[6,4] CAPUT IV. Appendices generales duae Traditiuae ; Critica et Paedagogica. SUPERSUNT duae appendices Traditiuae in genere ; altera Critica, altera Paedagogica. Sicut enim pars Traditiuae praecipua in Scriptione Librorum consistit, ita pars eius relatiua in Librorum uersatur Lectione. Lectio autem uel magistrorum ope regitur, uel industria cuiusque propria perficitur; atque huic rei inseruiunt doctrinae illae, quas diximus, duae. Ad Criticam spectant primo authorum probatorum limata correctio et emendata editio ; quibus et ipsorum authorum honor uindicatur, et studiosis lumen praefertur. Qua tamen in re, studiis haud parum detrimenti intulit quorundam hominum diligentia temeraria. Criticis enim haud paucis mos est, ubi incidunt in quidpiam quod non intelligunt, uitium statim in exemplari supponere ; ueluti in illo loco Taciti : cum quaedam colonia ius asyli apud senatum assereret, narrat Tacitus non aequis admodum auribus quae ab iis proferebantur fuisse ab imperatore et senatu audita ; itaque legati causa diffisi bonam pecuniae summam Tito Vinio dederunt, ut eis patrocinaretur ; hoc itaque pacto res obtinuit. "Tum (inquit Tacitus) dignitas et antiquitas coloniae ualuit" : quasi argumenta quae antea leuia uidebantur, accedente pretio, nouum tum pondus accepissent. At Criticus quidam, non ex infimis, uerbum "Tum" expunxit, et "Tantum" reposuit. Atque hac praua Criticorum consuetudine factum est, ut (quod nonnemo prudenter notauit) "exemplaria maxime castigata sint saepenumero minime omnium casta". Quinimo, ut uerum dicamus, nisi Critici fuerint eruditi in scientiis illis de quibus libri ab ipsis editi tractant, periculo diligentia eorum non uacat. Secundo ad Criticam spectant authorum interpretatio et explicatio, commentarii, scholia, notae, spicilegia, et similis. In istiusmodi autem laboribus pessimus ille Criticorum nonnullos quasi morbus inuasit, ut multa ex obscurioribus transiliant, in satis uero perspicuis ad fastidium usque immorentur et expatientur. Scilicet non tam illud agitur ut author ipse illustretur, quam ut Criticus ille multiplicem suam eruditionem et uariam lectionem, ubique arrepta occasione, ostentet. Optandum inprimis foret (licet haec res ad Traditiuam principalem, non ad Appendices pertineat) ut qui argumenta obscuriora et nobiliora pertractet scriptor, suas ipse explicationes subiungat; ut et textus ipse digressionibus aut explicationibus non abrumpatur, et notae a scriptoris mente non recedant. Cuiusmodi quidpiam suspicamur de Theone Euclidis. Tertio ad Criticam spectat (quod etiam nomen eidem indidit) de authoribus quos edunt breue aliquod iudicium interponere ; et illos cum caeteris scriptoribus qui eadem tractant comparare; ut per huiusmodi censuram studiosi et de librorum delectu moneantur, et ad ipsam lectionem eorum instructiores accedant. Atque hoc ultimum est Criticorum tanquam cathedra, quam certe nostra aetate nobilitarunt uiri nonnulli magni, maiores certe nostro iudicio quam pro modulo Criticorum. Ad Paedagogicam quod attinet, breuissimum foret dictu, "Consule scholas Iesuitarum" : nihil enim, quod in usum uenit, his melius. Nos tamen pauca more nostro monebimus, tanquam spicas legentes. Omnino institutionem pueritiae et iuuentutis collegiatam probamus ; non in aedibus priuatis ; non sub ludi magistris tantum. Adest adolescentulis in Collegiis aemulatio maior erga aequales ; adest quoque ipse uultus et aspectus uirorum grauium, quod facit ad uerecundiam, et teneros animos etiam a principio conformat ad exemplar; denique sunt quidem plurima Educationis Collegiatae commoda. In Ordine autem et Modo disciplinae, illud inprimis consuluerim ; ut caueatur a compendiis et a praecocitate quadam doctrinae, quae ingenia reddat audacula, et magnos profectus potius ostentet quam faciat. Quin et fauendum nonnihil ingeniorum libertati, ut si quis quae ex more disciplinae sunt faciat, et simul tempus ad alia in quae propensus est suffuretur, ne utique cohibeatur. Porro operae pretium fuerit diligenter animaduertere (quod fortasse adhuc non fuerit notatum) esse duos assuefaciendi et exercendi et praeparandi ingenia modos, eosque tanquam antistrophos. Alter incipit a facilioribus, et ad magis ardue paulatim deducit; alter ab initio duriora imperat et urget, ut iis obtentis, facilioribus quis etiam suauiter perfungi possit. Alia enim est methodus, incipere natare cum utribus, qui subleuent; alia incipere saltare cum calceis ponderosis, qui aggrauent. Neque facile est dictu, quantum harum methodorum prudens intermixtio conferat ad promouendas tam animi quam corporis facultates. Item applicatio et delectus studiorum, pro natura ingeniorum quae erudiuntur, res est singularis et usus et iudicii; quam etiam bene et uere notatam et perspectam magistri parentibus adolescentium debent ; ut de genere uitae, cui filios suos destinent, consulere possent. Verum et illud attentius paulo obseruandum ; non tantum in iis ad quae natura quisque sua fertur longe maximos fieri profectus; sed etiam ad ea ad quae uitio nuturae quis maxime fuerit inhabilis, reperiri in studiis ad hoc proprie delectis remedia et curationes. Exempli gratia; si cuipiam ingenium tale sit quale est auium, ut facile abripiatur, nec per moram (qualem oportet) intentum esse sustineat; remedium huic rei praebebunt Mathematica, in quibus si euagetur paulo mens, de integro renouanda est demonstratio. Etiam exercitiorum, in erudiendo, partes liquet esse uel maximas. At illud a paucis notatum est, quod exercitiorum debeat esse non solum prudens institutio, sed etiam prudens intermissio. Optime siquidem Cicero notauit, "quod in exercitiis plerumque exerceri contingat non minus uitia quam facultates", adeo ut malus habitus quandoque simul acquiratur et se insinuet cum bono. Itaque tutius est intermittere exercitia, et subinde repetere, quam assidue continuare et urgere. Verum de his satis. Sunt certe hae res primo aspectu minus grandes et solennes, sed fructuosae tamen et efficaces. Quemadmodum enim in plantis ad felicitatem uel infelicitatem ipsarum plurimum faciunt iniuriae aut auxilia quae iisdem cum tenerae fuissent interuenerint; quemadmodum etiam incrementa illa immensa Imperii Romani merito a quibusdam attribuuntur uirtuti et prudentiae sex illorum Regum, qui eidem in pueritia sua ueluti tutores fuerunt aut nutritii : sic certe cultura et institutio annorum puerilium aut teneriorum eas habet uires, licet latentes et minime in cuiusuis obseruationem incurrentes, quas neque temporis diuturnitas neque laborum assiduitas et contentio postea aetate maturiore possint ullo modo aequiparare. Non abs re fuerit etiam notare, facultates uel mediocres, si in magnos uiros aut res magnas inciderint, graues et insignes interdum producere effectus. Eius rei ponemus exemplum memorabile ; quod eo magis adducimus, quia Iesuitae eandem disciplinam non uidentur aspernari; sano (ut nobis uidetur) iudicio. Atque est res, quae si sit professoria, infamis est ; uerum disciplinaria facta, ex optimis est. Intelligimus autem Actionem Theatralem ; quippe quae memoriam roborat; uocis et pronunciationis tonum atque efficaciam temperat; uultum et gestum ad decorum componit; fiduciam non paruam conciliat; denique oculis hominum iuuenes assuefacit. Erit autem exemplum, e Tacito desumptum, Vibuleni cuiusdam, olim histrionis, tunc temporis autem militantis in legionibus Pannonicis. Ille sub excessu Augusti seditionem mouerat, ita ut Blaesus praefectus aliquos ex seditiosis in carcerem coniiceret. Milites uero, impressione facta, illos effractis carceribus liberarunt. At Vibulenus, apud milites concionabundus, sic orsus est; "Vos" (inquit) "his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis; sed quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat. Responde, Blaese, ubi cadauer abieceris ? Ne hostes quidem sepulturam inuident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube; dum interfectos, nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant." Quibus uerbis inuidiae ac consternationis nimium quantum conciuit; adeo ut nisi breui postea innotuisset nihil horum fuisse, quinetiam fratrem eum nunquam habuisse, uix a praefecto milites manus abstinuissent ; ille uero rem totam tanquam fabulam in scena peregit. Nunc uero ad colophonem peruenimus tractatus nostri de Doctrinis Rationalibus. In quibus, licet a partitionibus receptis interdum recesserimus, nemo tamen existimet nos illas omnes improbare partitiones quibus usi non sumus. Duplex enim nobis imponitur necessitas partitiones mutandi. Una, quia haec duo, nimirum res natura proximas in unam classem redigere, et res ad usum promendas coniicere in unum cumulum, fine ipso et intentione sunt omnino diuersa. Exempli gratia ; secretarius aliquis regis aut reipublicae, in musaeo chartas suas ita proculdubio distribuit, ut quae similis sint naturae simul componat; ueluti foedera seorsum, seorsum mandata, literas ab exteris, literas domesticas, et similia, seorsum omnia : contra, in scrinio aliquo particulari illas simul componit, quas, licet diuersi generis sunt, simul tamen usui fore existimet. Sic nimirum, in hoc uniuersali scientiae repositorio, nobis pro natura rerum ipsarum partitiones erant instituendae ; cum tamen, si particularis aliqua scientia fuisset pertractanda, partitiones fuissemus secuti usui et praxi potius accommodatas. Altera necessitas partitiones mutandi est, quia Desideratorum ad scientias adiectio, et eorum cum reliquis in integrum corpus redactio, etiam, per consequentiam, scientiarum ipsarum partitiones transtulit. Nam (demonstrationis gratia), esto quod artes quae habentur rationem habeant numeri 15, adiectis autem Desideratis numeri 20. Dico quod partes numeri 15, non sunt eaedem partes quae numeri 20. Nam partes numeri 15, sunt 3 et 5 ; partes uero numeri 20 sunt 2, 4, 5, et 10. Itaque patet, quod haec aliter fieri non potuerint. Atque de Scientiis Logicis haec dicta sint.