[8,2b] Exemplum portionis doctrince de Occasionibus sparsis, ex parabolis aliquibus Salomonis. PARABOLA. 1. Mollis responsio frangit iram. EXPLICATIO. Si incendatur ira principis uel superioris aduersus te, et tuae iam sint loquendi partes, duo praecipit Salomon : alterum, ut fiat responsio ; alterum, ut eadem sit mollis. Prius continet tria praecepta. Primo, ut caueas a silentio tristi et contumaci ; illud enim aut culpam totam in te recipit, ac si nihil habeas quod respondere possis ; aut dominum occulte iniquitatis insimulat, ac si aures eius defensioni licet iustae non paterent. Secundo, ut caueas a re comperendinanda, neque tempus aliud ad defensionem postules ; hoc enim aut eandem notam inurit quam prius (nimirum dominum tuum nimia mentis perturbatione efferri), aut plane significat te artificiosam quandam defensionem meditari, cum in promptu nihil habeas ; adeo ut optimum semper fuerit, aliquid in praesentia et e re nata in excusationem tui adducere. Tertio, ut fiat prorsus responsio ; responsio (inquam) non mera confessio aut mera submissio ; sed aliquid apologiae et excusationis inBpergatur. Neque enim aliter tutum est facere, nisi apud ingenia ualde generosa et magnanima, quae rara admodum sunt. Sequitur posteriore loco, ut responsio sit mollis, minime praefracta aut aspera. PARABOLA. 2. Seruus prudens dominabitur in filium stultum ; et partietur haereditatem inter fratres. EXPLICATIO. In omni familia turbata et discordi, semper exurgit aliquis seruus aut humilia amicus praepotens, qui pro arbitro se gerat ad lites familiae componendas ; cuique eo nomine et familia tota et dominus ipse sunt obnoxii. Ille, si suam rem agat, familiae mala fouet et aggrauat; sin fidelis reuera fuerit et integer, plurimum certe meretur; adeo ut etiam tanquam inter fratres haberi debeat, aut saltem procurationem haereditatis accipere fiduciariam. PARABOLA. 3. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, siue irascatur siue rideat, non inueniet requiem. EXPLICATIO. Monemur saepius, ut congressum imparem fugiamus; eo sensu, ne cum potioribus decertemus. At haud minus utile est monitum, quod hic exhibet Salomon, Ne cum indigno contendamus. Iniqua enim prorsus sorte haec res transigitur. Siquidem, si superiores simus, nulla sequitur uictoria ; si superemur, magna indignitas. Neque iuuat etiam, in huiusmodi contentione exercenda, si interdum ueluti per iocum agamus, interdum cum fastu et contemptu. Nam quocunque nos uertamus, leuiores inde efficiemur, neque commode nos explicabimus. Pessime autem fit, si huiusmodi persona quacum contendimus (ut Salomon loquitur) aliquid affine habeat cum stulto ; hoc est, si sit audaculus et temerarius. PARABOLA. 4. Sed et cunctis sermoniLus, qui dicuntur, ne accommodes auent tuam, ne forte audias seruum tuum maledicentem. EXPLICATIO. Vix credi possit, uitam quantum perturbet inutilis curiositas circa illas res quae nostra intersunt : nimirum, quando secreta illa rimari satagimus quae detecta et inuenta aegritudinem quidem animo inferant, ad consilia, autem expedienda nihil iuuent. Primo enim sequitur animi uexatio et inquietudo, cum humana omnia perfidiae et ingratitudinis plena sint. Adeo ut, si comparari possit speculum aliquod magicum, in quo odia et quaecunque contra nos ullibi commouentur intueri possemus, melius nobis foret si protinus proiiceretur et collideretur. Huiusmodi enim res ueluti foliorum murmura sunt, et breui euanescunt. Secundo, curiositas illa animum suspicionibus nimiis onerat, quod consiliis inimicissimum est eaque reddit inconstantia et complicata. Tertio, eadem mala ipsa saepissime figit, alias praeteruolatura. Graue enim est conscientias hominum irritare; qui, si latere se putent, facile mutantur in melius ; sin deprehensos se sentiant, malum malo pellunt. Merito igitur summae prudentiae tribuebatur Pompeio Magno, quod Sertorii chartas uniuersas, nec a se perlectas nec aliis permissas, igni protinus dedisset. PARABOLA. 5. Aduenit ueluti uiator pauperies ; et egestas quasi uir armatus. EXPLICATIO. Eleganter describitur in Parabola, quomodo prodigis et circa rem familiarem incuriosis superueniant naufragia fortunarum. A principio enim pedetentim et passibus lentis, instar uiatoris, aduenit obaeratio et sortis diminutio, neque fere sentitur; at non multo post inuadit egestas, tanquam uir armatus, manu scilicet tam forti et potente ut ei amplius resisti non possit ; cum apud antiquos recte dictum sit, "Necessitatem ex omnibus rebus esse fortissimam". Itaque uiatori occurrendum, contra armatum muniendum. PARABOLA. 6. Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit ; et qui arguit impium, sibi maculam generat. EXPLICATIO. Congruit cum praecepto Saluatoris, ut non mittamus margaritas nostras ante porcos. Distinguuntur autem in hac Parabola actiones praeceptionis et reprehensionis; distinguuntur itidem personae derisoris et impii ; distinguitur postremo id quod rependitur ; in priore enim rependitur opera lusa ; in posteriore, etiam et macula. Cum enim quis erudit et instituit derisorem, iactura primum fit temporis ; deinde, et alii conatum irrident, tanquam rem uanam et operam male collocatam ; postremo, derisor ipse scientiam quam didicit fastidio habet. At maiore cum periculo transigitur res in reprehensione impii ; quia non solum impius non auscultat, sed et cornua obuertit, et reprehensorem, odiosum sibi iam factum, aut confestim conuitiis proscindit, aut saltem postea apud alios criminatur. PARABOLA. 7. Filius sapiens laetificat patrem : filius uero stultus moestitia est matri suae. EXPLICATIO. Distinguuntur solatia atque aegritudines oeconomicae, patris uidelicet et matris, circa liberos suos. Etenim filius prudens et frugi praecipuo solatio est patri, qui uirtutis pretium melius nouit quam mater ; ac propterea filii sui indoli ad uirtutem propensae magis gratulatur; quinetiam gaudium illi fortasse affert institutum suum, quod filium tam probe educarit, illique honestatem morum praeceptis et exemplo impresserit. E contra, mater calamitati filii plus compatitur et indolet ; tum ob affectum maternum magis mollem et tenerum, tum fortasse indulgentiae suae conscia, qua eum corruperit et deprauauerit. PARABOLA. 8. Memoria Iusti cum laudibus; at nomen Impiorum putrescet. EXPLICATIO. Distinguitur inter famam uirorum bonorum et malorum, qualis esse soleat post obitum. Viris enim bonis, extincta inuidia (quae famam eorum, dum uixerant, carpebat), nomen continuo efflorescit, et laudes magis indies inualescunt; at uiris malis (licet fama eorum, per gratiam amicorum et factionis suae hominum, ad breue tempus manserit) paulo post fastidium nominis oboritur ; et postremo laudes illae euanidae in infamiam et ueluti in odorem grauem et tetrum desinunt. PARABOLA. 9. Qui conturbat domum suam, possidebit uentos. EXPLICATIO. Utile admodum monitum, de discordiis et turbis domesticis. Plurimi enim ex dissidiis uxorum, sut exhaeredationibus filiorum, aut mutationibus frequentibus familiae, magna sibi spondent; ac si inde uel animi tranquillitas, uel rerum suarum administratio felicior, sibi obuentura foret. Sed plerunque abeunt spes suas in uentos. Etenim tum mutationes illae, ut plurimum, non cedunt in melius ; tum etiam perturbatores isti familiae suae molestias uarias, et ingratitudinem eorum quos aliis praeteritis adoptant et deligunt, saepenumero experiuntur ; quin et hoc pacto rumores sibi progignunt non optimos, et famas ambiguas ; neque enim male a Cicerone notatum est : "Omnem famam a domesticis manare". Utrunque autem malum per uentorum possessionem eleganter a Salomone exprimitur; nam expectationis frustratio, et rumorum suscitatio, uentis recte comparantur. PARABOLA. 10. Melior est finis orationis, quam principium. EXPLICATIO. Corrigit Parabola errorem frequentissimum, non solum apud eos qui uerbis praecipue student, uerum etiam apud prudentiores. Is est, quod homines de sermonum suorum aditu atque ingressu magis sint soliciti quam de exitu; et accuratius exordia et praefatiunculas meditentur quam extrema orationum. Debuerant autem nec illa negligere, et ista, ut longe potiora, praeparata et digesta apud se habere ; reuoluentes secum, et quantum fieri potest animo prospicientes, quis tandem exitus sermonis sit futurus, et quomodo negotia inde promoueri et maturari possint. Neque hic finis. Quinimo non epilogos tantum et sermonum qui ad ipsa negotia spectant egressus meditari oportet; uerum etiam et illorum sermonum cura suscipienda quos sub ipsum discessum commode et urbane iniicere possint, licet a negotio prorsus alienos. Equidem cognoui consiliarioe duos, uiros certe magnos et prudentes, et quibus onus rerum tunc praecipue incumbebat, quibus illud fuit perpetuum et proprium, ut quoties cum principibus suis de negotiis ipsorum communicarent, colloquia in rebus ad ipsa negotia spectantibus nunquam terminarent; uerum semper aut ad iocum, aut aliud aliquid quod audire erat uolupe, diuerticula quaererent ; atque (ut adagio dicitur) "sermones marinos aqua fluuiale sub extremum abluerent." Neque hoc illis inter artes postremum erat.