[8,3a] CAPUT III. Partitiones Doctrinae de Imperio, siue Republica, omittuntur; tantum aditus fit ad Desiderata duo; Doctrinam de Proferendis Finibus Imperii, et Doctrinam de Iustitia Uniuersali, siue de Fontibus Iuris. VENIO iam ad Artem Imperii, siue Doctrinam de Republica Administranda ; sub qua etiam OEconomica continetur, ut Familia sub Ciuitate. In hac parte, sicut iam antea dixi, silentium mihi imperaui. Neque tamen prorsus diffidere debui, quin possim de illa fortasse non imperite aut inutiliter disserere; utpote qui longa experientia edoctus, et per tot munerum et honorum gradus ad amplissimum regni magistratum, fauore Maiestatis tuae indulgentissimo, nullo merito meo, euectus fuerim ; eundemque magistratum per annos quatuor integros gesserim ; et quod pluris est, Maiestatis tuae mandatis et colloquiis per annos octodecim continuos assueuerim (quod etiam e stipite aliquo politicum exculpere potuisset); quique etiam, inter omnes artes, plurimum temporis in historiis et legibus contriuerim. Quae omnia non iactantia ad posteros refero, sed quia ad literarum dignitatem nonnihil pertinere putem, quod homo quispiam ad literas potius quam ad aliud quicquam natus, et ad res gerendas nescio quo fato contra genium suum abreptus, ad ciuilia tamen munera tam honorifica et ardus sub rege pruentissimo assumptus fuerit. Verum, si quid circa Politicam posthac parturiet otium meum, erit fortasse proles aut abortiua aut posthuma. Interim, ne scientiis omnibus iam ueluti in subselliis suis collocatis, sedes haec tam excelsa omnino uacet, decreui duas tantum Ciuilis Scientiae portiones, quae ad Arcana Imperii non pertinent, sed sunt naturae magis communis, ut Desiderata notare, earumque more nostro Exempla proponere. Cum Artes Imperii tria Officia Politisa complectantur; primo, ut Imperium conseruetur; secundo, ut beatum efficiatur et florens; tertio, ut amplificetur finesque eius longius proferantur; de duobus primis Officiis maxima ex parte egregie a nonnullis tractatum est ; de tertio siletur. Illud itaque inter Desiderata reponemus, et more nostro Exemplum eius proponemus ; eam doctrinae partem Consulem Paludatum, siue Doctrinam de Proferendis Imperii Finibus, nominantes. Exemplum Tractatus Summarii de Proferendis Finibus Imperii. DICTUM Themistoclis, sibi ipsi applicatum, inciuile certe fuit et inflatum ; sin de aliis, atque in genere, prolatum fuisset, prudentem sane obseruationem et pergrauem censuram complecti uideatur. Rogatus in conuiuio ut citharam pulsaret, respondit : "Fidibus se nescire; caeterum posse oppidum paruum in magnam ciuitatem euehere". Ista certe uerba, ad sensum politicum translata, facultates duas multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant, optime describunt et distinguunt. Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos, qui usquam fuerunt, attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut ciuitatem e paruis ampla efficere possint, fidicines tamen sint ualde imperiti ; e contra autem, alii quamplurimi in cithara aut Iyra (hoc est, aulicis tricis) miri artifices, qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint, ut potius a natura comparati uideantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefactandum et euertendum. Sane artes illae degeneres et praestigiae, quibus saepenumero consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud principes suos et famam in uulgus reportant, haud aliud nomen merentur quam peritiae cuiusdam fidiculariae ; utpote cum sint res magis gratae in praesens, et artificibus ipsis ornamento, quam ad rerumpublicarum, quarum sunt ministri, opes et amplitudinem utiles aut accommodae. Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi, qui sint negotiis pares, possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conseruare ; a uirtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo interuallo absunt. Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus ipsum ; qualis nimirum censeri debeat uera Regnorum et Rerumpublicarum Magnitudo, et quibus artibus obtineri possit : Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur; quo nec uires suas in maius aestimantes incaeptis se uanis et nimis arduis implicent ; nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant. 1. Magnitudo Imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur; quoad reditus, calculis. Numerus ciuium et capita, censu ; urbium et oppidorum multitudo et amplitudo, tabulis excipi possint. Attamen non reperitur inter ciuilia res errori magis obnoxia, quam uerum et intrinsecum excipere ualorem circa uires et copias imperii alicuius. Assimilatur Regnum Coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum ; quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat. Eodem modo, inuenire est regna et status, ambitu quidem et regionum tractu ualde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos, aut latius imperandum, sunt minus apta; alia contra, dimensione satis exigua, quae tamen bases in quibus maxime monarchiae inaedificentur esse possint. 2. Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines generosae, currus armati, elephanti, machinas atque tormenta bellica omnigena, et similia; sunt certe ista uniuersa nihil aliud quam ouis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris. Imo, nec numerus ipse copiarum multum iuuat, ubi milites imbelles sunt et ignaui. Recte enim Virgilius : "Lupus numerum pecorum non curat". Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum, tanquam uastum hominum pelagus, subiiciebatur ; adeo ut duces Alexandri, nonnihil ipso spectaculo perculsi, regem interpellarent, atque ut noctu praelium committeret ei auctores erant; quibus ille, "Nolo (inquit) suffurari uictoriam". Ea autem etiam opinione fuit facilior. Tigranes Armenius, castrametatus in quadam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum spectaret aciem Romanorum, quae quatuordecim millia non excessit, contra se tendentem, in dicterio illo suo sibi complacuit : "Ecce (inquit) hominum pro legatione nimio plus quam oportet, pro pugna longe minus". Eosdem tamen, priusquam occubuisset sol, satin multos ad illum infinita strage profligandum expertus est. Innumera sunt exempla, quam sit multitudinis cum fortitudine congressus impar. Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur, quod caput omnium quae ad magnitudinem regni aut statua spectent sit ut "populus ipse sit stirpe et ingenio bellicosus". Atque illud magis tritum quam uerum, quod "nerui belli sint pecuniae" ; si desint nerui lacertorum in gente molli et effeminata. Recte enim Croeso ostentanti aurum respondit Solon : "At si quis (o rex) uenerit, qui melius quam tu ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum". Quare quicunque is tandem sit princeps aut status cuius subditi natiui et indigenae non sint animosi et militares, potentiam suam admodum sobrie aestimet ; atque e contra principes qui dominantur in gentes animosas et martias, norint illi satis uires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae natiuae desint), plena sunt omnia exemplis, quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur, poterit fortasse pennas ad tempos breue nido maiores extendere, sed defuent illae paulo post. 3. Benedictio Iudas et Issacharis in unum nunquam conuenient ; nimirum, ut eadem tribus aut gens sit simul et "leonis catulus, et asinus procumbens inter sarcinas". Neque unquam flet, ut populus tributis oppressus fortis existat et bellicosus. Verum est, collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere, quam quae ex imperio mero indicuntur. Id quod liquido uidere est in tributis Germaniae Inferioris, quas Excisas uocant ; atque aliqua ex parte, in iis quae Subsidia nominantur apud Anglos. Etenim notandum est, sermonem iam institui de animis hominum, non de opibus. Tributa autem quae ex consensu conferuntur, et quae ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint quoad opes exhauriendas, uarie tamen omnino animos subditorum afficiunt. Statuatur igitur et hoc, populum tributis grauatum idoneum ad imperandum non esse. 4. Aspirantibus ad magnitudinem regnia et statibus prorsus cauendum, ne Nobiles et Patricii, atque (quos) uocamus) Generosi maiorem in modum multiplicentur. Hoc enim eo rem deducit, ut Plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii. Simile quiddam fieri uidemus in syluis caeduis ; in quibus, si maior quam par est caudicum siue arborum maiorum relinquatur numerus, non renascetur sylua sincera et pura ; sed maior pars in uepres et dumos degenerabit. Eodem modo in nationibus, ubi numerosior iusto est nobilitas, erit plebs uilis et ignaua; atque eo demum res redibit, ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum ; praesertim si peditatum spectes qui exercitus plerunque est robur praecipuum; unde succedet magna populatio, uires exigues. Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est, quam exemplis Angliae et Galliae ; quarum Anglia, quamuis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit; hanc ipsam ob causam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item. Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in Vitae eius Historia fusius tractauimus), ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, qua! habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum, qui distrahi non possit; eo fine ut ad uictum liberaliorem sufficiat, utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, aut saltem usufructuarii, non conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum, quo antiquam Italiam insigniuit Virgilius, merebitur regio aliqua : "Terra potens armis, atque ubere glebae". Neque praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi (quod scio) in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet Nobilium. Huius euim generis etiam inferiores, quoad peditatum, agricolis ipsis minime cedunt. Quare certissimum est, quod magnificentia et splendor ille hospitalis, atque famulitia et ueluti satellitia ampla, quae in more sunt apud Nobiles et Generosos in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant ; ubi contra, Nobilium obscura et magis priuata et in se reducta uitae ratio copias militares minuit. 5. Danda est omnino opera ut Arbor ista Monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et robustum ad ramos suos et frondes sustentandos ; hoc est, ut numerus indigenarum ad subditos extraneos cohibendos satis superque sufficiat. Illi igitur status ad Imperii Magnitudinem bene comparati sunt, qui Ius Ciuitatis facile et libenter largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio, posse manipulum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et fraenare. Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatem haec res non assequitur. Spartani parci fuerunt et difficiles in cooptandis nouis ciuibus. Unde, donec intra paruos limites dominati sunt, res eorum firmae fuerunt et stabiles ; at postquam limites suos coepissent proferre, et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum subito corruit. Nulla unquam respublica sinus suos ad nouos ciues recipiendos tam profuse laxauit, quam respublica Romana. Itaque par erat instituto tam prudenti fortuna, cum in imperium toto orbe amplissimum succreuerint. Moris apud eos erat, Ius Ciuitatis prompte elargiri; idque in supremo gradu; hoc est, non solum Ius Commercii, Ius Connubii, Ius Haereditatis; uerum etiam Ius Suffragii, et Ius Petitionis siue Honorum ; hocque rursus non singulis tantum personis, sed totis familiis, imo ciuitatibus, et nonnunquam integris nationibus, communicarunt. Huc adde consuetudinem deducendi Colonias, quibus Romanae stirpes in solum exterum transplantabantur. Quae duo instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super uniuersum orbem ; sed contra orbem uniuersum se diffudisse super Romanos; quae securissima proferendi imperii est ratio. Subit mirari saepius imperium Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et prouincias amplexari et fraenare possit. At certe Hispaniae ipsae pro arboris stemmate satis grandi haberi debent ; cum longe ampliorem contineant regionum tractum quam Romae aut Spartae sub initiis suis contigerat. Porro, quanquam Ius Ciuitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est faciunt ; quippe qui cuiuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant. Quinetiam summum belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deferunt. Attamen et illam ipsam uidentur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupiisse ; ut ex Pragmatica Sanctione, hoc anno promulgata, cernere est. 6. Certissimum est Artes Mechanicas Sedentarias, quae non sub dio sed sub tecto exercentur, atque Manufacturas Delicatas (quae digitum potius quam brachium requirunt), sua natura rnilitaribus animis esse contrarias. In uniuersum, populi bellicosi feriari gaudent ; et pericula quam labores minus exhorrent. Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in uigore conseruare cordi nobis sit. Magno itaque adiumento Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis rebuspublicis fuit, quod habuerint non Ingenuos, sed Seruos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur. Verum mancipiorum usus, post legem Christianam receptam, maxima ex parte abiit in desuetudinem. Huic uero rei proximum est, ut artes istae alienigenis tantum permittantur, qui propterea alliciendi aut saltem facile recipiendi sunt. Natiuorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet ; nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus quorum opera robur et lacertos uiriles postulant; cuiusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignariii et similes; non annumerando militiam descriptam. 7. Ante omnia ad Imperii Magnitudinem confert, ut gens aliqua armorum studium profiteatur, tanquam decus suum, et institutum uitae primarium, et in praecipuo honore habitum. Quae enim a nobis adhuc dicta sunt, ad hâbilitates tantum erga arma spectant ; quorsum autem habilitas, si non rei ipsi incumbitur, ut producatur in actum? Romulus (ut narrant, aut fingunt) postquam e uiuis excesserat illud ciuibus suis legauit, ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret. Imperii Spartani fabrica uniuersa (non nimis prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum finem et scopum composita est et constructa, ut ciues sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat institutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni, et nonnulli alii, etiam ad tempus armis se praecipue dediderunt. Turcae idem institutum, lege sua haud paululum extimulati, hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana, gens quae illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani. Verum res est tam liquida et manifesta, unumquemque in eo proficere maxime in quo plurimum impendit studii, ut uerbis non indigeat. Satis sit innuisse, desperandum omnino alicui nationi esse, quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi ueluti ultro obuenturam insignem aliquam Imperii Magnitudinem ; contra autem, certissimum esse temporis oraculum, nationes illas quae in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcaeque potissimum fecere), miros in Imperio Amplificando facere progressus. Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo saeculi spatium floruere, inde tamen unico illo seculo eam Imperii Amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt. 8. Praecepto praecedenti affine est, ut status quis utatur eiusmodi Legibus et Consuetudinibus, quae iustas illi causas aut saltem praetextus arma capessendi tanquam in promptu ministrent. Etenim ea est insita animis hominum iustitiae apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi grauem ob causam, saltem speciosam, inferre abstineant. Turcis praesto est semper, et ad nutum, belli causa ; propagatio scilicet legis et secte suae. Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si Fines Imperii ipsorum protulissent, tamen ob hanc solam causam, ut fines proferrentur, nunquam bella susceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat uiuidum et acrem iniuriae alicuius uel subditis suis limitaneis uel mercatoribus uel publicis ministris illatae ; neque a prima prouocatione diutius torpeat aut tardet. Item, prompta sit et alacris ad auxilia mittenda sociis suis et foederatis ; id quod perpetuum erat apud Romanos ; adeo ut si forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensiuum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adessent, beneficii decus nemini praeripiendum relinquentes. Quod uero attinet ad bella antiquis temporibus propter statuum conformitatem quandam, aut correspondentiam tacitam, gesta, non uideo in quo iure illa fundata sint. Talia fuerunt bella quae a Romanis suscepta erant ad Graeciam in libertatem uindicandam ; talia a Lacedemoniis et Atheniensibus ad constituendas aut euertendas democratias et oligarchias ; talia quandoque illata sunt a rebuspublicis aut principibus, sub praetextu subditos alienos protegendi et a tyrannide liberandi. Ad rem praesentem sufficiat, ut illud decernatur ; non esse expectandum statui alicui Imperii Amplitudinem, nisi ad quamuis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur. 9. Nullum omnino corpus, siue sit illud naturale siue politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem aut reipublicae, iustum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum ciuile profecto instar caloris febrilis est; at bellum externum instar caloris ex motu, qui ualetudini inprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente, et emolliuntur animi et corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicuius status felicitatem, Magnitudinis proculdubio interest ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus ueteranus perpetuo tanquam sub uexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter uicinos, aut saltem plurimum existimationis ad omnia conferat. Id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et uiginti exercitum ueteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerunt.