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Est enim terminus quidam uerus et certus causarum in natura: atque aeque imperiti est et leuiter philosophantis, cum ad ultimam naturae uim et legem positiuam uentum sit causam eius requirere aut fingere, ac in iis quae subordinata sunt causam non desiderare. Quare Cupido ab antiquis sapientibus ponitur in parabola sine parente, id est, sine causa. Neque nihil in hoc est; imo haud scimus an non res omnium maxima. Nil enim philosophiam peraeque corrupit ac illa inquisitio parentum Cupidinis ; hoc est, quod philosophi principia rerum quemadmodum in natura inueniuntur non receperunt et amplexi sunt, ut doctrinam quandam positiuam, et tanquam fide experimentali ; sed potius ex legibus sermomun et ex dialecticis et mathematicis conclusiunculis atque ex communibus notionibus et huiusmodi mentis extra naturam exspatiationibus ea deduxerunt. ltaquc philosophanti quasi perpetuo hoc animo agitaudum est, non esse parentes Cupidini, ne forte intellectus ad inania deflectat ; quia in huiusmodi perceptionibus uniuersalibus gliscit animus humanus, et rebus et se ipso abutitur, et dum ad ulteriora tendit ad proximiora recidit. Cum enim, propter angustias suas, iis quae familiariter occurunt et quae una et subito mentem subire et ferire possunt maxime moueri consuerit ; fit ut cum ad ea quae secundum experientiam maxime uniuersalia sunt se extenderit, et nihilominus acquiescere nolit, tum demum, tanquam adhuc notiora appetens, ad ea quae ipsum plurimum affecerint aut illaqueauerint se uertit, et ea ut magis causatiua et demonstratiua quam ipsa illa uniuersalia sibi fingit. [3] Itaque quod prima rerum essentia, uis, et Cupido, sine causa sit, iam dictum est. De modo uero eius rei (quae causam non recipit) uidendum. Modus autem et ipse quoque perobscurus est ; idque a parabola ipsa monemur, ubi eleganter fingitur Cupido, ouum Nocte incubante exclusum. Certe sanctus philosophus ita pronuutiat : "Cuncta fecit Deus pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum; ita tamen ut non inueniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem". Lex enim summa essentiae atque naturae, quae uicissitudines rerum secat et percurrit (id quod ex uerborum complexu describi uidetur, opus quod operatus est Dms a principio uisque ad finem), uis scilicet primis particulis a Deo indita, ex cuius multiplicatione omnis rerum uarietas emergat et confletur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire uix potest. Aptissime autem refertur illud de ouo Noctis ad demonstrationes per quas Cupido iste in lucem editur. Quae enim per affirmatiuas concluduntur, uidentur partus lucis; quae uero per negatiuas et exclusiones, ea tanquam a tenebris et nocte exprimuntur et educuntur. Est autem iste Cupido uere ouum exclusum a Nocte; notitia enim eius (quae omnino haberi potest) procedit per exclusiones et negatiuas. Probatio autem per exclusionem facta, quaedam ignoratio est, et tanquam nox, quoad id quod includitur; quare praeclare Democritus atomos siue semina, atque eorum uirtutem, nullius rei similia quae sub sensum cadere posset asseruit ; sed ea prorsus caeca et clandestina natura insignit. Itaque de ipsis pronuntiauit: "Neque sunt igni simulata, neque ulli Praeterea rei quae corpora mittere possit Sensibus, et nostros adiectu tangere tactus. Et rursus de uirtute eorum : "At primordia gignundis in rebus oportet Naturam clandestinam caecamque adhibere, Emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet." [4] Itaque atomi neque ignis scintillis, neque aquae guttis, neque aurae buIlis, neque pulueris granis, neque spiritus aut aetheris minutiis, similes sunt. Neque uis et forma eorum aut graue quiddam est aut leue, aut calidum aut frigidum, aut densum aut rarum, aut durum aut molle, qualia in corporibus grandioribus inueniuntur ; cum istae uirtutes, et reliquae id genus, compositae sint et conflatae. Neque similiter motus naturalis atomi aut motus iIle est descensus, qui appellatur naturalis, aut motus illi oppositus (plagae), aut motus expansionis et contractionis, aut motus impulsionis et nexus, aut motus rotationis coelestium, aut quispiam ex aliis motibus grandiorum, simpliciter. Atque nihilominus et in corpore atomi elementa omnium corporum, et in motu et uirtute atomi initia omnium motuum et uirtutum insunt. Veruntamen in hoc ipso, nimirum de motu atomi, collato ad motum grandiorum, philosophia parabolae a philosophia Democriti dissentire uidetur. Democritus enim non omnino parabolae tantum, sed et sibi quoque impar et fere contrarius reperitur, in iis quae amplius ab eo circa hoc dicta sunt. Debuit enim motum heterogeneum atomo tribuere, non minus quam corpus heterogeneum et uirtutem heterogeneam. Verum ille motus duos, descensus grauium et adscensus leuium (quem per plagam siue percussionem magis grauium pellendo minus grauia in superius expediebat), delegit ex motibus grandiorum, quos atomo ut primitiuos communicaret. Parabola autem heterogeneam et exclusionem ubique tuetur, tam substantia quam motu. At parabola ulterius innuit, harum de quibus diximus exclusionum finem aliquem et modum esse; neque enim perpetuo Nox incubat. Atque Dei certe proprium est, cum de eius natura inquiritur per sensum, ut exclusiones in aflirmatiuis non terminentur. Alia uero est huius rei ratio ; ea scilicet, ut post debitas exclusiones et negationes aliquid affirmetur et constituatur, et ut ouum quasi a tempestiua et matura incubatione excludatur ; neque tantum ouum excludatur Nocte, sed etiam ex ouo excludatur persona Cupidinis; hoc est, ut non tantum educatur et extrahatur huiusce rei notio quaedam "Cuncta necesse est Aut grauitate sua ferri primordia rerum, Aut ictu forte alterius." ex ignoratione, uerum etiam notio distincta et confusa. Atque de demonstrationibus, quales eae circa materiam primam esse possint, haec habuimus quae cum sensu parabolae maxime conuenire arbitramur. Veniendum igitur ad Cupidinem ipsum, materiam scilicet primam, et dotes eius, quas tanta circumstat nox ; et uidendum quid parabola ad illam lucis afferat. Neque nos fugit, opiniones huiusmodi duras et fere incredibiles ad hominum sensus et cogitationes aecedere. Atque eius certe rei periculum iam factum esse plane cernimus in hac ipsa Democriti philosophia de atomis, quae quia paulo acutius et altius in naturam penetrabat et a communibus notionibus erat remotior, a uulgo pueriliter accipiebatur ; sed et philosophiarum aliarum quae ad uulgi captum magis accedebant disputationibus, tanquam uentis, agitata et fore exstincta est. Et tamen etiam ille uir suis temporibus summa admiratione floruit, et Pentathlus, dictus est ob multipliccro scientiam, et inter omnes philosophos omnium consensu maxime physicus est habitus, ut Magi quoque nomen obtineret. Neque Aristotelis pugnae et dimicationes (qui Ottomannorum more de regno suo philosophiae anxius erat, nisi fratres trucidasset ; cui etiam curae erat, ut ex eius uerbis liquet, ne quid posteri scilicet dubitarent) tantum sua uiolentia, nec etiam Platonis maiestas et solennia tantum reuerentia potuerunt, ut philosophiam hanc Democriti delerent. Sed dum illa Aristotelis et Platonis strepitu et pompa professoria in scholis ciremnsonarent et celebrarentur, haec ipsa Democriti apud sapientiores, et contemplationum silentia et ardua arctius complexos, in magno honore erat. Certe in seculis illis Romanae doctrinae, illa Democriti et mansit et placuit ; cura Cicero eius uiri ubique summa cum laude mentionem faciat, et non ita multo post praeconium illud poetae, qui uidetur ex temporis sui iudicio (ut solent illi) de eo locutus esse, conscriptum sit et exstet, "Cuius prudentia monstrat Magnos posse uiros. et magna exempta daturos, Vervecum in patria crassoque sub aere nasci." [5] Itaque non Aristoteles aut Plato, sed Gensericus et Attila et barbari, hanc philosophiam pessundederunt. Tum enim, postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabulae istae Aristotelicae et Platonicae philosophiae, tanquam materiae cuiusdam leuioris et magis inflata, seruatae sunt, et ad nos peruenerunt, dum magis solida mergerentur et in obliuionem fere uenirent. Nobis uero digna uidetur Democriti philosophia quae a neglectu uindicetur, praesertim quando cum authoritate prisci seculi in plurimis consentiat. Primo itaque describitur Cupido ut persona quaedam ; eique attribuuntur Infantia, Alae, Sagittae, alia, de quibus sigïllatim postea dicemus. Sed hoc interim sumimus ; antiquos proposuisse materiam primam (qualis rerum principium esse potest) formatam et dotatam, non abstractam, potentialem, informem. Atque certe materia illa spoliata et passiua prorsus humanae mentis commentum quoddam uidetur, atque inde ortum, quia intellectui humano illa maxime esse uidentur, quae ipse potissimum haurit, et quibus ipse plurimum afiîcitur. Itaque fit ut formae (quas uocant) magis existere uideantur, quam aut materia aut actio : quod illa latet, haec fluit ; altera non tam fortiter impingitur, altera non tam constanter inhaeret. Imagines autem illae, contra, et manifestae et constantes putantur ; adeo ut materia illa prima et communis tanquam accessorium quiddam uideatur, et loco suffulcimenti; actio autem quaeuis tanquam emanatio tantum a forma ; atque prorsus primae partes formis deferantur. Atque hinc fluxisse uidetur formarum et idearum regnum in essentiis, materia scilicet addita quadam phantastica. Aucta etiam sunt ista superstitione nonnulla (errorem, intemperantiam, ut fit, secuta), et ideae abstractae, quoque introductae, et earum dgnitates ; tanta confidentia et maiestate, ut cohors somniantium uigilantes fere oppresserit. Verum ista ut plurimum euanuerunt ; licet alicui, nostro hoc seculo, curae fuerit ea sponte inclinantia fulcire et excitare, maiore ausu (ut nobis uidetur) quam fructu. Verum quam praeter rationem materia abstracta principium ponatur (nisi obstent praeiudicia) facile perspicitur. Formas siquidem separatas quidam actu subsistere posuerunt, materiam separatam nemo ; ne ex iis qui eam ut principium adhibuerunt ; atque ex rebus phantasticis entia constituere durum uidetur ac peruersum, neque inquisitioni de principiis consonum. Neque enim quaeritur quomodo naturam entium commodissime cogitatione complectamur aut distinguamus, sed quae sint uere entia prima et maxime simplicia ex quibus caetera deriuentur. Primum autem ens non minus uere debet existere, quam quae ex eo fluunt ; quodammodo magis. Authupostaton enim est, et per hoc reliqua. At quae dicuntur de materia illa abstracta, non multo meliora sunt, quam si quis mundum et res ex categoriis et huiusmodi dialecticis notionibus, tanquam ex principiis, fieri asserat. Parum enim interest, utrum quis mundum fieri ex materia et forma et priuatione dicat, an ex substantia et qualitatibus contrariis? Sed omnes fere antiqui, Empedocles, Anaxagoras, Anaximenes, Heraclitus, Democritus, de materia prima in caeteris dissidentes, in hoc conuenerunt, quod materiam actiuam, forma nonnulla, et formam suam dispensantem, atque intra se principium motus habentem, posuerunt. Neque aliter cuiquam opinari licebit, qui non experientiae plane desertor esse uelit. Itaque hi omnes mentem ruinas submiserunt. At Plato mundum cogitationibus, Aristoteles uero etiam cogitationes uerbis, adiudicarunt ; uergentibus etiam tum hominum studiis ad disputationes et sermones, et ueritatis inquisitionem seueriorem missam facientibus. Quare huiusmodi placita magis toto genere reprehendenda quam proprie confutanda uidentur. Sunt enim eorum, qui multum loqui uolunt, et parum scire. Atque abstracta ista materia est materia disputationum, non uniuersi. Verum rite et ordine philosophanti, naturae plane facienda est dissectio non abstractio (qui autem secare eam nolunt, abstrahere coguntur), atque omnino materia prima ponenda est coniuncta cum forma prima, ac etiam cum principio motus primo, ut inuenitur. Nam et motus quoque abstractïo infinitas phantasias peperit, de animis, uitis, et similibus, ac si iis per materiam et formam non satisfieret, sed ex suis propriis penderent illa principiis. Sed haec tria nullo modo discerpenda, sed tantummodo distinguenda ; atque asserenda materia (qualiscunque ea sit) ita ornata et apparata et formata, ut omnis uirtus, essentia, actio, atque motus naturalis, eius consecutio et emanatio esse possit. Neque propterea metuendum, ne res torpeant, aut uarietas ista quam cernimus explicari non possit ; ut postea docebimus. Atque quod materia prima forma nonnulla sit, demonstratur a parabola in hoc, quod Cupidinis est persona quaedam. Ita tamen ut materia ex toto, siue massa materiae, quondam informis fuerit : Chaos enim informe ; Cupido persona quaedam. Atque haec cum sacris literis optime conueniunt. Neque enim scriptum est quod Deus hylen in principio creauit, sed caelum et terram.